From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4180

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4180. ‘Nisi Deus patris mei, Deus Abrahami et Pavor Jishaki, fuisset mihi’: quod significet nisi Divinum et Divinum Humanum, constat a significatione ‘Dei patris’ cum praedicatur de Domino, quod sit Divinum quoad Bonum; quod ‘Pater’ sit Divinum Bonum, et ‘Filius’ Divinum Verum, videatur n. 2803, 3704, hic Divinum Bonum utriusque Essentiae; a significatione ‘Dei Abrahami’ quod sit Ipsum Divinum quod Divina Essentia vocatur; quod Abraham repraesentet Dominum quoad Ipsum Divinum, n. 2011, 3439; et ex significatione ‘Pavoris Jishaki’ quod sit Divinum Humanum; ‘Pavor’ dicitur quia est Divinum Verum quod intelligitur, nam Divinum Verum secum habet timorem, pavorem et terrorem, apud illos qui non in bono sunt, non autem Divinum Bonum, hoc nullum terret; similiter in sequentibus hujus capitis, Juravit Jacob in Pavorem patris sui Jishaki, vers. 53;

Laban enim quia tunc separatus a Jacobo, hoc est, bonum medium separatum a Bono Divino, in tali statu fuit ut malum inferre vellet, sicut patet ab illis quae de Labane dicuntur; ideo quia tunc talis, dicitur ‘Pavor Jishaki’: quod ‘Pavor Jishaki’ significet Deum Jishaki, cuivis constare potest, et quoque quod in illo statu. Quod ‘Jishakus’ repraesentet Divinum Humanum Domini, et quidem quoad Divinum Rationale, videatur n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210, 1 3704.

[2] Cum hoc, quod Divinum Verum quod a Domino, secum pavorem habeat apud illos qui non in bono sunt, non autem Divinum Bonum, ita se habet: Sanctum quod a Domino, in se habet Divinum Bonum et Divinum Verum, haec continue a Domino procedunt, inde lux quae caelis 2 , et inde lux quae in mentibus humanis, consequenter inde sapientia et intelligentia, nam hae luci illi insunt 3 ; sed lux illaseu sapientia et intelligentia afficit omnes secundum receptionem; qui in malo sunt, non recipiunt Divinum Bonum, nam in nullo amore et charitate sunt, omne enim bonum est amoris et charitatis; sed Divinum Verum recipi potest, etiam a malis, at modo ab externo illorum homine, non ab interno:

[3] se habet hoc sicut calor et lux quae a sole; calor spiritualis est amor, ita bonum, lux autem spiritualis est fides, ita verum; cum calor a sole recipitur, tunc arbore et flores vegetant, producunt folia, flores, fructus aut semina; hoc fit tempore veris et aestatis, at cum calor a sole non recipitur, sed solum lux, tunc nihil vegetat, at 4 omne vegetativum torpescit, sicut fit tempore autumni et hiemis; ita 5 quoque se habet cum calore spirituali et luce spirituali quae a Domino, si homo est instar veris seu aestatis, tunc recipit bonum quod est amoris et charitatis, et producit fructus, at si homo est instar autumni et hiemis, tunc non recipit bonum amoris et charitatis, proinde non producit fructus, sed usque recipere potest lucem, hoc est, scire illa quae fidei seu veri sunt; lux hiemalis 6 simile facit, nam sistit similiter colores et pulchritudines, et illas conspicuas facit, sed cum differentia quod non penetret versus interiora quia non ibi calor, inde nulla vegetatio.

[4] Cum itaque 7 bonum non recipitur, sed modo lux, tunc est sicut in objectis 8 calor non recipitur, modo 9 formae imago et formositas 10 a luce, inde intus est frigus, et ubi frigus intus, ibi torpor omnium 11 , et quasi 12 corrugatio et horripilatio 13 cum illuc lux se indit; haec sunt quae in vivis faciunt timorem, pavorem et terrorem: per hanc comparationem aliquatenus comprehendi potest quomodo se habet cum timore, pavore et terrore qui apud malos, quod nempe illa non sint a Divino Bono sed a Divino Vero, et quod tunc sint quando non recipiunt Divinum Bonum, et tamen recipiunt Divinum Verum; tum quod Divinum Verum; absque Bono, non penetrare possit versus interiora, sed modo haereat in extremis, hoc est, in externo homine, ac ut plurimum in ejus sensuali; et quod inde appareat homo in externa forma quandoque pulcher, cum tamen in interna sit foedus. Inde quoque constare potest qualis fides apud perplures sit, quam dicunt salvare absque bonis operibus, hoc est, absque bene velle et 14 bene agere.

[5] Quia a Divino Humano procedit Divinum Verum, non autem ab Ipso Divino, ideo Divinum Humanum est quod hic significatur per ‘Pavorem Jishaki’, nam, ut dictum, Divinum Verum est quod terret, non autem Divinum Bonum. Quod a Divino Humano Domini procedat Divinum Verum, non autem ab Ipso Divino, est arcanum hactenus non detectum; cum hoc ita se habet: antequam Dominus venit in mundum, tunc Ipsum Divinum influxit in universum caelum, et quia tunc caelum constabat quoad maximam partem a caelestibus, hoc est, ab illis qui in bono amoris fuerunt, per influxum illum ex Omnipotentia Divina producebatur lux quae in caelis, et inde sapientia et intelligentia; at postquam humanum genus se removit a bono amoris et charitatis, tunc non amplius per caelum produci potuit lux illa, proinde non sapientia et intelligentia quae penetraret usque ad genus humanum, quapropter ex necessitate ut salvaretur, Dominus in mundum venit ac Humanum in Se Divinum fecit ut Ipse quoad Divinum Humanum fieret Lux Divina, et sic universum caelum et universum mundum illuminaret: fuerat Ipsa 15 Lux ab aeterno, nam ab Ipso Divino per caelum illa Lux; ac Ipsum Divinum erat quod suscepit Humanum et Hoc Divinum fecit, et cum Hoc Divinum factum est, tunc ab Illo non modo illuminare potuit ipsum caelum caeleste, sed etiam caelum spirituale, et quoque genus humanum, quod recepit et recipit Divinum Verum in bono, hoc est, in amore in Ipsum et in charitate erga proximum, ut patet apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius; qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, 1:12,

[13].

[6] Ex his quae nunc dicta sunt, constare potest quid per haec apud Johannem significantur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat Lux hominum. Erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, i

1-4 9 seq.

‘Verbum’ ibi significat Divinum Verum: quod autem Dominus quoad utramque Essentiam sit Divinum Bonum, at quod ab Ipso procedat Divinum Verum, videatur n. 3704; Divinum enim Bonum non recipi potest ab homine, ne quidem ab angelo, sed solum a Divino Humano Domini, quod intelligitur per haec verba apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sin Patris est, Ille exposuit, 1:18;

sed recipi potest Divinum Verum, at quale dari potest 16 apud hominem qui recipit; in quo vero habitare potest Divinum Bonum cum differentia secundum receptionem. Talia arcana sunt quae obveniunt angeli cum ab homine leguntur 17 haec verba, ‘Nisi Deus patris mei, Dei Abrahami et Pavor Jishaki, fuisset mihi’; inde patet quantum caeleste inest Verbo et singulis Verbi, tametsi nihil ejus apparet in sensu litterae; et inde quoque patet qualis sapientia angelica est prae sapientia humana; et quod angeli in arcanissimis sint, cum homo ne quidem scit quod aliquod arcanum insit: sed haec quae memorata sunt, modo paucula sunt, in his enim arcanis angeli vident et percipiunt innumerabilia, immo respective indefinita quae nusquam possunt edici, quia loquela humana non est adaequata illis exprimendis, nec mens humana capax recipiendi.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has caelo

3. The Manuscript has inest

4. The Manuscript has sed

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript has lux enim hyemalis etiam

7. The Manuscript has ita, omits que accidentally

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The Manuscript inserts sed.

10. The Manuscript inserts quoque.

11. The Manuscript inserts ibi, also in the the First Latin Edition.

12. The Manuscript places this before horripilatio.

13. The Manuscript inserts interius.

14. The Manuscript inserts inde.

15. The Manuscript has Ipse

16. The Manuscript has non quale est in Se, sed quale

17. The Manuscript has leguntur ab homine after the quotation

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.