From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3603

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3603. ‘Et disrumpes jugum illius desuper collo tuo’: quod significet quod per bonum tunc conjunctio, et quod verum esset ejus, constat a significatione ‘disrumpere jugum desuper collo’ quod sit liberatio; quod per ‘collum’ significetur influxus et communicatio, et inde conjunctio, et per ‘jugum super collo’ interclusio 1 et interceptio, videatur n. 3542; ita ‘disrumpere jugum desuper collo’ est liberatio ab interclusione 1 et interceptione, proinde conjunctio per bonum, tum quod verum 2 fiat boni, nam cum amplius non interclusio et interceptio, influit bonum et se conjungit vero.

[2] Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae hactenus dicta et ostensa sunt; sed quia pauci comprehendunt quid prioritas apparens veri, ac interea inferioritas boni, et hoc ex causa praecipue quia pauci reflectunt super talia, immo quod ne quidem reflectant super bonum quod hoc distinctum sit a vero; omnes etiam illi nesciunt quid bonum, qui vitam amoris sui et mundi degunt, nam ii non aliud bonum dari credunt quam quod inde est; et quia nesciunt quid bonum, etiam nesciunt quid verum, nam verum est boni; ex revelatione quidem sciunt quod bonum sit amare Deum et proximum, et quod verum sint doctrinalia quae ex Verbo, sed quia non vivunt secundum illa, nullam perceptionem illius boni et veri habent, sed modo cognitiones separatas ab illis; immo ipsi illi qui regenerantur, nec 3 sciunt quid bonum priusquam regenerati sunt, antea enim autumarunt verum esse bonum, et facere secundum verum esse bonum, cum tamen hoc non bonum est quod tunc faciunt sed verum; 4 cum homo in hoc statu est, tunc est in statu qui describitur per Jacobum et 5 in benedictione illi data; at cum venit in statum ut 6 agat bonum ex affectione boni, hoc est, cum regeneratus est, tunc venit in statum qui describitur in benedictione 7 data Esavo.

[3] Hoc illustrari potest ab illis quae apparent apud hominem in prima et altera ejus aetate, et dein in tertia et quarta; homo in prima aetate non nisi quam memoria tenus scit quae in Verbo sunt, similiter quae in doctrinalibus fidei, ac tunc se bonum credit esse cum plura inde novit, et possit quaedam applicare non ad vitam suam sed ad aliorum; in altera aetate cum adolescit magis, non 8 est contentus memoria tenus callere quae in Verbo et quae in doctrinalibus, sed incipit tunc reflectere super illa ex sua cogitatione, et quantum ex sua superaddit, hoc illi placet; inde est in affectione veri ex quodam amore mundano, qui etiam est medium ut plura addiscat, quae absque eo relicta forent; in tertia autem aetate, si inter tales est qui regenerari possunt, incohat cogitare de usu, et tunc reflectere super illa quae legit in Verbo, et haurit ex doctrinalibus, propter usum; 9 cum in hoc statu est, invertitur ordo, nempe quod verum non amplius ita ponatur primo loco; at in quarta aetate quando est aetas regenerationis ejus, quia tunc status plenus, de quo n. 2636, amat Verbum et doctrinalia quae ex Verbo, hoc est, verum, propter bonum vitae, proinde ex bono vitae;

[4] ita fit bonum priore loco, quod usque ad illud tempus fuit posteriore apparenter: quod bonum apparenter posteriore loco fuerit, est inde quia latuit intime in omni ejus affectione, nec se manifestare potuit quia extra illud talia fuerunt cum quibus non concordare potuit, nempe vana et inania, sicut sunt illa quae sunt gloriae mundi et sui; at postquam regeneratus est, tunc haec recedunt, et bonum quod intime latuit, quasi e claustro prodit, et influit in illa quae extra sunt, et 10 vera sui seu boni facit, et sic se manifestat.

[5] Bonum apud hominem interea est quasi involuntarium illud quod inest ejus voluntario, in singulis ejus quae cogitat, et inde 11 in singulis qua facit; hoc involuntarium nescit homo quod habeat, quia non percipit aliud apud se quam quod suum est, 12 hoc est, voluntarium; involuntarium illud est duplex, unum est hereditarium ejus quod ei a patre et matre, alterum 13 per caelum a Domino influit; cum adolescit homo, tunc manifestat se magis et magis illud quod hereditario 14 a parentibus habet, si talis sit ut 15 non regenerari se patitur, inde enim desumit mala et facit illa sua seu propria; at involuntarium quod per caelum est a Domino, se manifestat in adulta aetate apud illos qui regenerantur; apud hos id interea disposuit et rexit omnia et singula cogitationis et quoque voluntatis, tametsi non apparuerat.

Footnotes:

1. The Manuscript has seu

2. The Manuscript has fieret

3. The Manuscript has scire possunt

4. The Manuscript places this after statu.

5. The Manuscript has per benedictionem illi datam

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript inserts quae ab Jischako.

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The Manuscript places this after statu.

10. The Manuscript has ex se illa afficit et boni vera facit

11. The Manuscript has in singulis ejus quae inde facit

12. The Manuscript has ita

13. The Manuscript inserts quod illud regit, et quod.

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

15. The Manuscript has regenerari non possit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.