From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3412

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3412. ‘Omnes puteos, quos foderunt servi patris ejus in diebus Abrahami patris ejus, obturabant illos Philistaei’: quod significet quod illi qui in scientia cognitionum, vera interiora quae a Divino non scire vellent, sic obliterarent, constat ex significatione ‘puteorum’ quod sint vera, de qua n. 2702, 3096, hic vera interiora quae a Divino, quia putei, per quos vera significantur, effossi dicuntur ‘a servis patris ejus in diebus Abrahami patris ejus’, per ‘Abrahamum’ enim repraesentatur ipsum Divinum Domini, n. 2011, 2833, 2836, 3251, 3305 f. ; ex significatione ‘obturare’ quod sit non scire velle, et 1 sic obliterare; et ex repraesentatione ‘Philistaeorum’ quod sint illi qui in sola scientia cognitionum, de qua n. 1197, 1198.

[2] Agitur nunc de veri apparentiis inferioris gradus, in quibus esse possunt illi qui in scientia cognitionum sunt, et hic per ‘Philistaeos’ intelliguntur. Cum veris interioribus quae a Divino, et obliterantur ab illis qui Philistaei vocantur, ita se habet: in Antiqua Ecclesia et postea, Philistaei dicti fuerunt qui parum vitae studuerunt, sed plurimum doctrinae, et successu temporis etiam rejecerunt illa quae vitae sunt, et pro essentiali Ecclesiae agnorunt illa quae fidei, quam a vita separarunt; consequenter qui doctrinalia charitatis quae in Antiqua Ecclesia omne doctrinae erant, nihili fecerunt, ac ita obliterabant, at doctrinalia fidei loco eorum venditarunt, et in his omne religiosum posuerunt; et quia recesserunt ita a vita quae est charitatis, seu a charitate quae est vitae, dicti sunt prae aliis praeputiati; per ‘praeputiatos’ enim significabantur omnes qui non in charitate fuerunt, utcumque in doctrinalibus 2 , n. 2049 f. ; tales 3 qui recesserunt a charitate, etiam a sapientia et intelligentia se removerunt;

[3] nemo enim sapere et intelligere 4 potest quid verum, nisi in bono sit, hoc est, in charitate, omne enim verum est ex bono et spectat bonum; ita qui absque 5 bono, verum non intelligere possunt, et ne quidem scire volunt:

apud tales in altera vita, cum 6 procul sunt a caelo, quandoque apparet nivea lux, sed lux illa est qualis lux hiemalis, quae quia absque calore, nihil fructificat; quare etiam cum tales ad caelum approximant, lux illorum vertitur in meras tenebras, et mens eorum in similes, hoc est, in stuporem: ex his nunc constare potest quid sit, quod illi qui in sola scientia cognitionum, vera interiora quae a Divino, non scire vellent, et sic obliterarent.

Footnotes:

1. The Manuscript has ideo

2. The Manuscript inserts erant.

3. The Manuscript has quia

4. The Manuscript places this before et.

5. The Manuscript has illo sunt

6. The Manuscript has eminus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.