From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3402

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3402. Quod ‘tangens virum illum et mulierem ejus, moriendo morietur’ significet quod Divinum Verum et Divinum Bonum non aperiendum et usque ad illud non accedendum fide, ex periculo damnationis aeternae si profanetur, constat ex significatione ‘tangere virum illum et mulierem ejus’ quod sit accedere ad Divinum Verum et Divinum Bonum, 1 quae repraesentantur per Jishakum et Rebeccam; verum hic primo loco dicitur, et bonum altero, quia agitur de illis qui 2 in Ecclesia spirituali sunt, qui adulterare, immo profanare, verum possunt, non autem bonum; et quia ita, dicitur ‘vir et mulier’, videatur n. 915, 2517; et a significatione ‘moriendo mori’ quod sit damnatio aeterna, quae est mors spiritualis, hic ex profanatione, de qua agitur.

[2] Quod ex providentia Domini sit quod nemo admittatur in bonum et verum, hoc est, in agnitionem et affectionem eorum, alterius quam in illis permanere possit, ob periculum damnationis aeternae, videatur supra n. 3398; se habet cum bono et vero, ut aliquoties prius dictum et ostensum, quod illa apud hominem introrsum se recipiant quantum ille in malo et falso est, proinde quod angeli qui e caelo apud illum sunt, tantum recedant, et spiritus diabolici qui ab inferno, tantum accedant; ita vicissim; remotio boni et veri, proinde angelorum, ab homine 3 qui est in malo et falso, non apparet ei, quia tunc in persuasione est quod malum sit bonum, et falsum sit verum, 4 et hoc ex affectione eorum et inde jucundo, in quo statu cum est, nequaquam scire potest quod bonum et verum ab illo remotum sit: tunc bonum et veram, seu angeli ab homine removeri dicuntur, cum non illis afficitur, hoc est, quando illum non amplius delectant, sed vicissim quando illis quae amoris sui et amoris mundi sunt, afficitur, hoc est, quando illum haec 5 tantummodo delectant:

[3] scire bonum et verum, seu memoria tenere, 6 ac ore ferre illa, non est bonum et verum habere, sed affici illis 7 ex corde; nec est bonum et verum habere cum quas afficitur illis ex causa lucrandi famam et opes per illa, tunc non illis, sed honore et lucro afficitur, et ea facit media 8 obtinendi illa; 9 apud tales in altera vita auferuntur bona et vera quae sciverunt, etiam praedicarunt, at amor sui et mundi ex quibus vita eorum, manet. Ex his constare potest quomodo se habet cum bono et vero, quod nempe nemini liceat ad illa accedere affectione et fide, si non talis sit ut permanere in illis queat ad finem vitae suae; 10 qui autem profanant, detineri inde nequeunt.

Footnotes:

1. The Manuscript has ut constare potest a repraesentatione Jischaki et Rebeccae, de qua prius aliquoties,

2. The Manuscript has ab

3. The Manuscript has cum

4. The Manuscript has et quantum in illa persuasione est, tantum etiam in affectione eorum et inde jucundo est,

5. The Manuscript has solum

6. The Manuscript has illa, et ore illa ferre

7. The Manuscript has hoc est, in corde suo tenere

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript has apud illos bona et vera, quae sciverunt, etiam praedicarunt, in altera vita auferuntur

10. The Manuscript has nisi sit talis, ut pejoratus nequeat ab illis detineri

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.