From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2335

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2335. ‘Quia in platea pernoctabimus’: quod significet quod ex vero quasi vellet judicare, constare potest a significatione ‘plateae’ et a significatione ‘pernoctare’: ‘platea’ in Verbo passim nominatur, et in sensu interno simile significat ac ‘via’, nempe verum, nam platea est via in urbe, ut a locis mox sequentibus constabit: quod ‘pernoctare’ hic sit judicare, constare potest a significatione ‘noctis’: ostensum est supra, n. 2323, quod ‘vespera’ significet statum Ecclesiae ante ultimum, cum nulla fides incipit esse, tum quoque visitationem quae praecedit judicium; inde patet quod nox quae succedit, sit status ultimus quando nulla fides, tum quod sit judicium; inde liquet quod ‘in platea pernoctare’ in sensu interno sit ex vero judicare.

[2] Quod judicium attinet, est illud duplex, nempe ex bono et ex vero; fideles judicantur ex bono, at infideles ex vero; quod fideles ex bono, constat manifeste apud Matthaeum 25:34-40;

et quod infideles ex vero, ibi Gen. 19:41-46;

judicari ex bono est salvari, quia illud receperunt; at judicari ex vero est damnari, quia bonum rejecerunt; bonum est Domini; hoc qui agnoscunt vita et fide, sunt Domini, quare salvantur, at qui non agnoscunt vita proinde non fide, illi non possunt esse Domini, ita nec salvari; judicantur ideo secundum vitae suae acta et secundum cogitationes et fines, et cum secundum haec, non possunt non damnari, nam verum est, quod homo ex se non 1 nisi malum faciat, cogitet et intendat, et ex se ruat ad infernum, quantum non inde detinetur a Domino.

[3] Sed ita se habet judicium ex vero: Dominus nusquam aliquem judicat quam ex bono, omnes enim, quotcumque sunt, in caelum attollere vult, immo si posset usque ad Semet, est enim Dominus ipsa misericordia ac ipsum bonum; ipsa misericordia et ipsum bonum nusquam potest aliquem damnare, sed est homo, quia rejicit bonum, qui se damnat; sicut homo 2 in vita corporis fugerat bonum, ita in altera vita fugit, proinde caelum et Dominum; Dominus enim non nisi quam in bono potest esse; in vero quoque est, sed non in vero separato a bono. Quod Dominus non aliquem damnet, seu judicet ad infernum, Ipse dicit apud Johannem, Non misit Deus Filium Suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per Ipsum:... hoc est judicium, quod lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera eorum mala, 3:17, 19:

et apud eundem,

Si quis Mea audiverit verba, non tamen crediderit, Ego non judico illum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum, 12:47;

[4] praeterea videantur quae de his prius, n. 223, 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, 2258;

ubi de judicio supra n. 2320, 2321 actum, ostensum est quod Humano Divino et Sancto procedenti Domini sit omne judicium, secundum Domini verba apud Johannem,

Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, 5:22;

et tamen nunc dicitur quod ‘Dominus non judicet damnando aliquem’: inde patet quale Verbum est in littera, quod nisi intelligeretur ex alio sensu, nempe ex interno, non comprehenderetur; ex sensu interno solo patet quomodo se habet cum judicio.

Footnotes:

1. The Manuscript has nihil.

2. The Manuscript has nam sicut.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.