From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2258

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2258. Quod ‘num Judex totius terrae non faciet judicium’ significet quod Divinum Bonum non possit secundum verum separatum a bono hoc facere, constat a significatione ‘Judicis totius terrae’, tum a significatione ‘judicii’; ‘Judex totius terrae’ in sensu interno significat ipsum bonum ex quo verum, quod etiam repraesentabatur per sacerdotes qui simul judices fuerunt, in Ecclesia repraesentativa; illi ut ‘sacerdotes’ repraesentabant Divinum Bonum, ac ut judice Divinum Verum; at ‘judex totius terrae’ utrumque, et hoc ex significatione ‘terrae’, de qua in Parte Prima passim; sed haec confirmare nunc ex repraesentativis illius Ecclesiae, prolixum nimis foret ‘judicium’ autem significat verum, ut supra n. 2235 ostensum; e significatione 'horum, simul ac ex serie rerum in sensu interno constare potest quod ‘num Judex totius terrae non faciet judicium’ significet quod Divinum Bonum non possit secundum verum separatum a bono hoc facere.

[2] Quomodo haec intelligenda sint, sciendum quod duo sint quae constituunt ordinem universi caeli, et inde in universo, nempe bonum et verum; bonum est essentiale ordinis, cujus omnia sunt misericordiae; verum est secundarium ordinis, cujus omnia sunt veritates; Divinum Bonum omnes judicat ad caelum; Divinum autem Verum omnes damnat ad infernum; quare nisi misericordia Domini aeterna foret, quae est Boni, omnes quotcumque sunt, homines damnat forent; id est quod significatur 1 per quod Divinum Bonum non possit secundum verum separatum a bono, hoc facere; videantur etiam quae de his in Parte Prima n. 1728: quod tamen mali damnati sint ac infernum, hoc non est ex eo quod Divinum Bonum sit separatum a Divino Vero, sed quia homo seipsum separat a Divino Bono; Dominus enim nusquam aliquem in infernum demittit, sed homo semet, ut aliquoties prius dictum: tum quoque in eo Divinum Bonum conjunctum est Divino Vero quod nisi separarentur mali a bonis, mali inferrent damnum bonis, et continue ordinem destruere conarentur; ita ne boni laedantur, est misericordiae: se habet hoc sicut in regnis terrae; nisi mala punirentur, totum regnum inficeretur malis et sic periret; quare apud reges et judices plus misericordiae est punire mala et eos e societate expellere quam intempestiva clementia pro iisdem uti.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts hic.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.