From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2231

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2231. ‘Propterea quod praecipiet filiis suis, et domui suae post se, et custodient viam Jehovae ad faciendum justitiam et judicium’: quod significet quod ab Ipso omnis doctrina charitatis et fidei, constare potest a significatione ‘filii, domus, viae, justitiae, et judicii’ quae in summam seu in unum sensum redacta significant omnem doctrinam charitatis et fidei; per ‘filios’ enim significantur omnes qui sunt in veris, per ‘domum’ omnes qui in bonis, per ‘viam’ doctrina' qua instruuntur, quae doctrina de bono significatur per ‘justitiam’, et de vero per ‘judicium’; doctrina de bono est doctrina charitatis et doctrina de vero est doctrina fidei:

[2] in genere est modo una doctrina, nempe doctrina charitatis, nam charitatem, ut dictum n. 2228, spectant omnia fidei; inter charitatem et fidem non alia intercedit differentia quam quae est inter velle bonum et cogitare bonum; qui vult bonum, is quoque cogitat bonum; ita quae est inter voluntatem et intellectum; qui reflectunt, sciunt quod aliud sit voluntas et aliud intellectus; in orbe erudito hoc etiam 1 notum est, et apparet manifeste 2 apud eos qui volunt male et tamen ex cogitatione loquuntur bene; ex quibus cuivis patet quod aliud sit voluntas et aliud intellectus, et sic quod mens humana sit in binas partes distincta quae non unum faciunt; homo tamen ita creatus est, quod illae binae partes unam mentem constituerent, nec alia distinctio esset quam ut comparative 3 dicatur, qualis est inter flammam et lucem inde; amor in Dominum et charitas erga proximum foret sicut flamma, et omnis perceptio et cogitatio foret sicut lux inde, ita quod amor et charitas foret omne perceptionis et cogitationis, hoc est, in omnibus et singulis ejus; perceptio aut 4 cogitatio de qualitate amoris et charitatis est quod vocatur fides:

[3] sed quia genus humanum coepit malum velle, odio habere proximum, et exercere vindictas et crudelitates, usque adeo ut illa pars mentis quae voluntas dicitur, prorsus deperdita sit, 5 coeperunt distinguere' inter charitatem et fidem, et ad fidem referre omnia doctrinalia, quae religionis illorum fuerunt, et illa una voce appellare fidem, et tandem eo usque processerunt ut dicerent quod salvari possent per solam fidem, per quam intellexerunt doctrinalia sua, si modo illa crederent, utcumque viverent; ita separata est charitas a fide, quae tunc usque non aliud est, ut comparative dicatur, quam lux quaedam absque flamma, qualis solet esse lux solis tempore hiemis, quae frigida et gelida est in tantum ut vegetata telluris torpescant et emoriantur; cum tamen fides ex charitate est sicut lux tempore veris et aestatis, per quam omnia germinant et florent:

[4] hoc sciri potest etiam ex eo quod amor et charitas sit flamma caelestis et quod fides sit lux spiritualis inde; similiter etiam 6 se sistunt percipienda et videnda in altera vita, nam ibi caeleste Domini se manifestat coram angelis per flammeum jubar sicut solis, et spirituale Domini per lucem inde, quibus etiam afficiuntur angeli et spiritus quoad interiora secundum amoris et charitatis vitam apud eos; inde gaudia et felicitates cum illos differentiis in altera vita: ex his constare potest quomodo se habet cum hoc quod dicitur quod sola fides salvet.

Footnotes:

1. The Manuscript places this before erudito.

2. The Manuscript inserts hoc.

3. comparativa, in the First Latin Edition

4. The Manuscript has haec seu.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript has enim.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.