From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1950

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1950. Quod ‘manus ejus in omnes’ significet quod pugnaturum contra illa quae non vera, et ‘manus omnium in eum’ significet quod falsa repugnatura, constat ex eo quod per ‘Ismaelem’ significetur verum rationale separatum a bono, ut dictum, de quo vero cum praedicatur quod manus ejus in omnes et omnium in eum, constat quod illa significentur. Supra indicatum [est] quod per ‘Abramum’ repraesentetur Domini Internus Homo, seu quod idem, Ipsius Divinum Caeleste et Spirituale; per ‘Isacum’ Domini Interior Homo seu Ipsius Divinum Rationale; per ‘Jacobum’ Domini Exterior Homo seu Ipsius Divinum Naturale; hic agitur de rationali quale foret nisi uniretur Interno seu Divino Caelesti et Spirituali; quod rationale quia naturam traxit a vita affectionis scientiarum, hoc est, ab ‘Hagare Aegyptia ancilla Sarai’, et haec vita erat externi hominis, quae a 1 Domini matre hereditarium habuit, contra quod pugnandum et quod expellendum, ideo rationale describitur quale foret, si absque bono rationali; sed postquam Dominus hereditarium illud per pugnas tentationum et victorias humiliavit, seu afflixit et subjugavit, et 2 vivificavit ipsum Suum Rationale Bono Divino, tunc fit illud ‘Isacus’, seu repraesentatur per Isacum, Ismaele e domo, una cum Hagare matre ejus, ejecto.

[2] Omne rationale genuinum constat ex bono et vero, hoc est, ex caelesti spirituali; bonum seu caeleste est ipsa anima seu vita illius, verum seu spirituale est quod inde vitam suam accipit; rationale absque vita bono caelesti est sicut hic describitur, quod nempe pugnet contra omnes, et contra illud pugnent omnes: bonum rationale nusquam pugnat utcumque impugnatur, quia mite est et clemens, patiens cedens, nam est amoris et misericordiae; et tametsi non pugnat, usquam omnes vincit, nec usquam de pugna cogitat, nec de victoria gloriatur et hoc quia Divinum est, et tutum a se ipso, nam nullum malum potest aggredi bonum, ne quidem potest subsistere in sphaera ubi bonum cum modo approximat, malum ex se recedit et relabitur; nam malum est infernale, bonum est caeleste: similiter fere se habet cum caelesti spirituali, hoc est, cum vero ex caelesti origine, seu cum vero quod est ex bono, nam hoc verum est verum formatum a bono, sic ut dici queat forma boni;

[3] sed verum separatum a bono, quod hic repraesentatur per ‘Ismaelem’ et describitur in hoc versu, prorsus aliud est, nempe instar onagri, et pugnat contra omnes, et omnes contra illud, immo vix aliud cogitat et spirat quam pugnas; delectatio ejus communis, seu affectio regnans est ut vincat, et cum vincit, gloriatur de victoria, quare describitur per onagrum, seu mulum deserti, aut asinum silvestrem, qui non cum aliis esse potest; talis vita est vita veri absque bono, immo vita fidei absque charitate; quare cum regeneratur homo, quidem per verum fidei, sed usque simul per vitam charitatis, quam Dominus insinuat secundum incrementa veri fidei.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript has tum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.