From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10637

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10637. ‘Custodi tibi quod Ego praecipio tibi hodie’: quod significet si faciant primaria haec quae sunt aeternae veritatis, constat ex significatione ‘custodire tibi’ quod sit si 1 faciant ita qui agnoscunt Verbum, nam per Moschen repraesentatur Verbum, ut supra; et ex significatione ‘quod Jehovah praecipit hodie’ quod sint primaria quae aeternae veritatis, nam quae Jehovah praecipit sunt Divinae Veritates, et per ‘hodie’ significatur aeternum, n. 2838, 3998, 4304, 6165, 6984, 9939; aeternae illae veritates sunt quae in sequentibus vers. 12-27 continentur in sensu interno; quae autem continentur in sensu externo, non sunt aeternae veritates sed sunt quae observanda a gente Israelitica propter interna, significant enim ea, et sic involvunt ea; etiam custodienda erant ab illa gente antequam interna Verbi a Domino aperta sunt, et 2 cum aperta sunt, tunc externa illa abrogata sunt; nam cum homo colit Dominum ex fide et ex amore in Ipsum, quae sunt interna non opus 3 habet externis significantibus illa, est enim tunc in illis, et non in typis illorum; sicut quod festum azymorum custodiendum in mense Abib et quod tunc azyma septem diebus comedenda, quod omnis apertura uteri danda Deo, quod apertura asini redimenda vel decollanda, quod primogeniti filiorum redimendi, quod festum septimanarum feriandum, ut et festum collectionis, quod tribus vicibus in anno videretur omnis masculus coram Jehovah, quod non sacrificarent super fermentato, quod non elixandus haedus in lacte matris suae. Sed haec tametsi abrogata sunt, usque sunt sancta Divina Verbi quoniam sanctum internum in illis est.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. postquam haec

3. est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.