From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #196

Study this Passage

  
/ 325  
  

196. (Ex Arcanis Caelestibus.)

Antequam summatim traditur quid in Arcanis Caelestibus de tentationibus scriptum est, aliquid praefandum est de illis, ut clarius adhuc sciatur undenam sunt. Tentatio spiritualis dicitur, cum intus in homine impugnatur vera fidei, quae homo corde credit, et secundum quae vivere amat; imprimis cum impugnatur bonum amoris, in quo ponit vitam spiritualem. Impugnationes illae fiunt variis modis; per influxum scandalorum in cogitationes et quoque in voluntatem, contra vera et bona; tum per emersionem et recordationem continuam malorum quae homo fecerat, et falsorum quae cogitaverat, ita per inundationem talium; et simul tunc per apparentem interclusionem interiorum mentis, et sic communicationis cum caelo, per quod ei intercipitur cogitare ex sua fide, ac velle ex suo amore. Haec fiunt a malis spiritibus qui apud hominem; et cum fiunt, apparent sub specie anxietatum interiorum, ac dolorum conscientiae, quoniam talia afficiunt et cruciant vitam hominis spiritualem, credente homine quod non sit a malis spiritibus, sed ex se in interioribus. Quod homo non sciat quod 1 illa sint ex malis spiritibus, est causa, quia non scit quod spiritus sint apud illum, mali in malis ejus et boni in bonis ejus, et quod sint in ejus cogitationibus et affectionibus. Tentationes illae gravissimae sunt, quando conjunctae sunt cum doloribus inflictis corpori; et magis si dolores illi diu persistunt et ingravescunt, ac imploratur Divina Misericordia, et usque non liberatio: inde desperatio quae finis.

Hic primum aliqua ex Arcanis Caelestibus afferenda sunt De Spiritibus apud Hominem, quia ab illis tentationes:--

Quod apud unumquemvis hominem sint spiritus et angeli (Arcana Coelestia 697, 5846-5866).

Quod sint in ejus cogitationibus et affectionibus (Arcana Coelestia 2888, 5846, 5848).

Quod si auferrentur spiritus et angeli, homo non vivere 2 posset (Arcana Coelestia 2887, 5849, 5854, 5993, 6321).

Quia homini per spiritus et angelos est communicatio et conjunctio cum mundo spirituali, sine qua non foret vita homini (Arcana Coelestia 697, 2796, 2886, 2887, 4047, 4048, 5846-5866, 5976-5993).

Quod spiritus apud hominem mutentur secundum ejus affectiones quae amoris (Arcana Coelestia 5851).

Quod spiritus ab inferno sint in amoribus propriis hominis (Arcana Coelestia 5852, 5979-5993).

Quod spiritus intrent in omnia memoriae hominis (Arcana Coelestia 5853, 5857, 5859, 5860, 6192, 6193, 6198, 6199).

Quod angeli in fines, ex quibus et propter quos homo ita non aliter cogitat, vult, agit (Arcana Coelestia 1317, 1645, 5844, [5845?],).

Quod homo non appareat spiritibus, sicut nec spiritus homini (Arcana Coelestia 5885 (5862)).

Inde quod spiritus nihil possint videre quod est in mundo nostro solari per hominem (Arcana Coelestia 1880).

Quod tametsi spiritus et angeli sunt apud hominem in ejus cogitationibus et affectionibus, usque tamen homo in libero sit cogitandi, volendi, et agendi (Arcana Coelestia 5982, 6477, 8209, 8307, 10777).

(Et praeterea in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Conjunctione Caeli cum Humano Genere, De Caelo et Inferno 291-302.)

Footnotes:

. 1 illa pro "non illa"

. 2 posset pro "possit"

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6193

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6193. Quia spiritus ita possident omnia quae cogitationis et voluntatis hominis sunt, et angeli quae adhuc interiora sunt, et sic homo illis conjunctissimus est, idcirco homo non aliter appercipere et sentire potest quam quod ipse sit qui cogitat et vult; se enim ita habet cum communicationibus in altera vita; in societate ubi similes, quisque credit esse suum quod est alterius; quapropter boni cum in societatem caelestem veniunt, ilico in omnem intelligentiam et sapientiam illius societatis intrant usque adeo ut non aliter sciant quam quod illa in se sint; ita quoque se habet cum homine et cum spiritu apud illum. Quae a spiritibus ab inferno influunt, sunt mala et falsa, at quae ab angelis e caelo, sunt bona et vera; ita per influxus sibi oppositos tenetur homo in medio, ita in libero.

[2] Quae influunt ab angelis, quia per interiora magis, non ita ad sensum externum apparent sicut quae a malis spiritibus. Angeli etiam sunt tales ut nequaquam audire velint quod influxus boni et veri sint a se, sed quod sint a Domino; indignantur si cogitatur aliter, nam illi sunt in perceptione manifesta quod ita sit, et nihil plus amant quam quod non a se velint et cogitent sed a Domino; at vicissim mali spiritus irascuntur si illis dicitur quod non cogitent et velint ex se, quia hoc est contra jucundum amorum illorum; et magis cum dicitur quod vita non sit in illis sed quod influat; hoc cum illis per vivam experientiam ostenditur, quod saepe factum est, tunc quidem fatentur quod ita sit; nam loqui contra experientiam non possunt, at usque post aliquam moram negant, nec tunc volunt ut id amplius confirmetur ab experientia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.