From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #196

Study this Passage

  
/ 325  
  

196. (Ex Arcanis Caelestibus.)

Antequam summatim traditur quid in Arcanis Caelestibus de tentationibus scriptum est, aliquid praefandum est de illis, ut clarius adhuc sciatur undenam sunt. Tentatio spiritualis dicitur, cum intus in homine impugnatur vera fidei, quae homo corde credit, et secundum quae vivere amat; imprimis cum impugnatur bonum amoris, in quo ponit vitam spiritualem. Impugnationes illae fiunt variis modis; per influxum scandalorum in cogitationes et quoque in voluntatem, contra vera et bona; tum per emersionem et recordationem continuam malorum quae homo fecerat, et falsorum quae cogitaverat, ita per inundationem talium; et simul tunc per apparentem interclusionem interiorum mentis, et sic communicationis cum caelo, per quod ei intercipitur cogitare ex sua fide, ac velle ex suo amore. Haec fiunt a malis spiritibus qui apud hominem; et cum fiunt, apparent sub specie anxietatum interiorum, ac dolorum conscientiae, quoniam talia afficiunt et cruciant vitam hominis spiritualem, credente homine quod non sit a malis spiritibus, sed ex se in interioribus. Quod homo non sciat quod 1 illa sint ex malis spiritibus, est causa, quia non scit quod spiritus sint apud illum, mali in malis ejus et boni in bonis ejus, et quod sint in ejus cogitationibus et affectionibus. Tentationes illae gravissimae sunt, quando conjunctae sunt cum doloribus inflictis corpori; et magis si dolores illi diu persistunt et ingravescunt, ac imploratur Divina Misericordia, et usque non liberatio: inde desperatio quae finis.

Hic primum aliqua ex Arcanis Caelestibus afferenda sunt De Spiritibus apud Hominem, quia ab illis tentationes:--

Quod apud unumquemvis hominem sint spiritus et angeli (Arcana Coelestia 697, 5846-5866).

Quod sint in ejus cogitationibus et affectionibus (Arcana Coelestia 2888, 5846, 5848).

Quod si auferrentur spiritus et angeli, homo non vivere 2 posset (Arcana Coelestia 2887, 5849, 5854, 5993, 6321).

Quia homini per spiritus et angelos est communicatio et conjunctio cum mundo spirituali, sine qua non foret vita homini (Arcana Coelestia 697, 2796, 2886, 2887, 4047, 4048, 5846-5866, 5976-5993).

Quod spiritus apud hominem mutentur secundum ejus affectiones quae amoris (Arcana Coelestia 5851).

Quod spiritus ab inferno sint in amoribus propriis hominis (Arcana Coelestia 5852, 5979-5993).

Quod spiritus intrent in omnia memoriae hominis (Arcana Coelestia 5853, 5857, 5859, 5860, 6192, 6193, 6198, 6199).

Quod angeli in fines, ex quibus et propter quos homo ita non aliter cogitat, vult, agit (Arcana Coelestia 1317, 1645, 5844, [5845?],).

Quod homo non appareat spiritibus, sicut nec spiritus homini (Arcana Coelestia 5885 (5862)).

Inde quod spiritus nihil possint videre quod est in mundo nostro solari per hominem (Arcana Coelestia 1880).

Quod tametsi spiritus et angeli sunt apud hominem in ejus cogitationibus et affectionibus, usque tamen homo in libero sit cogitandi, volendi, et agendi (Arcana Coelestia 5982, 6477, 8209, 8307, 10777).

(Et praeterea in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Conjunctione Caeli cum Humano Genere, De Caelo et Inferno 291-302.)

Footnotes:

. 1 illa pro "non illa"

. 2 posset pro "possit"

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2796

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2796. 1 Quod induitiones variorum statuum a Domino attinet, de quibus hic agitur, non possunt non ignotae esse homini, quia nusquam super mutationes statuum reflectit, cum tamen hae continuae sunt, tam quoad intellectualia seu cogitationes, quam quoad voluntaria seu affectiones; quod super has 2 non reflectat, causa est quia credit omnia et singula apud se naturali ordine consequi, et nihil esse superius quod dirigit; cum tamen ita se habeat, quod omnia et singula disponantur per spiritus et angelos apud eum, quod omnes status et statuum mutationes inde sint, et sic dirigantur a Domino ad fines in aeternum, quos solus Dominus praevidet; quod ita se res habeat, mihi per plurium nunc annorum experientiam notissimum factum est; tum 3 scire et observare datum quinam spiritus et angeli apud me essent, et quosnam status inducerent; et hoc asseverare possum quod omnes status usque ad minima eorum inde veniant, et quod a Domino ita dirigantur; tum scire et observare datum, quod in unoquovis statu sint perplures alii, qui non 4 apparent, et qui cum simul sunt, apparent ut communis unus, et quod illi status dispositi sint ad status qui ordine in sua serie sequuntur: haec apud hominem fiunt a Domino; at apud Ipsum Dominum, cum vixit mundo, fiebant ab Ipso, quia Divinus erat et ipsum Esse vitae Ipsius fuit Jehovah. Mutationes status quoad intellectualia et voluntaria apud hominem, et quo ordine consequuntur, tum per quas series labuntur, et sic quomodo flectuntur a Domino ad bonum quantum possibile, scire, angelicum est; angelorum sapientia 5 talis est ut 6 minutissima talia percipiant, inde est quod haec quae de mutationibus status apud Dominum in sensu interno revelata sunt, angelis quia in luce caeli a Domino, clare et distincte perceptibilia sint, etiam aliquantum intelligibilia homini qui in simplici bono vivit; sed solum obscura et velut nulla illis qui in 7 malo, tum qui in sapientiae deliriis sunt, hi enim naturale 8 et rationale suum lumen per plura quae tenebras induxerunt, obscurarunt et exstinxerunt, utcumque hi credunt se in luce esse prae aliis.

Footnotes:

1. This paragraph was written on the back of the Preface to this chapter, it had no number and is crossed through. The number 2796 was given to what is here 2797, and2797to first three lines of 2798, 2798 to remainder. Between 2795 and 2796 in the Manuscript there are directions to insert the section on back of Preface, thus causing the renumbering as in the First Latin Edition.

2. The Manuscript has illas

3. The Manuscript has et

4. The Manuscript has nusquam

5. The Manuscript inserts enim.

6. The Manuscript has ut minutissima talia ab se percipiant, deletes talia ab se, and inserts illa.

7. The Manuscript has in mundo sapientes vocantur, but deletes and inserts in sapientiae deliriis sunt. (Check)

8. The Manuscript has naturale suum et rationale lumen

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.