From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #186

Study this Passage

  
/ 325  
  

186. Plura de Regeneratione.

Quod homo regeneretur per vera fidei, et per vitam secundum illa (Arcana Coelestia 1904, 2046, 9088, 9959, 10028).

Quod hoc intelligatur per Domini verba,

"Nisi homo generetur per aquam et spiritum, non potest ingredi in regnum Dei" (Johannes 3:5):

Per "aquam" significatur verum fidei, et per "spiritum" vita secundum illud (Arcana Coelestia 10240).

Quod per "aquam" in Verbo significetur verum fidei (Arcana Coelestia 2702, 3058, 5668, 8568, 10238).

Quod etiam purificatio spiritualis quae est a malis et falsis, fiat per vera fidei (Arcana Coelestia 2799, 5954, 7044, 7918, 9089 (9088?), 10229, 10237).

Quod vera, cum regeneratur homo, inseminentur et implantentur bono, ut fiant vitae (Arcana Coelestia 880, 2189, 2475, [2574?], 2697).

Vera qualia erunt, ut implantari queant bono (Arcana Coelestia 8725).

Quod verum initietur et conjungatur bono, ac bonum vero, reciproce, in regeneratione (Arcana Coelestia 5365, 8516).

Quomodo initiatio et conjunctio reciproca fit (Arcana Coelestia 3155, 10067).

Quod verum implantetur bono cum fit voluntatis, quoniam tunc fit amoris (Arcana Coelestia 10367).

Quod sint bini status homini qui regeneratur, primus cum ducitur per verum ad bonum, alter cum ex bono agit, et ex bono videt verum (Arcana Coelestia 7992, 7993, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 8772, 9227, 9230, 9274, 9739, [9736?], 10048, 10057, 10058, [10060?], 10076).

Qualis status hominis cum verum primo loco est, et bonum secundo (Arcana Coelestia 3610).

Inde patet quod homo, cum regeneratur, ex vero spectet ad bonum, sed cum regeneratus est ex bono spectet verum (Arcana Coelestia 6247).

Ita quod fiat quasi versura, in eo quod status hominis invertatur (Arcana Coelestia 6507).

Sed sciendum est quod ita se res habeat, quod, cum homo regeneratur, verum primo loco et bonum secundo sit, non actualiter sed modo apparenter; at quod, cum homo regeneratus est, bonum primo loco sit et verum secundo actualiter et perceptibiliter (Arcana Coelestia 3324, 3325, 3330, 3336, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, [4245?], 4247, 4337, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977, 5351, 6256, 6269, 6273, 8516, 10110).

Ita quod bonum sit primum et ultimum regenerationis (Arcana Coelestia 9337).

Quia verum primo loco apparet esse, et bonum secundo, cum regeneratur homo, seu quod idem, cum homo fit ecclesia, quod propter illam apparentiam ab antiquis controversum sit num verum fidei vel num bonum charitatis sit primogenitum ecclesiae (Arcana Coelestia 367, 2435).

Quod bonum charitatis sit primogenitum ecclesiae actualiter, at verum fidei modo apparenter (Arcana Coelestia 3325, 3494, 4925, 4926, 4928, 4930, 8042, 8080).

Quod etiam per "primogenitum" in Verbo significetur primum ecclesiae, cui prioritas et superioritas (Arcana Coelestia 3325).

Quod ideo Dominus dicatur Primogenitus, quia in Ipso et ab Ipso omne bonum amoris, charitatis, et fidei (Arcana Coelestia 3325).

Quod non redeundum sit a statu posteriori, qui est cum a bono spectatur verum ad statum priorem, qui est cum a vero spectatur bonum, causae (Arcana Coelestia 2454, 3650-3655, 5895, 5897, 7857, 7923, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 9274, 10184: explicantur ibi Domini verba,

"Qui tunc in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua" (Matthaeus 24:18);

Tum,

"Quicunque tunc [in] agro, ne revertatur in quae post illum; mementote uxoris Lothi" (Lucas 17:31-32);

Nam illa per ea verba significantur).

Processus regenerationis hominis, quomodo fit, describitur (Arcana Coelestia 1555, 2343, 2490, 2657, 2979, 3057, 3286, 3310, 3316, 3332, 3470, 3701, 4353, 5112, (5113?) 5126, 5270, 5280, 5342, 6717, 8772, 8773, 9043, 9103, 10021, 10057, 10367).

Quod arcana regenerationis innumerabilia sint, quoniam regeneratio perstat per totam vitam hominis (Arcana Coelestia 2679, 3179, 3584, 3665, 3694, 3701, 4377, 4551, 4552, 5122, 5126, 5398, 5912, 6751, 9103, 9258, 9296, 9297, 9334, [3690?],).

Quod vix aliquid ex arcanis illis ad cognitionem et perceptionem hominis perveniat (Arcana Coelestia 3179, 9336).

Quod hoc sit quod intelligitur per Domini verba,

"Ventus quo vult spirat, et sonum ejus audis, sed non scis unde venit et quo vadit; ita est quisquis natus est ex spiritu" (Johannes 3:8).

De processu regenerationis hominis ecclesiae spiritualis (Arcana Coelestia 2675, 2678, 2679, 2682).

Et de processu regenerationis hominis ecclesiae caelestis, et quae differentia (Arcana Coelestia 5113, 10124).

Quod cum homine qui regeneratur, similiter se habeat sicut cum infante, quod primum discat loqui, dein cogitare, postea vivere bene, usque dum omnia sponte sicut a se fluant (Arcana Coelestia 3203, 9296, 9297).

Ita quod qui regeneratur, primum ducatur a Domino sicut infans, dein sicut puer, postea sicut adultus (Arcana Coelestia 3665, 3690, 4377-4379, 6751).

Quod homo, cum regeneratur a Domino, primum in statu innocentiae externae sit, qui est status ejus infantiae; dein successive perducatur in statum innocentiae internae, qui est status ejus sapientiae (Arcana Coelestia 9334, 9335, 10021, 10210).

Quae et qualis innocentia infantiae, et quae et qualis innocentia sapientiae (Arcana Coelestia 1616, 2305, 2306, 3495 (3494) 4563, 4797, 5608, 9301, 10021).

Comparatio regenerationis hominis cum conceptione et formatione embryonis in utero (Arcana Coelestia 3570, 4931, 9258).

Quod ideo "generationes" et "nativitates" in Verbo significent generationes et nativitates spirituales, hoc est, quae sunt regenerationis (Arcana Coelestia 613, 1145, 1235, 2020, 2584, 3860, 3868, 4070, 4668, 6239, 10197 (10204)).

Regeneratio hominis illustrata per germinationes in regno vegetabili (Arcana Coelestia 5115, 5116).

Regeneratio hominis repraesentata in iride (Arcana Coelestia 1042, 1043, 1053).

Quod uterque homo, tam internus seu spiritualis quam externus seu naturalis, regenerandus sit, et quod unus per alterum (Arcana Coelestia 3868, 3870, 3872, 3876, 3877, 3882).

Quod internus homo prius regeneretur quam externus, quoniam internus est in luce caeli, et externus in luce mundi (Arcana Coelestia 3321, 3325, 3469, 3493, 4353, 8748, [8746?], 9325).

Quod externus seu naturalis homo regeneretur per internum seu spiritualem (Arcana Coelestia 3286, 3288, 3321).

Quod homo non regeneratus sit priusquam externus seu naturalis ejus homo regeneratus est (Arcana Coelestia 8742-8747, 9043, 9046, 9061, 9328, [9325?], 9334).

Nisi naturalis homo regeneratur, quod spiritualis claudatur (Arcana Coelestia 6299).

Et quod sit quoad vera et bona fidei et amoris quasi caecus (Arcana Coelestia 3493, 3969, 4353, 4587, [4588?],).

Quando naturalis homo regeneratus est, quod totus homo regeneratus sit (Arcana Coelestia 7442, 7443).

Quod hoc significetur per "lavationem pedum discipulorum," et per haec Domino verba,

"Qui lotus est non opus habet nisi [ut] quoad pedes lavetur, et mundus est totus" (Johannes 13:9, 20)

(Arcana Coelestia 10243); quod "lavatio" in Verbo significet lavationem spiritualem, quae est purificatio a malis et falsis (Arcana Coelestia 3147, 10237, 10241); et quod "pedes" significent illa quae sunt naturalis hominis (Arcana Coelestia 2162, 3761, 3986, 4280, 4938-4952); ita quod "lavare pedes" sit purificare naturalem hominem (Arcana Coelestia 3147, 10241).

Quomodo naturalis homo regeneratur (Arcana Coelestia 3502, 3508, 3509, 3510, 3573, 3576, 3579, 3616, 3762, 3786, 5373, 5647, 5650, 5651, 5660, [3510?],).

Qualis naturalis homo est cum regeneratus, et qualis cum non regeneratus (Arcana Coelestia 8744, 8745).

Quod quantum naturalis homo non pugnat cum spirituali, tantum homo regeneratus sit (Arcana Coelestia 3286).

Cum regeneratus est homo, quod naturalis homo percipiat spiritualia per influxum (Arcana Coelestia 5651).

Quod sensuale, quod est ultimum naturalis hominis hodie non regeneretur, sed quod homo elevetur ab illo (Arcana Coelestia 7442).

Quod illi qui regenerantur, eleventur a sensualibus actualiter in lucem caeli (Arcana Coelestia 6183, 6454).

Quis et qualis sensualis homo (videatur supra in collectis, 50).

Quod homo regeneretur per influxum in cognitiones boni et veri, quas habet (Arcana Coelestia 4096, 4097, 4364).

Quod homo, cum regeneratur, introducatur per bona et vera media in bona et vera genuina, et quod postea vera et bona media relinquantur, et genuina loco illorum succedant (Arcana Coelestia 3665, 3686, 3690, 3974, 4063, 4067, 4145, 6382 (6384, 9382?)).

Quod tunc inducatur alius ordo inter vera et bona (Arcana Coelestia 4250, 4251, 9931, 10303).

Quod disponantur secundum fines (Arcana Coelestia 4104).

Ita quod secundum usus vitae spiritualis (Arcana Coelestia 9297).

Quod qui regenerantur plures status subeant, ac jugiter perducantur interius in caelum, ita propius ad Dominum (Arcana Coelestia 6645).

Quod regeneratus sit in ordine caeli (Arcana Coelestia 8512); quod internum ejus sit apertum in caelum (Arcana Coelestia 8512, 8513).

Quod homo per regenerationem in intelligentiam angelicam veniat, at quod illa in interioribus ejus abscondita lateat quamdiu vivit in mundo, sed quod aperiatur in altera vita, et quod tunc ei similis sapientia sit qualis est angelis (Arcana Coelestia 2494, 8747).

Status illorum qui regenerantur, quoad illustrationem (Arcana Coelestia 2697, 2701, 2704).

Quod homo per regenerationem novum intellectum accipiat (Arcana Coelestia 2657).

Quomodo se habet cum fructificatione boni et multiplicatione veri apud illos qui regenerantur (Arcana Coelestia 984).

Quod vera ex bono apud regeneratum faciant sicut stellam per derivationes successivas, et se circumcirca continue multiplicent (Arcana Coelestia 5912).

Quod vera ex bono apud regeneratum disposita sint in eum ordinem ut genuina vera boni, ex quibus ut parentibus procedunt reliqua, sint in medio, et dein succedant ordine secundum propinquitates et affinitates, usque ad ultima, ubi obscurum (Arcana Coelestia 4128, 4551, 4552, 5134, 5270, [4129?],).

Quod vera ex bono apud regeneratum disposita sint in formam caeli (Arcana Coelestia 3316, 3470, 3584, 4302, 5704, 5709, 6028, 6690, 9931, 10303; et in opere De Caelo et Inferno, in articulo De Forma Caeli, secundum quam consociationes et communicationes ibi, De Caelo et Inferno 200-212; et De Sapientia Angelorum Caeli, De Caelo et Inferno 265-275).

Quod apud regeneratum correspondentia sit inter spiritualia et naturalia (Arcana Coelestia 2850).

Quod ordo vitae prorsus inversus sit apud regeneratum (Arcana Coelestia 3332, 5159, 8995).

Quod homo regeneratus sit prorsus novus quoad spiritum (Arcana Coelestia 3212).

Quod regeneratus quoad externa appareat similis non regenerato, non autem quoad interna (Arcana Coelestia 5159).

Quod bonum spirituale, quod est ex affectione amoris boni velle et facere bonum non sit homini nisi quam per regenerationem (Arcana Coelestia 4538).

Quod vera, 1 qua affectione intrant, etiam reproducantur (Arcana Coelestia 5893).

Quod vera, quantum deprivantur vita a proprio hominis, tantum conjungantur bono, et vitam spiritualem accipiant (Arcana Coelestia 3607, 3610).

Quod veris tantum vita sit, quantum mala ex amore sui et mundi removentur (Arcana Coelestia 3610).

Quod prima affectio veri apud hominem qui regeneratur, non sit pura, sed quod successive purificetur (Arcana Coelestia 3089, 8413).

Quod mala et falsa, apud hominem qui regeneratur, lente removeantur, et non cito (Arcana Coelestia 9334, 9335).

Quod mala et falsa, quae propria hominis, usque remaneant, et quod modo per regenerationem removeantur (Arcana Coelestia 865, 868, 887, 929, 1581, 2406, 4564, 8206, 8393, 8988, 9014, 9333-9336, 9445, 9447, 9448, 9451-9454, 9938, 10057, 10059, [10060?],).

Quod homo nusquam ita regenerari possit ut perfectus dici queat (Arcana Coelestia 894, 5122, 6648).

Quod mali spiritus non ausint aggredi regeneratum (Arcana Coelestia 1695).

Quod qui credunt justificationem in ecclesia, parum sciant de regeneratione (Arcana Coelestia 5398).

Quod liberum homini esse debeat, ut possit regenerari (Arcana Coelestia 1937, 1947, 2876, 2881, 3145, 3146, 3158, 4031, 8700).

Quod homo in liberum caeleste introducatur per regenerationem (Arcana Coelestia 2874, 2875, 2882, 2892).

Quod nulla conjunctio boni et veri detur per coactum, ita nulla regeneratio (Arcana Coelestia 2875, 2881, 4031, 8700).

(Reliqua de libero circa regenerationem, videatur supra in Doctrina, ubi de Libero.)

Qui regeneratur, quod necessario tentationes subiturus sit (Arcana Coelestia 3696, 8403).

Quoniam tentationes fiunt propter conjunctionem boni et veri, tum propter conjunctionem interni et externi hominis (Arcana Coelestia 4248, 4272, 5772 (5773)).

Footnotes:

. 1 "qua":--sic editio princeps; a nonnullis hic legeretur quae.

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3539

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3539. ‘Et induit Jacobum filium suum minorem’: quod significet affectionem veri seu vitam boni ex vero, constat ex repraesentatione ‘Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Divini Rationalis; ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit Divinum Verum Divini Naturalis; et ex significatione ‘induere’ quod hic sit communicare, ac imbuere, nempe vera boni, quae per ‘vestes Esavi’ n. 3537 significantur, ita affectionem veri naturalis, quae hic idem est cum vita boni ex vero. Quomodo haec intelligenda sunt, 1 sciri potest ab illas quae supra n. 3518 dicta sunt; sed quia talia sunt quae hodie ignotissima, licet 2 eadem adhuc ad captum aliquatenus explicare: agitur in hoc capite 3 de Domino, quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit; et in sensu repraesentativo de regeneratione hominis quoad ejus naturale, videatur n. 3490.

[2] Cum homine ita se habet: regeneratio pro fine habet ut homo novus fiat quoad internum suum hominem, ita quoad animam seu spiritum; sed non novus fieri seu regenerari potest homo quoad illum nisi quoque quoad externum; nam tametsi homo post mortem fit spiritus, usque secum habet in altera vita illa quae sunt externi hominis, nempe affectiones naturales, et quoque doctrinalia, etiam scientifica, verbo omnia quae sunt memoriae exterioris seu naturalis, videatur n. 2475-2483; haec enim sunt plana in quibus terminantur interiora ejus; qualiter itaque illa disposita sunt, taliter interiora cum influunt, fiunt, nam inibi modificantur; exinde patet quod homo non modo regenerandus sit, seu novus fieri debeat quoad internum hominem seu rationalem, sed etiam quoad externum seu naturalem; et nisi hoc, nec foret aliqua correspondentia; quod correspondentia sit inter 4 internum hominem et hujus spiritualia, ac externum et hujus naturalia, videatur n. 5 2987, 2989-2991, 3002, 3493:

[3] status regenerationis hominis, in sensu repraesentativo in hoc capite, per Esavum et Jacobum describitur; et hic primus ejus qualis est, nempe cum homo regeneratur seu antequam regeneratus est; est enim status plane inversus respective ad illum statum in quo est homo cum 6 regeneratus est; in illo enim statu, nempe cum homo regeneratur seu antequam regeneratus est, tunc intellectualia quae sunt veri, apparenter primas agunt; at cum regeneratus est, tunc voluntaria quae sunt boni; quod intellectualia quae sunt veri, apparenter primas agant in primo statu, repraesentatum est per Jacobum quod primogenituram Esavi sibi vindicaverit, videatur n. 3325, 3336; tum quod benedictionem 7 , de qua hic agitur; et quod status plane inversus sit, repraesentatur per quod Jacobus mentitus Esavum, quod nempe vestibus Esavi indutus, et quod pellibus haedorum caprarum; in hoc enim statu, rationale verum, nondum ita conjunctum rationali bono, seu quod idem, intellectus non ita conjunctus cum voluntate, sic influit et agit in naturale, ac ea quae ibi 8 , sic inverse disponit:

[4] hoc quoque constare potest a pluri experientia, 9 imprimis ex illa quod homo 10 intellectu possit appercipere et naturale inde scire plura quae bona et vera sunt, sed usque voluntas adhuc non possit secundum illa facere; ut pro exemplo: quod amor et charitas sit essentiale apud hominem, hoc potest intellectualis facultas hominis videre et confirmare, sed antequam regeneratus est homo, 11 voluntaria non potest agnoscere; sunt quoque 12 in prorsus nullo amore in Dominum et in nulla charitate erga proximum, qui hoc bene capiunt: pariter quod amor sit ipsa vita hominis, et quod talis vita, qualis amor: ut et quod omne jucundum et omne amoenum sit ex amore, proinde omne gaudium et omnis felicitas; et quoque inde, qualis amor, tale gaudium et talis felicitas; etiam id potest homo ex intellectu capere, tametsi voluntas dissentit aut etiam in contrarium it, quod felicissima vita sit ex amore in Dominum et ex amore erga proximum, quia Ipsum Divinum influit in illam; et vicissim quod infelicissima vita sit ex amore sui et amore mundi, quia infernum influit in illam:

[5] inde etiam coram intellectu perceptibile potest esse, non autem coram voluntate, quod amor in Dominum sit vita caeli, et quod amor mutuus sit anima ex illa vita; quapropter quantum homo non ex voluntatis suae vita cogitat, nec super vitam inde suam reflectit, tantum id intellectu percipit, sed quantum ex vita voluntatis suae, tantum non percipit, immo negat. Etiam coram intellectu clare potest apparere quod humiliatio sit in quam apud hominem influere possit Divinum, ex causa quia in eo statu removentur amores sui et mundi, proinde infernalia quae obstant; sed usque, quamdiu voluntas non nova est, et 13 huic unitus intellectus, homo in humiliatione cordis non potest esse; immo quantum homo in vita mali est, hoc est, quantum ejus voluntas est ad malum, tantum hoc non potest; etiam tantum ei hoc obscurum est, et quoque tantum illud negat: inde etiam homo intellectu percipere potest quod humiliatio hominis non sit propter amorem gloriae in Domino, sed propter amorem Divinum, quod Dominus ita cum bono et vero influere possit, et hominem beatum et felicem facere; at quantum voluntas consulitur, tantum hoc obscuratur; similiter se habet in perpluribus aliis.

[6] Haec facultas, nempe quod intelligere possit quid bonum et verum tametsi non vult illud, data est homini ut possit reformari et regenerari; eapropter illa facilitas est tam penes malos quam apud bonos, immo penes malos quandoque acutior; sed cum hac differentia, quod penes malos non sit aliqua affectio veri propter vitam, hoc est, propter bonum vitae ex vero, quapropter nec possunt reformari; at apud bonos est affectio veri propter vitam, hoc est, propter bonum vitae 14 , et propterea hi possunt reformari: sed status primus reformationis horum est quod verum doctrinae appareat illis primo loco esse et bonum vitae secundo, nam ex vero agunt bonum; at secundus status eorum est quod bonum vitae sit primo loco et verum doctrinae secundo, nam ex bono agunt bonum, hoc est, ex voluntate boni; et cum hoc fit, tunc quia voluntas est conjuncta intellectui, sicut conjugio, homo regeneratus est. De binis his statibus, in illis quae de Esavo et Jacobo in sensu interno agitur.

Footnotes:

1. The Manuscript has videri

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript has in sensu supremo de Naturali, quomodo Dominus id in Se Divinum fecit

4. The Manuscript has spiritualia et naturalia

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript has benedictionem Esavi, but alters Esavi to sui.

8. The Manuscript has sunt

9. The Manuscript inserts ac.

10. The Manuscript inserts ex.

11. The Manuscript places this after agnoscere.

12. The Manuscript has qui prorsus in

13. The Manuscript has haec unita intellectui

14. The Manuscript inserts ex vero.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.