From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #149

Study this Passage

  
/ 325  
  

149. Quod liberum sit ex aequilibrio inter caelum et infernum, et quod homo, nisi ei liberum sit, non reformari possit, ostensum est in opere De Caelo et Inferno: (de ipso aequilibrio, De Caelo et Inferno 589-596, et de libero, De Caelo et Inferno 597 ad fin.:) sed instructionis causa quid liberum, et quod homo per id reformetur, velim inde haec afferre:--

"Ostensum est quod aequilibrium inter caelum et infernum sit aequilibrium inter bonum quod e caelo et malum quod ex inferno, ita quod sit aequilibrium spirituale, quod in sua essentia est liberum. Quod aequilibrium spirituale in sua essentia sit liberum, est quia est inter bonum et malum, ac inter verum et

Falsum, et haec sunt spiritualia; quapropter posse velle bonum aut malum, aut cogitare verum aut falsum, ac eligere unum prae altero, est liberum.... Hoc liberum datur unicuivis homini a Domino, nec usquam aufertur; est quidem ex sua origine non hominis sed Domini, quia est a Domino; at usque cum vita donatur

Homini sicut suum, et hoc ex causa ut homo possit reformari et salvari, nam absque libero nulla reformatio et salvatio. Quisque ex intuitione aliqua rationali videre potest quod in hominis libero sit cogitare male vel bene, sincere vel insincere, juste vel injuste; et quoque quod possit loqui et agere bene, sincere et juste, sed non male, insincere et injuste propter

Leges..Morales et civiles, per quas externum ejus tenetur in vinculis. Ex his patet quod spiritus hominis, qui est qui cogitat et vult, sit in libero; non ita externum hominis, quod loquitur et agit, nisi hoc sit secundum supradictas leges.

"Quod homo non possit reformari nisi sit in libero, est quia nascitur in omnis generis mala, quae tamen removenda sunt ut salvari possit; nec removeri possunt nisi videat illa in se, et agnoscat illa, et dein nolit illa, et tandem aversetur illa; tunc primum removentur. Hoc non fieri potest, nisi homo tam in bono quam in malo sit; ex bono enim potest videre mala, sed non a malo bona. Bona spiritualia, quae homo cogitare potest, discit ab infantia ex lectione Verbi, et ex praedicatione; ac bona moralia et civilia ex vita in mundo. Hoc primum est cur homo in libero esse debet. Alterum est, quod nihil approprietur homini nisi quod fit ex affectione quae amoris; reliqua quidem intrare possunt, sed non ultra quam in cogitationem, et non in voluntatem; et quod non intrat usque in voluntatem hominis non fit ejus, nam cogitatio trahit suum ex memoria, sed voluntas ex ipsa vita. Nihil usquam liberum est quod non est ex affectione quae amoris; quicquid enim homo vult seu amat, hoc libere facit: inde est quod liberum hominis et affectio quae est amoris seu voluntatis ejus, unum sint; ideo itaque homini liberum, ut possit affici vero et bono, seu amare illa, et sic fieri sicut ejus propria. Verbo, quicquid non intrat in libero apud hominem, non manet, quia non est amoris seu voluntatis ejus; et quae non sunt amoris seu voluntatis hominis, non sunt ejus spiritus; esse enim spiritus hominis est amor seu voluntas.....

"Ut homo in libero sit, ex causa ut reformetur, ideo conjungitur ille quoad spiritum suum cum caelo et cum inferno. Sunt enim apud unumquemvis hominem spiritus ex inferno, et angeli e caelo; per spiritus ex inferno est homo in suo malo, per angelos autem e caelo eat homo in bono a Domino; ita in aequilibrio spirituali, hoc est, in libero. Quod cuivis homini sint adjuncti angeli e caelo, et spiritus ex inferno, videatur in articulo De Conjunctione Caeli cum Humano Genere (De Caelo et Inferno 291-302)."

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #589

Study this Passage

  
/ 603  
  

589. [LXII.] DE AEQUILIBRIO INTER CAELUM ET INFERNUM.

Omnium aequilibrium erit, ut aliquid existat. Absque aequilibrio non est actio et reactio nam aequilibrium est inter binas vires, quarum una agit et altera reagit: quies ex simili agentia et reagentia vocatur aequilibrium In mundo naturali est aequilibrium in omnibus et singulis: in genere in ipsis atmosphaeris, in quibus inferiora reagunt et resistunt, quantum superiora agunt et incumbunt. In mundo naturali est etiam aequilibrium inter calorem et frigus, inter lucem et umbram, et inter siccum et humidum; media temperatura est aequilibrium. Est quoque aequilibrium in omnibus subjectis regnorum mundi, quae sunt tria, nempe minerale, vegetabile, et animale; nam absque aequilibrio in illis nihil existit et subsistit est ubivis sicut conatus ab una parte agens et ab altera reagens. Omnis existentia seu omnis effectus fit in aequilibrio, sed 1 fit per id quod una vis agat et altera patiatur se agi, seu quod una vis agendo influat, et altera recipiat et convenienter cedat. In mundo naturali id quod agit et quod reagit vocatur vis et quoque conatus; sed in mundo spirituali id quod agit et quod reagit, vocatur vita et voluntas; vita ibi est vis viva, et voluntas est conatus vivus, et ipsum aequilibrium vocatur liberum. Existit itaque et subsistit aequilibrium spirituale seu liberum, inter bonum ab una parte agens, et malum ab altera parte reagens vel inter malum ab una parte agens, et bonum ab altera parte reagens: aequilibrium inter bonum agens et malum reagens est apud bonos, at aequilibrium inter malum agens et bonum reagens est apud malos. Quod aequilibrium spirituale sit inter bonum et malum, est quia omne vitae hominis se refert ad bonum et ad malum, ac voluntas est receptaculum. Est quoque aequilibrium inter verum et falsum; sed hoc dependet ab aequilibrio inter bonum et malum. Aequilibrium inter verum et falsum est sicut inter lucem et umbram, quae tantum operantur in subjecta regni vegetabilis, quantum in luce et umbra est calor et frigus: quod lux et umbra ex se nihil operentur, sed quod calor per illas, constare potest ex simili luce et umbra tempore hiemis et tempore veris. Comparatio veri et falsi cum luce et umbra est ex correspondentia; nam verum correspondet luci, falsum umbrae, et calor bono amoris et quoque lux spiritualis est verum, umbra spiritualis est falsum, ac calor spiritualis est bonum amoris. (De qua re videatur in articulo ubi de Luce et Calore in Caelo, 126-140, actum est.)

Footnotes:

1. [Editor's footnote] "sed:"--sic, nisi cum Le Boys des Guays praetuleris "seu"

  
/ 603