139. (Ex Arcanis Caelestibus.)
De Conscientia.
Quod qui conscientiam non habent, non sciant quid conscientia (Arcana Coelestia 7490, 9121).
Quod sint quidam qui rident ad conscientiam, cum audiunt quid sit (Arcana Coelestia 7217).
Quod quidam credant quod conscientia nihil sit; quidam quod aliquid triste dolorificum naturale, vel ex causis in corpore, vel ex causis in mundo quidam quod aliquid apud vulgus ex religioso (Arcana Coelestia 950).
Quod quidam nesciant quod conscientiam habeant, cum tamen habent (Arcana Coelestia 2380).
Quod bonis sit conscientia, non autem malis (Arcana Coelestia 831, 965, 7490).
Quod conscientia illis sit qui in amore in Deum, et in amore erga proximum (Arcana Coelestia 2380).
Quod conscientia praecipue sit illis qui a Domino regenerati sunt (Arcana Coelestia 977).
Quod illis qui in solis veris sunt, et non in vita secundum illa, conscientia non sit (Arcana Coelestia 1076, 1077, 1919).
Quod illis qui ex bono naturali faciunt bonum, et non ex religione, conscientia non sit (Arcana Coelestia 6208).
Quod sit homini conscientia ex suae ecclesiae doctrina, aut ex religioso, et secundum id (Arcana Coelestia 9112).
Quod conscientia apud hominem formetur ex illis quae sunt ejus religionis, et credit vera esse (Arcana Coelestia 1077, 2053, 9113).
Quod conscientia sit vinculum internum, quo tenetur homo ad cogitandum, loquendum, et faciendum bonum; et quo detinetur a cogitando, loquendo et faciendo malum; et hoc non propter se et mundum, sed propter bonum, verum, justum et rectum (Arcana Coelestia 1919, 9120).
Quod conscientia sit dictamen internum, quod ita vel non ita sit faciendum (Arcana Coelestia 1919, 1935).
Quod conscientia sit conscientia veri et recti in sua essentia (Arcana Coelestia 986, 8081).
Quod nova voluntas apud hominem spiritualem regeneratum sit conscientia (Arcana Coelestia 928, [927?], 1023, 1043, 1044, 4299, 4328, 4493, 9115, 9596).
Quod ex conscientia sit vita spiritualis homini (Arcana Coelestia 9117).
Quod sit conscientia vera, conscientia spuria, et conscientia falsa (de quibus, Arcana Coelestia 1033).
Quod conscientia eo magis vera sit, quo ex veris magis genuinis formata est (Arcana Coelestia 2053, 2063, 9114).
Quod conscientia in genere sit duplex, interior et exterior; quod interior sit boni spiritualis, quod in sua essentia est verum, et quod exterior sit boni moralis et civilis, quod in sua essentia est sincerum et justum, in genere rectum (Arcana Coelestia 8042 (5140, 6207?) 10296).
Quod dolor conscientiae sit anxietas mentis, propter injustum, insincerum, et quodcunque malum, quod homo credit esse contra Deum, et contra bonum proximi (Arcana Coelestia 7217).
Si anxium sentitur cum homo cogitat male, quod ex conscientia sit (Arcana Coelestia 5470).
Quod conscientiae dolor sit angi propter malum quod homo facit, ut et propter privationem boni et veri (Arcana Coelestia 7217).
Quia tentatio est pugna veri et falsi in interioribus hominis, et quia in tentationibus est dolor et anxietas, quod ideo non alii in tentationes spirituales admittantur quam qui conscientiam habent (Arcana Coelestia 847).
Qui conscientiam habent, quod ex corde loquantur et agant (Arcana Coelestia 7935, 9114).
Qui conscientiam habent, quod in vanum non jurent (Arcana Coelestia 2842).
Qui conscientiam habent, quod in beatitudine interiore sint, quando faciunt bonum et justum secundum conscientiam (Arcana Coelestia 9118).
Qui conscientiam in mundo habent, quod etiam conscientiam in altera vita habeant, ac ibi inter felices sint (Arcana Coelestia 965).
Quod influxus caeli sit in conscientiam apud hominem (Arcana Coelestia 6207, 6213, 9122).
Quod Dominus regat hominem spiritualem per conscientiam, quae ei est vinculum internum (Arcana Coelestia 1835, 1862).
Qui conscientiam habent, quod interiorem cogitationem habeant; autem non conscientiam habent, quod modo cogitationem exteriorem habeant (Arcana Coelestia 1919, 1935).
Qui conscientiam habent, quod ex spirituali cogitent; qui autem non conscientiam habent, quod modo ex naturali cogitent (Arcana Coelestia 1820).
Qui non conscientiam habent, quod modo externi homines sint (Arcana Coelestia 4459).
Quod Dominus illos, qui non conscientiam habent, regat per vincula externa, quae sunt omnia quae sunt amoris sui et mundi, ac inde timoris jacturae famae, honoris, functionis, lucri, opum, ac timoris legis et vitae (Arcana Coelestia 1077, 1080, 1835).
Quod qui conscientiam non habent, et usque se patiuntur regi per vincula illa externa, quod usque fungi queant officiis eminentibus in mundo, ac bonum facere aeque ac qui conscientiam habent; sed illi in externa forma ex vinculis externis, hi autem in interna forma ex vinculis internis (Arcana Coelestia 6707, [6207?],).
Qui conscientiam non habent, quod velint destruere conscientiam apud illos qui habent (Arcana Coelestia 1820).
Qui non conscientiam in mundo habent, quod nec conscientiam in altera vita habeant (Arcana Coelestia 965, 9122).
Inde, quod apud illos qui in inferno sunt, non sit aliquis cruciatus conscientiae propter mala sua in mundo (Arcana Coelestia 965, 9122).
Conscientiosi quinam et quales sunt, et quam molesti, et quibus correspondent in mundo spirituali (Arcana Coelestia 5386, 5724).
Quod illi qui e regno spirituali Domini sunt, conscientiam habeant, et quod ea formata sit in parte eorum intellectuali (Arcana Coelestia 863, 865, 875, 895, 927, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, 5113, 6367, 8521, 9506, [9596?], 9935, [9915?], 9995, 10124).
Quod aliter se habeat cum illis qui in regno caelesti Domini sunt (Arcana Coelestia 927, 2256, 5113, 6367, 8521, 9935, [9915?], 9995, 10124).


