From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #121

Study this Passage

  
/ 325  
  

121. Quod fides separata ab amore seu charitate, sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil messis, fructus, et floris producitur; at quod fides cum amore seu charitate sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux hiemalis, quae est fidei separatae a charitate, vertatur in densas tenebras, cum influit lux e caelo; et quod illi qui in ea fide sunt, tunc in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui fidem a charitate separant doctrina et vita, in tenebris sint, ita in ignorantia veri, et in falsis, nam haec sunt tenebrae (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant in falsa et inde mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa, in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9224).

Quod Verbum illis sit occlusum (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus toties locutus est de amore et charitate, deque eorum fructibus seu bonis actu (de quibus, Arcana Coelestia 1017, 3416).

Quod nec sciant quid bonum, ita nec quid caelestis amor, et quid charitas (a. 2507, [2517?], 3603, 4136, 9995).

Quod fides separata a charitate sit nulla fides (Arcana Coelestia 654, 724, 1162, 1176, 2049, 2116, 2340, [2343?], 2349, 2419 (2417, 3419?), 3849, 3868, 6348, 7039, 7842, [7342?], 9782, [9783?],.

Quod talis fides in altera vita pereat (Arcana Coelestia 2228, 5820).

Quum pro principio ponitur sola fides, quod vera contaminentur falso principii (Arcana Coelestia 2433, [2435?],).

Quod nec persuaderi se patiantur, quia contra principium (Arcana Coelestia 2385).

Quod doctrinalia de sola fide destruant charitatem (Arcana Coelestia 6353, 8094).

Quod illi qui fidem separant a charitate, repraesentati sint per Cainum, per Chamum, per Reubenem, per Aegyptiorum primogenitos, et per Philisthaeos (Arcana Coelestia 3325, 7097, 7317, 8093).

Qui solam fidem salvificam faciunt, quod vitam mali excusent; et quod illis qui in vita mali sunt, sit nulla fides quia non charitas (Arcana Coelestia 3865, 7766, 7778, 7790, 7950, 8094).

Quod illi intus in falsis sui mali sint, tametsi hoc non sciunt (Arcana Coelestia 7790, 7950).

Quod ideo illis non possit conjungi bonum (Arcana Coelestia 8981, 8983).

Quod etiam in altera vita sint contra bonum, et contra illos qui in bono sunt (Arcana Coelestia 7097, 7127, 7317, 7502, 7945, [7545?], 8096, 8313).

Quod simplices corde, et usque sapientes, sciant quid bonum vitae, ita quid charitas, et non quid fides separata (Arcana Coelestia 4741, 4754).

Quod omnia ecclesiae se referant ad bonum et verum, ita ad charitatem et fidem (Arcana Coelestia 7752-7754).

Quod non prius ecclesia sit apud hominem quam cum vera implantata sunt vitae, et sic facta bonum charitatis (Arcana Coelestia 3310).

Quod charitas faciat ecclesiam, et non fides separata a charitate (Arcana Coelestia 809, 916, 1798, 1799, 1894, [1834?], 184).

Quod internum ecclesiae sit charitas (Arcana Coelestia 1899, [1799?], 775).

Inde quod non ecclesia sit ubi non charitas (Arcana Coelestia 4766, 5826).

Quod una ecclesia foret si spectarentur omnes ex charitate, tametsi quoad doctrinalia fidei, et quoad cultus ritualia, differrent (Arcana Coelestia 1286, [1285?], 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2385, 2982, 3267, 3451).

Quantum boni in ecclesia, si charitas spectaretur primo loco, et fides secundo (Arcana Coelestia 6269, 6272).

Quod omnis ecclesia incipiat a charitate, sed quod temporis successu deflectat ad fidem, et tandem ad solam fidem (Arcana Coelestia 1834, 1835, 2231, 4683, 8094).

Quod nulla fides ultimo tempore ecclesiae sit, quia nulla charitas (Arcana Coelestia 1843).

Quod cultus Domini consistat in vita charitatis (Arcana Coelestia 8254, 8256).

Quod quale cultus sit secundum quale charitatis (Arcana Coelestia 2190).

Quod externae ecclesiae homines internum habeant, si sint in charitate (Arcana Coelestia 1100, 1102, 1151, 1153).

Quod doctrina in antiquis ecclesiis fuerit doctrina vitae, quae est doctrina charitatis, et non doctrina fidei separatae (Arcana Coelestia 2385, 2417, 3419, 3420, 4844, 6628, 7259-7262).

Quod Dominus inseminet et implantet verum bono charitatis, cum regenerat hominem (Arcana Coelestia 2663, [2063?], 2189, 3310).

Quod aliter semen, quod est verum fidei, non radicem agere possit (880).

Quod bona et vera dein crescant secundum charitatis receptae quale et quantum (Arcana Coelestia 1016).

Quod lumen regenerati non sit ex fide, sed ex charitate per fidem (Arcana Coelestia 854).

Quod vera fidei, cum regeneratur homo, intrent cum jucundo affectionis, quia amat facere illa, et quod reproducantur cum eadem affectione, qua cohaerent (, 2487, 3040, 3066, 3074, 3336, 4018, 5893).

Quod qui in amore in Dominum, et in charitate erga proximum, vivunt, nihil perdant in aeternum, quia conjuncti Domino; aliter qui in fide separata (Arcana Coelestia 7506, 7507).

Quod homo talis maneat qualis ejus vita charitatis, non qualis ejus fides separata (Arcana Coelestia 8256).

Qui in charitate vixerunt, quod eorum omnes status jucundi redeant in altera vita, ac immensum augeantur (Arcana Coelestia 823).

Quod beatitudo caelestis influat a Domino in charitatem, quia in ipsam vitam hominis, et non in fidem absque charitate (Arcana Coelestia 2363).

Quod in caelo spectentur omnes ex charitate, et nullus ex fide separata (Arcana Coelestia 1258, 1394).

Quod etiam omnes in caelis consocientur secundum amores (Arcana Coelestia 7085).

Quod nemo in caelum admittatur per cogitare, sed per velle bonum (Arcana Coelestia 2401, 3459).

Nisi facere bonum sit conjunctum cum velle bonum et cum cogitare bonum, quod nulla salvatio, nec conjunctio hominis interni cum externo (Arcana Coelestia 3987).

Quod Dominus, et quod fides in Ipsum, non ab aliis recipiatur in altera vita, quam ab illis qui in charitate sunt (Arcana Coelestia 2340, [2343?],).

Quod bonum in perpetuo desiderio et inde conatu sit se conjungendi cum veris, ita charitas cum fide (Arcana Coelestia 9206, 9207, 9495). Quod bonum charitatis agnoscat suum verum fidei, ac verum fidei suum bonum charitatis (Arcana Coelestia 2429, 3101, 3102, 3161, 3179, 3180, 4358, 5407, [5807?], 5835, 9637).

Quod inde conjunctio veri fidei et boni charitatis (de qua, Arcana Coelestia 3834, 4096, 4097, 4301, 4345, 4353, 4364, 4368, 5365, 7623-7627, 7752-7762, 8530, 9258, 10555).

Quod conjunctio illorum sit instar conjugii (Arcana Coelestia 1094 (1904, 2173, 2053, [2508?],.

Quod lex conjugii sit quod duo unum sint, secundum Verbum Domini (Arcana Coelestia 10130, 10168, 10169).

Ita fides et charitas (Arcana Coelestia 1094, 2173, 2503).

Quod ideo fides quae fides quoad essentiam suam sit charitas (Arcana Coelestia 2228, 2839, 3180, 9783).

Quod sicut bonum est esse rei, ac verum existere inde ita 1 charitas sit esse ecclesiae, ac fides existere inde (Arcana Coelestia 3049, 3180, 4574, 5002, 9144, [9145?],).

Quod verum fidei vivat ex bono charitatis, ita quod vita secundum vera fidei sit charitas (Arcana Coelestia 1589, 1947, 2579, [2571?], 4070, 4096, 4097, 4736, 4757, 4884, 5147, 5928, 9154, 9667, 9841, 10729).

Quod fides non dari queat nisi in charitate; si non in charitate quod in fide non sit bonum (Arcana Coelestia 2261, 4368).

Quod fides non vivat apud hominem, cum modo scit et cogitat illa quae fidei sunt, sed cum vult illa et ex velle facit illa (Arcana Coelestia 9224).

Quod nulla salvatio sit per fidem, sed per vitam secundum vera fidei, quae vita est charitas (Arcana Coelestia 379, 389, 2228, 4663, 4721).

Quod salventur qui ex doctrina ecclesiae cogitant quod sola fides salvet, si justum faciunt propter justum, et bonum propter bonum, nam sic usque in charitate sunt (Arcana Coelestia 2442, 3242, 3459, 3463, 7506, 7507).

Si solum fides cogitativa salvaret, quod omnes salvarentur (Arcana Coelestia 2364, [2361?], 1065).

Quod charitas faciat caelum apud hominem, et non fides absque illa (Arcana Coelestia 3513, 3584, 3815, 9832, 10714, 10715, 10721, 10724).

Quod spectentur omnes ex charitate in caelo, et non ex fide (Arcana Coelestia 1258, 1394, 2364, [2361?], 480).

Quod conjunctio Domini cum homine non sit per fidem, sed per vitam secundum vera quae fidei sunt (Arcana Coelestia 9380, 10143, 10153, 10310, 10578, 10645, 10648).

Quod Dominus sit arbor vitae, bona charitatis fructus, et fides folia (Arcana Coelestia 3427, 9337).

Quod fides sit "luminare minus," et amor "luminare majus" (Arcana Coelestia 30-38).

Quod angeli ex regno caelesti Domini non sciant quid fides, usque adeo ut ne quidem nominent illam; at quod angeli ex regno spirituali Domini loquantur de fide, quia ratiocinantur de veris (Arcana Coelestia 202, 203, 337, 2215, [2715?], 3246, 4448, 9166, 10786).

Quod angeli in regno caelesti Domini dicant modo, Ita ita, vel Non non; at quod angeli e regno spirituali Domini ratiocinentur num ita sit vel non ita, quando sermo est de veris spiritualibus, quae sunt fidei (Arcana Coelestia 2715, 3246, 4448, 9166, 10786, ubi explicantur Domini verba,

"Esto sermo vester, Ita ita, Non non; quod ultra haec est ex malo est" (Matthaeus 5:37):

Quod angeli caelestes tales sint, est quia vera fidei statim in vitam immittunt, et non sicut angeli spirituales prius in memoriam; et quod angeli caelestes inde in perceptione omnium quae fidei sint (Arcana Coelestia 202, 585, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1398, 1442, 1919, 5113, 5897, 6367, 7680, 7877, 8521, 8780, 9935, [9936?], 9995, 10124).

Quod fiducia seu confidentia, quae in eminenti sensu vocatur fides salvans, non detur nisi quam apud illos qui in bono sunt quoad vitam, ita apud illos qui in charitate (Arcana Coelestia 2982, 4352, 4683, 4689, 7762, 8240, 9239-9245).

Quod pauci sciant quid confidentia illa (Arcana Coelestia 3868, 4352).

Quae differentia est inter credere illa quae a Deo, et credere in Deum (Arcana Coelestia 9239, 9243).

Quod aliud sit scire, aliud agnoscere, et aliud fidem habere (Arcana Coelestia 896, 4319, 5664(1/2)).

Quod sint scientifica fidei, rationalia fidei, et spiritualia fidei (Arcana Coelestia 2504, 8076, [8078?],).

Quod primum sit agnitio Domini (Arcana Coelestia 10083).

Quod omne id sit bonum, quod influit a Domino apud hominem (Arcana Coelestia 1614, 2016, 2751, 2882, 2883, 2891, 2892, 2904, 6193, 7643, 9128).

Quod detur fides persuasiva, quae usque non est fides (Arcana Coelestia 2340, [2343?], 2682, 2689, 3417, [3427?], 3865, 8148).

Quod ex variis ratiociniis appareat sicut fides sit prior charitate, sed quod sit fallacia (Arcana Coelestia 3324).

Quod ex solo lumine rationis sciri possit quod bonum sit primo loco, ita charitas, et verum secundo, ita fides (Arcana Coelestia 6273).

Quod bonum, ita charitas, sit actualiter primo loco, seu primum ecclesiae, ac verum, ita fides, secundo loco, seu secundum ecclesiae, tametsi aliter apparet (Arcana Coelestia 3324, 3325, 3330, 3336, 3494, 3589, [3539?], 3548, 3556, 3570, 3576, 3603, 3701, 3995, 4337, 4610, [4601?], 4925, 4926, 4928, 4930, 5351, 6256, 6269, 6272, 6273, 8042, 8080, 10110).

Quod apud antiquos etiam disceptatum fuerit de primo seu primogenito ecclesiae, num sit fides vel num charitas (Arcana Coelestia 367, 2435, 3324).

Footnotes:

1. charitas pro "quod charitas"

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #337

Study this Passage

  
/ 10837  
  

337. SENSUS INTERNUS

HIC quia de degeneratione Ecclesiae Antiquissimae, seu falsificatione doctrinae, et consequenter de haeresibus et sectis sub nominibus Caini et ejus descendentium, agitur, sciendum, quod nequaquam intelligi queat quomodo falsificata fuerit doctrina, seu quales fuerint haereses aut sectae illius Ecclesiae, nisi probe sciatur qualis vera Ecclesia; inde cognosci possunt. De Antiquissima Ecclesia prius satis multis actum est, et ostensum quod fuerit caelestis homo, et quod non agnoverit aliam fidem quam quae esset amoris in Dominum et erga proximum; per amorem illum a Domino habebant fidem seu perceptionem omnium quae erant fidei; quare nec voluerunt nominare fidem, ne separaretur ab amore, ut ostensum prius n. 200-203. Talis est caelestis homo; et quod talis, describitur per repraesentativa etiam apud Davidem ubi agitur de Domino, Qui dicitur ‘Rex’, et de caelesti homine, qui ‘filius Regis’, Judicia Tua Regi da, et justitiam Tuam filio Regis; ... ferent montes pacem populo, et colles in justitia; ... timebant Te cum sole, et ad facies lunae, generatio generationum; ... florebit in diebus illius justus, et multa pax, usque dum non luna, Ps. 72:1, 3, 5, 7; per ‘solem’ significatur amor; per ‘lunam’ fides; per ‘montes et colles’ Ecclesia Antiquissima; per ‘generationem generationum’ Ecclesiae postdiluvianae; ‘usque dum non luna’ dicitur quia fides erit amor; videantur quoque quae apud Esai. 30:26. Antiquissima Ecclesia fuit talis, et doctrina talis; hodie vero prorsus alia, nam fides hodie praecedit; sed per fidem charitas a Domino donatur, et tunc fit charitas principale; quare sequitur quod falsificata antiquissimo tempore fuit doctrina, cum confessi sunt fidem, et sic separarunt fidem ab amore: qui falsificarunt ita doctrinam, aut separarunt fidem ab amore, seu fidem solam confessi, ii tunc dicti ‘Cain’, et erat tale apud eos enorme.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.