From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #106

Study this Passage

  
/ 325  
  

106. (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

Quod caelum sit distinctum in duo regna, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale: amor in regno caelesti est amor in Dominum, et vocatur amor caelestis, et amor in regno spirituali est amor erga proximum seu charitas, et vocatur amor spiritualis (Arcana Coelestia 3325, 3653, 7257, 9002, 9833, [9835?], 996).

(Quod caelum distinctum sit in duo illa regna, videatur in opere De Caelo et Inferno, 20-28. Et quod Divinum Domini in caelis sit amor in Ipsum, et charitas erga proximum, De Caelo et Inferno 13-19 ibi.)

Quod non sciatur quid bonum et quid verum, nisi sciatur quid amor in Dominum, et amor erga proximum, quoniam omne bonum est amoris, et omne verum est boni (Arcana Coelestia 7255, 7366).

Quod scire vera, velle vera, et affici veris propter vera, hoc est, quia vera sunt, sit charitas (Arcana Coelestia 3876, 3877).

Quod charitas consistat in affectione interna faciendi verum, et non in externa absque illa (Arcana Coelestia 2430, [2429?], 2442, 3776, 4899, 4956, 8033).

Ita quod charitas consistat in usibus praestandis propter usus (Arcana Coelestia 7038, 8253).

Quod charitas sit vita spiritualis hominis (Arcana Coelestia 7081)

Quod totum Verbum sit doctrina amoris et charitatis (Arcana Coelestia 6632, 7262).

Quod nesciatur hodie quid charitas (Arcana Coelestia 2417, 3398, 4776, 6632).

Quod usque homo ex lumine rationis suae scire possit quod amor et charitas faciant hominem (Arcana Coelestia 3957, 6273).

Tum quod bonum et verum concordent, ac unum sit alterius, ita amor et fides (Arcana Coelestia 7627).

Quod Dominus in supremo sensu sit Proximus, quia Ille super omnia amandus est; inde quod omne id proximus sit, est, in quo Ipse, ita bonum et verum (Arcana Coelestia 2425, 3419, 6706, 6819, 6823, 8124).

Quod discrimen proximi sit secundum quale boni, ita secundum praesentiam Domini (Arcana Coelestia 6707-6710).

Quod omnis homo, et omnis societas, tum patria et ecclesia, ac universali sensu regnum Domini, sunt proximus, et quod illis benefacere ex amore boni secundum quale status eorum sit amare proximum; ita proximus est bonum illorum, cui consulendum est (Arcana Coelestia 6818-6824, 8122).

Quod etiam bonum civile, quod est justum, et bonum morale, quod est bonum vitae in societate, et vocatur sincerum, sit proximus (Arcana Coelestia 2915, 4730, 8120-8122).

Quod amare proximum non sit amare personam, sed id quod est apud illum ex quo ille, ita bonum et verum (Arcana Coelestia 5025, [5028?], 1033).

Qui amant personam, et non quod est apud illum ex quo ille, quod ament aeque malum quam bonum (Arcana Coelestia 3820).

Et quod benefaciant aeque malis quam bonis, cum tamen benefacere malis est malefacere bonis, quod non est amare proximum (Arcana Coelestia 3820, 6703, 8120).

Judex qui punit malos ut emendentur, et ne contaminentur ab illis boni, is proximum amat (Arcana Coelestia 3820, 8120, 8121).

Quod amare proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere, et in omni functione (Arcana Coelestia 8120, 8121, 8122).

Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula quae homo cogitat, vult, et facit (Arcana Coelestia 8124).

Quod facere bonum et verum sit amare proximum (Arcana Coelestia 10310, 10336).

Quod illi qui hoc faciunt, ament Dominum, qui in supremo sensu est Proximus (Arcana Coelestia 9212, [9210?],.

Quod vita charitatis sit vita secundum praecepta Domini, et quod vivere secundum Divina vera sit amare Dominum (Arcana Coelestia 10143, 10153, 10310, 10578, 10648, [10645?],).

Quod genuina charitas non sit meritoria (Arcana Coelestia 2340, [2027?], 2373, [2343?], 2400, 3887, 6388-6393).

Quia est ex affectione interna, ita ex jucundo vitae faciendi bonum (Arcana Coelestia 2373, 2400, 3887, 6388-6393).

Qui fidem separant a charitate, quod in altera vita faciant fidem, et bona opera, quae in externa forma fecerunt, meritoria (Arcana Coelestia 2373).

Quod qui in malis ex amore sui aut mundi sunt, non sciant quid sit facere bonum absque remuneratione, ita quid sit charitas non meritoria (Arcana Coelestia 8037).

Quod doctrina Antiquae Ecclesiae fuerit doctrina vitae, quae est doctrina charitatis (Arcana Coelestia 2385, 2487, [2417?], 3419, 3420, 4844, 6628).

Quod illis inde intelligentia et sapientia (Arcana Coelestia 2417, 6629, 7259-7262).

Quod intelligentia et sapientia crescant in immensum in altera vita apud illas qui vitam charitatis in mundo vixerunt (Arcana Coelestia 1941, 5859).

Quod Dominus cum Divina Vera influat in charitatem, quia in ipsam vitam hominis (a. 2363, [2063?],).

Quod homo sit sicut hortus, apud quem charitas et fides conjunctae sunt; sed sicut desertum, apud quem non conjunctae (Arcana Coelestia 7626).

Quod homo tantum recedat a sapientia, quantum a charitate; et quod in ignorantia de veris Divinis sint qui non in charitate, utcunque se credunt sapere (Arcana Coelestia 2416, [2427?],2435).

Quod vita angelica consistat in bonis charitatis, quae sunt usus, praestandis (Arcana Coelestia 494 NCBSP: 454).

Quod angeli spirituales, qui sunt qui in bono charitatis, sint formae charitatis (Arcana Coelestia 553, 3804, 4735).

Quod omnia vera spiritualia spectent charitatem ut suum principium et finem (Arcana Coelestia 4353).

Quod doctrinalia ecclesiae nihil faciant, nisi spectent charitatem ut finem (Arcana Coelestia 2049, 2116).

Quod praesentia Domini apud homines et angelos se habeat secundum statum amoris et charitatis eorum (Arcana Coelestia 649 (Arcana Coelestia 549, 904?)).

Quod charitas sit imago Dei (Arcana Coelestia 1013).

Quod intus in charitate sit amor in Dominum, ita Dominus, tametsi homo id nescit (Arcana Coelestia 2227, 5066, 5067).

Quod qui charitatis vitam vivunt, accepti cives sint tam in mundo quam in caelo (Arcana Coelestia 1121).

Quod non violandum sit bonum charitatis (Arcana Coelestia 2359).

Quod qui non in charitate sunt, non possint agnoscere et colere Dominum, nisi ex hypocrisi (Arcana Coelestia 2132, 4424, 9833).

Quod formae odii et charitatis non possint simul esse (Arcana Coelestia 1860).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3887

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3887. In caelo seu in Maximo Homine sunt bina regna, unum vocatur caeleste, alterum spirituale; regnum caeleste constituitur ab angelis qui caelestes vocantur, et illi sunt qui in amore in Dominum fuerunt, ac inde in omni sapientia, nam sunt prae aliis in Domino, et inde prae aliis in statu pacis et innocentiae; apparent aliis sicut infantes, nam status pacis et innocentiae illam apparentiam sistit 1 ; vivit quasi coram illis quicquid ibi est, nam quod immediate a Domino venit, hoc vivit; hoc est regnum caeleste. Alterum regnum vocatur spirituale; hoc constituitur ab angelis qui spirituales vocantur, et ibi sunt qui in bono charitatis erga proximum fuerunt; jucunditatem vitae in eo ponunt quod benefacere possint aliis absque retributione, hoc illis est retributio quod aliis liceat bonum facere; quo plus hoc volunt et desiderant, eo in majore intelligentia et felicitate sunt, nam quisque in altera vita intelligentia et felicitate a Domino donatur secundum usum quem ex affectione voluntatis praestat; hoc est regnum spirituale.

[2] Qui in caelesti regno Domini sunt, pertinent omnes ad provinciam cordis; et qui in spirituali regno, pertinent omnes ad provinciam pulmonum. Influxus a caelesti regno in spirituale se habet similiter sicut influxus cordis in pulmones; tum sicut influxus omnium quae 2 cordis sunt in illa quae pulmonum; cor enim in universo corpore et in singulis ejus regnat per vasa sanguinea, et quoque pulmo in singulis ejus per respirationem; inde est ubivis in corpore sicut influxus cordis in pulmones, sed secundum formas ibi et secundum status; inde existit 3 omnis sensatio, ut et omnis actio, quae propriae sunt corporis; quod etiam constare potest ab embryonibus et infantibus recens natis; hi non aliquam 4 sensationem corpoream habere possunt, nec aliquam actionem voluntariam, priusquam aperti illis sunt pulmones, et inde influxus unius in alterum datus. In spirituali mundo similiter se habet, sed cum differentia quod ibi non corporea et naturalia sint 5 , sed caelestia et spiritualia quae sunt bonum amoris et bonum fidei, inde cardiaci motus apud illos sunt 6 secundum status amoris, et respiratorii motus secundum status fidei; influxus unius in alterum facit ut spiritualiter sentiant et spiritualiter agant. Haec non possunt aliter apparere homini quam sicut paradoxa, quia de bono amoris et vero fidei non aliam ideam habet quam quod sint abstracta quaedam absque potentia aliquid efficiendi, cum tamen contrarium est, nempe quod inde sit omnis perceptio et sensatio, et omnis vis et actio, etiam quae in homine.

Footnotes:

1. The Manuscript has facit

2. The Manuscript inserts in corpore.

3. The Manuscript has venit

4. The Manuscript inserts prius.

5. The Manuscript has sunt

6. est, in the Manuscript and the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.