From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #106

Study this Passage

  
/ 325  
  

106. (EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

Quod caelum sit distinctum in duo regna, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale: amor in regno caelesti est amor in Dominum, et vocatur amor caelestis, et amor in regno spirituali est amor erga proximum seu charitas, et vocatur amor spiritualis (Arcana Coelestia 3325, 3653, 7257, 9002, 9833, [9835?], 996).

(Quod caelum distinctum sit in duo illa regna, videatur in opere De Caelo et Inferno, 20-28. Et quod Divinum Domini in caelis sit amor in Ipsum, et charitas erga proximum, De Caelo et Inferno 13-19 ibi.)

Quod non sciatur quid bonum et quid verum, nisi sciatur quid amor in Dominum, et amor erga proximum, quoniam omne bonum est amoris, et omne verum est boni (Arcana Coelestia 7255, 7366).

Quod scire vera, velle vera, et affici veris propter vera, hoc est, quia vera sunt, sit charitas (Arcana Coelestia 3876, 3877).

Quod charitas consistat in affectione interna faciendi verum, et non in externa absque illa (Arcana Coelestia 2430, [2429?], 2442, 3776, 4899, 4956, 8033).

Ita quod charitas consistat in usibus praestandis propter usus (Arcana Coelestia 7038, 8253).

Quod charitas sit vita spiritualis hominis (Arcana Coelestia 7081)

Quod totum Verbum sit doctrina amoris et charitatis (Arcana Coelestia 6632, 7262).

Quod nesciatur hodie quid charitas (Arcana Coelestia 2417, 3398, 4776, 6632).

Quod usque homo ex lumine rationis suae scire possit quod amor et charitas faciant hominem (Arcana Coelestia 3957, 6273).

Tum quod bonum et verum concordent, ac unum sit alterius, ita amor et fides (Arcana Coelestia 7627).

Quod Dominus in supremo sensu sit Proximus, quia Ille super omnia amandus est; inde quod omne id proximus sit, est, in quo Ipse, ita bonum et verum (Arcana Coelestia 2425, 3419, 6706, 6819, 6823, 8124).

Quod discrimen proximi sit secundum quale boni, ita secundum praesentiam Domini (Arcana Coelestia 6707-6710).

Quod omnis homo, et omnis societas, tum patria et ecclesia, ac universali sensu regnum Domini, sunt proximus, et quod illis benefacere ex amore boni secundum quale status eorum sit amare proximum; ita proximus est bonum illorum, cui consulendum est (Arcana Coelestia 6818-6824, 8122).

Quod etiam bonum civile, quod est justum, et bonum morale, quod est bonum vitae in societate, et vocatur sincerum, sit proximus (Arcana Coelestia 2915, 4730, 8120-8122).

Quod amare proximum non sit amare personam, sed id quod est apud illum ex quo ille, ita bonum et verum (Arcana Coelestia 5025, [5028?], 1033).

Qui amant personam, et non quod est apud illum ex quo ille, quod ament aeque malum quam bonum (Arcana Coelestia 3820).

Et quod benefaciant aeque malis quam bonis, cum tamen benefacere malis est malefacere bonis, quod non est amare proximum (Arcana Coelestia 3820, 6703, 8120).

Judex qui punit malos ut emendentur, et ne contaminentur ab illis boni, is proximum amat (Arcana Coelestia 3820, 8120, 8121).

Quod amare proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere, et in omni functione (Arcana Coelestia 8120, 8121, 8122).

Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula quae homo cogitat, vult, et facit (Arcana Coelestia 8124).

Quod facere bonum et verum sit amare proximum (Arcana Coelestia 10310, 10336).

Quod illi qui hoc faciunt, ament Dominum, qui in supremo sensu est Proximus (Arcana Coelestia 9212, [9210?],.

Quod vita charitatis sit vita secundum praecepta Domini, et quod vivere secundum Divina vera sit amare Dominum (Arcana Coelestia 10143, 10153, 10310, 10578, 10648, [10645?],).

Quod genuina charitas non sit meritoria (Arcana Coelestia 2340, [2027?], 2373, [2343?], 2400, 3887, 6388-6393).

Quia est ex affectione interna, ita ex jucundo vitae faciendi bonum (Arcana Coelestia 2373, 2400, 3887, 6388-6393).

Qui fidem separant a charitate, quod in altera vita faciant fidem, et bona opera, quae in externa forma fecerunt, meritoria (Arcana Coelestia 2373).

Quod qui in malis ex amore sui aut mundi sunt, non sciant quid sit facere bonum absque remuneratione, ita quid sit charitas non meritoria (Arcana Coelestia 8037).

Quod doctrina Antiquae Ecclesiae fuerit doctrina vitae, quae est doctrina charitatis (Arcana Coelestia 2385, 2487, [2417?], 3419, 3420, 4844, 6628).

Quod illis inde intelligentia et sapientia (Arcana Coelestia 2417, 6629, 7259-7262).

Quod intelligentia et sapientia crescant in immensum in altera vita apud illas qui vitam charitatis in mundo vixerunt (Arcana Coelestia 1941, 5859).

Quod Dominus cum Divina Vera influat in charitatem, quia in ipsam vitam hominis (a. 2363, [2063?],).

Quod homo sit sicut hortus, apud quem charitas et fides conjunctae sunt; sed sicut desertum, apud quem non conjunctae (Arcana Coelestia 7626).

Quod homo tantum recedat a sapientia, quantum a charitate; et quod in ignorantia de veris Divinis sint qui non in charitate, utcunque se credunt sapere (Arcana Coelestia 2416, [2427?],2435).

Quod vita angelica consistat in bonis charitatis, quae sunt usus, praestandis (Arcana Coelestia 494 NCBSP: 454).

Quod angeli spirituales, qui sunt qui in bono charitatis, sint formae charitatis (Arcana Coelestia 553, 3804, 4735).

Quod omnia vera spiritualia spectent charitatem ut suum principium et finem (Arcana Coelestia 4353).

Quod doctrinalia ecclesiae nihil faciant, nisi spectent charitatem ut finem (Arcana Coelestia 2049, 2116).

Quod praesentia Domini apud homines et angelos se habeat secundum statum amoris et charitatis eorum (Arcana Coelestia 649 (Arcana Coelestia 549, 904?)).

Quod charitas sit imago Dei (Arcana Coelestia 1013).

Quod intus in charitate sit amor in Dominum, ita Dominus, tametsi homo id nescit (Arcana Coelestia 2227, 5066, 5067).

Quod qui charitatis vitam vivunt, accepti cives sint tam in mundo quam in caelo (Arcana Coelestia 1121).

Quod non violandum sit bonum charitatis (Arcana Coelestia 2359).

Quod qui non in charitate sunt, non possint agnoscere et colere Dominum, nisi ex hypocrisi (Arcana Coelestia 2132, 4424, 9833).

Quod formae odii et charitatis non possint simul esse (Arcana Coelestia 1860).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3398

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3398. ‘Ut parum cubaret unus populi cum muliere tua, et adduxisses super nos reatum’: quod significet quod adulterari potuisset et sic profanari, constat a significatione ‘cubare’ quod sit perverti seu adulterari; a significatione ‘unius populi’ quod sit aliquis ab Ecclesia, nempe spirituali, de qua n. 2928; a significatione ‘mulieris’, hic Rebeccae, quod sit Divinum Verum, de qua supra; et a significatione ‘reatus’ quod sit culpa profanationis veri; inde patet quod ‘ut parum cubaret unus populi cum 1 uxore tua, et adduxisses super nos reatum’ sit quod Divinum Verum ab aliquo in Ecclesia facile potuisset adulterari, et 2 culpam profanationis veri sibi inducere. Supra n. 3386 dictum, quod quia Abrahamus bis Saram uxorem suam dixerit sororem, primum in Aegypto, et dein in Gerar apud Abimelechum, et quod Jishakus similiter Rebeccam mulierem suam dixerit sororem etiam apud Abimelechum, et quia tria illa in Verbo quoque memorantur, quod arcanissimum quoddam sit, cur ita; 3 ipsum arcanum in his in sensu interno patet, nempe quia per ‘sororem’ significatur rationale, et per ‘mulierem’ Divinum Verum, et quod rationale dictam, hoc est, ‘soror’, ne Divinum Verum quod est ‘mulier’, hic Rebecca, adulteraretur et sic profanaretur.

[2] Cum profanatione veri ita se habet quod Divinum Verum nequaquam possit profanari quam ab illis qui prius id agnoverunt, illi enim primum intrarunt per agnitionem et fidem in verum, et sic ei initiati sunt; cum dein recedunt ab illo, tunc continue manet vestigium ejus intus impressum, quod simul revocatur quando falsum et malum, inde verum quia illis adhaerescit, profanatur; ideo illi, apud quos hoc fit, in se continue habent quod damnat, ita sui infernum; infernales enim cum ad sphaeram ubi bonum et verum, approximant, ilico sentiunt suum infernum, nam veniunt in illud quod odio habent, consequenter in cruciatum; qui itaque profanarunt verum, habitant continue cum illo quod eos cruciat, et hoc secundum 4 gradum profanationis: quia ita est, summopere providetur a Domino ne Divinum Bonum et Verum profanetur; et providetur imprimis per id quod homo qui talis est ut non possit aliter quam profanare, detineatur tam procul ab agnitione et fide veri et boni quantum possit, nam, ut dictum, nemo profanare potest quam qui prius agnovit et credidit:

[3] illa causa fuit quod posteris Jacobi, Israelitis et Judaeis, non detecta fuerint vera interna, ne quidem aperte dictum quod aliquid internum in homine esset, ita quod aliquis internus cultus sit, et vix aliquid de vita post mortem, et de regno caelesti Domini, seu Messiae quem exspectarunt; causa fuit quia tales erant quod praevisum, quod si illis detecta fuissent, non potuissent aliter quam illa profanavisse, non enim aliud voluerunt quam terrestria; et quia generatio illa talis fuit, et quoque talis est, permittitur etiam adhuc ut sint prorsus in incredulitate; si enim semel agnovissent, et dein recessissent 5 , tunc non potuissent aliter quam 6 inducere sibi omnium gravissimum infernum.

[4] Illa quoque causa fuit quod Dominus non prius in mundum venerit, et interna Verbi revelaverit, quam cum prorsus nullum bonum, ne quidem bonum naturale, apud illos residuum 7 esset, tunc enim amplius non recipere potuerunt aliquod verum usque ad agnitionem internam, nam bonum est quod recipit, ita non profanare; 8 talis status erat qui intelligitur per plenitudinem temporum 9 , et per consummationem saeculi, etiam per ultimum diem, de quo 10 multis apud Prophetas: eadem etiam causa est quod nunc revelentur arcana sensus interni Verbi, quia hodie vix aliqua fides est, quia non aliqua charitas, ita quia consummatio saeculi est;

[5] et cum haec, tunc revelari possunt 11 absque periculo profanationis, quia non interius agnoscuntur. Propter hoc arcanum est quod in Verbo memoretur de Abrahamo et de Jishako quod uxores suas in Gerare apud Abimelechum vocaverint sorores. Videantur porro illa quae prius de eadem re dicta et ostensa sunt, nempe quod profanare possint qui agnoscunt, non autem qui non agnoscunt, minus qui non sciunt, n. 593, 1008, 1010, 1059: quid periculi a profanatione sanctorum et Verbi, n. 571, 582: quod qui intra Ecclesiam sunt, profanare possint sancta, non autem qui extra, n. 2051: quod provideatur a Domino ne profanatio fiat, n. 1001, 2426: quod cultus fiat externus ne profanetur internus, n. 1327, 1328: quod teneantur in ignorantia, ne profanentur vera fidei, n. 301-303.

Footnotes:

1. The Manuscript has muliere

2. The Manuscript inserts sic.

3. The Manuscript has ipsum arcanum quodnam sit, ex his in sensu interno patet, nempe quia per sororem significatur rationale, et per mulierem Divinum Verum, etquodsorordicta ne Divinum Verum, quod repraesentatur per Rebeccam, adulteraretur, et sic prophanaretur. Cum prophanatione veri ita se habet, quod Divinum Verum nequaquam possit prophanari, quam ab illis qui prius id agnoscunt, illi enim primum intrarunt per agnitionem et fidem in verum ac sic ei initiati sunt, cum dein recedunt ab illo, tunc continue manet vestigium ejus intus impressum, quod simul revocatur, cum falso et malo, inde quia adhaerescit verum falso et malo, nec separari potest, prophanatur, et etiam apud quos hoc fit in se continue habet illud quod damnat, proinde infernum infernales enim cum modo approximant ad caelum, hoc est, ad sphaeram ubi verum et bonum, illico sentiunt suum infernum; nam dum in sphaeram boni et veri, tunc in illud quod odio habent, veniunt, ita in ipsum odium, consequenter in cruciatum, ita qui

4. The Manuscript has gradus

5. The Manuscript inserts ad Judaismum.

6. The Manuscript has in omnium gravissimum infernum se praecipitare

7. The Manuscript has fuisset

8. The Manuscript has id est quod

9. The Manuscript inserts in qua Dominus venit.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The Manuscript has quia periculum prophanationis non est, quia non agnoscuntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.