From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #1

Study this Passage

/ 325  
  

1. DE NOVA HIEROSOLYMA ET EJUS DOCTRINA CAELESTI.

DE NOVO CAELO ET NOVA TERRA; ET QUID PER "NOVAM HIEROSOLYMAM" INTELLIGITUR.

DICITUR in Apocalypsi,

"Vidi caelum novum et terram novam, primum enim caelum et prima terra transierant.... Et...vidi sanctam illam civitatem Hierosolymam Novam, descendentem a Deo e caelo, paratam ut sponsam coram viro suo." ....Civitas "habebat murum magnum et altum, qui habebat portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum..Israelis. ....Et murus civitatis habebat fundamenta duodecim, in quibus duodecim nomina apostolorum Agni. ....Ipsa civitas quadrangularis sita est, cujus longitudo tanta erat quanta latitudo. Et mensus est civitatem calamo ad stadiorum duodecim millia; et erant longitudo et latitudo et altitudo ejus aequales. Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. ..Erat murus ejus ex jaspide, ipsa vero civitas aurum purum, simile vitro puro: et fundamenta muri civitatis ex omni lapide pretioso..... Duodecim portae duodecim margaritae erant; ...et platea civitatis aurum purum tanquam vitrum pellucidum. ....Gloria Dei illustrabat illam, et lucerna ejus erat Agnus. ....Gentes quae servatae fuerunt, ambulabunt ad lucem ejus, et reges terrae gloriam suam et honorem suum ad illam afferent" (21:1-2, 12-24).

Homo qui haec legit, non aliter illa intelligit quam secundum sensum litterae; nempe, quod periturum sit caelum aspectabile cum terra, et novum caelum exstiturum, et quod super novam terram descensura sit sancta civitas Hierosolyma, et quod illa futura sit quoad suas mensuras secundum descriptionem. Sed angeli prorsus aliter illa intelligunt, nempe, singula spiritualiter quae homo naturaliter; et sicut angeli intelligunt, ita significant illa; et is est sensus internus seu spiritualis Verbi.

Per "novum caelum et novam terram," in sensu interno seu spirituali, in quo sunt angeli, intelligitur nova ecclesia tam in caelis quam in terris; (de ecclesia utrobivis dicetur infra;)

per "civitatem Hierosolymam descendentem a Deo e caelo" intelligitur caelestis ejus doctrina;

per "longitudinem," "latitudinem" et "altitudinem," quae aequales, intelliguntur omnia bona et vera illius doctrinae in complexu;

per "murum" ejus intelliguntur vera tutantia illam;

per "mensuram muri," quae "centum quadraginta quatuor cubitorum," quae "mensura hominis quae est angeli," intelliguntur omnia illa vera tutantia in complexu, et quale eorum;

per "duodecim portas," quae ex margaritis, intelliguntur vera introducentia; similiter per "duodecim angelos in portis;" per "fundamenta muri," quae "ex omni lapide pretioso," intelliguntur cognitiones super quibus doctrina illa fundatur;

per "duodecim tribus Israelis" intelliguntur omnia ecclesiae in genere et in specie; similia per "duodecim apostolos;" per "aurum simile vitro puro," ex quo civitas et platea, intelligitur bonum amoris ex quo pellucet doctrina cum suis veris;

per "gentes" quae servatae, et per "reges terrae" qui gloriam et honorem in illam afferent, intelliguntur omnes ab ecclesia qui in bonis et veris sunt;

per "Deum" et "Agnum" intelligitur Dominus quoad ipsum Divinum et Divinum Humanum Talis est sensus spiritualis Verbi, cui sensus naturalis, qui est sensus litterae, inservit pro basi; sed usque bini illi sensus, spiritualis et naturalis, unum faciunt per correspondentias.

Quod talis intellectus spiritualis insit omnibus illis, non vacat hic ostendere, quia non hujus operis est; sed ostensa videantur in Arcanis Caelestibus, in sequentibus his locis:

- Quod in Verbo per "terram" significetur ecclesia, imprimis ubi per "terram" intelligitur Terra Canaan (Arcana Coelestia 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 9325, 9643): quia in spirituali sensu per "terram" intelligitur gens quae ibi, et ejus cultus (Arcana Coelestia 1262).

"Populus terrae," quod sint qui ab ecclesia spirituali (Arcana Coelestia 2928).

Quod "novum caelum et nova terra" significent novum in caelis et in terris quoad bona et vera, ita quoad illa quae sunt ecclesiae utrobivis (Arcana Coelestia 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535, 10373).

(Quid intelligitur per "primum caelum et primam terram" quae transiverant, videatur in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa, a principio ad finem; et in specie ibi, De Ultimo Judicio 65-72.)

Quod per "Hierosolymam" significetur ecclesia quoad doctrinam (Arcana Coelestia 402, 3654, 9166).

Quod per "urbes" et "civitates" significentur doctrinae, quae ecclesiae et religionis (Arcana Coelestia 402, 2450 [2449?], 2712, 2943, 3216, 4492, 4493).

Quod per "murum civitatis" significetur verum doctrinae tutans (Arcana Coelestia 6419).

Quod per "portas urbis" significentur vera introducentia ad doctrinam, et per doctrinam in ecclesiam (Arcana Coelestia 2943, 4478, [4477?], 4492, 4493).

Quod per "duodecim tribus Israelis" repraesentata fuerint, et inde significata, omnia vera et bona ecclesiae in genere et in specie, ita omnia fidei et amoris (Arcana Coelestia 3858, 3926, 4060, 6335).

Quod per "duodecim apostolos Domini" similia (Arcana Coelestia 2129, 2329 [3272?], 3354, 3488, 3858, 6397).

Quod de apostolis dicatur quod "sessuri super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis," significetur quod omnes secundum vera et bona ecclesiae judicandi sint, ita a Domino a quo illa Arcana Coelestia 2129, 6397).

Quod per "duodecim" significentur omnia in complexu (Arcana Coelestia 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913).

Quod simile per numerum "centum quadraginta quatuor," quia est numerus multiplicatus per duodecim in duodecim (Arcana Coelestia 7973):

quod etiam simile per "duodecim millia" (Arcana Coelestia 7973).

Quod omnes numeri in Verbo significent res (Arcana Coelestia 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253).

Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus a quibus per multiplicationem exsurgunt (Arcana Coelestia 5291, 5335, 5708, 7973).

Quod per "mensuram" significetur quale rei quoad verum et bonum (Arcana Coelestia 3104, 9603, 10262).

Quod per "fundamenta muri" significentur cognitiones veri super quibus doctrinalia fundantur (Arcana Coelestia 9642 [9643?]).

Quod per "quadrangulare" seu "quadratum" significetur perfectum (Arcana Coelestia 9717, 9861).

Quod per "longitudinem" significetur bonum et ejus extensio, et per "latitudinem" verum et ejus extensio (Arcana Coelestia 1613, 9487).

Quod per "lapides pretiosos" significentur vera ex bono (Arcana Coelestia 114, 9863, 9865).

Quid per "lapides pretiosos" in Urim et Thummim in genere et in specie (Arcana Coelestia 3862, 9864, 9866, 9905, 9891, 9895). Quid per "jaspidem," ex quo murus (Arcana Coelestia 9872).

Quod per "plateam civitatis" significetur verum doctrinae ex bono (Arcana Coelestia 2336).

Quod per "aurum" significetur bonum amoris (Arcana Coelestia 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881).

Quod per "gloriam" significetur Divinum Verum quale est in caelo, et inde intelligentia et sapientia (Arcana Coelestia 4809, 5292, [5068?], 5922, 8267, 8427, 9429, 10574).

Quod per "gentes" significentur illi in ecclesia qui in bono sunt, et inde abstracte bona ecclesiae (Arcana Coelestia 1059, 1159, 1258, 1260, (1261,) 1288, [1285?], 1416, 1849, 4574, 7830, 9255, 9256).

Quod per "reges" significentur illi in ecclesia qui in veris sunt, et inde abstracte vera ecclesiae (Arcana Coelestia 1672, 2015, 2069, 4575, 5044).

Quod ritualia circa coronationes regum involvant talia quae sunt Divini Veri (de quibus); sed quod cognitio de illis hodie perierit (Arcana Coelestia 4581, 4966).

/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6917

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6917. ‘Vasa argenti’ quod significent scientifica veri, ‘et vasa auri’ quod significent scientifica boni, constat ex significatione ‘vasorum’ quod sint scientifica, de qua n. 3068, 3079; scientifica vocantur ‘vasa’ quia communia sunt, et in se continere possunt innumerabilia vera et multiplicia bona; ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, et ‘auri’ quod sit bonum, de qua n. 1551, 1552, 2954, 5658; quod ‘argentum Aegypti’ sit scientificum verum et aptabile, videatur n. 6112. Quod vasa argenti et ‘vasa auri apud Aegyptios’ sint scientifica veri et scientifica boni, cum tamen per ‘Aegyptios’ hic et in praecedentibus, tum quoque in sequentibus, significantur scientifica falsa, sciendum quod scientifica in se 1 non sint vera, nec sint falsa, sed quod fiant vera apud illos qui in veris sunt, et falsa apud illos qui in falsis; applicatio illorum 2 et usus hoc facit; se habent scientifica apud hominem sicut divitiae et opes apud illum; divitiae et opes apud illos qui in malo sunt perniciosae sunt quia applicant illas ad usus malos; at divitiae et opes apud illos qui in bono sunt utiles sunt quia applicant illas ad usus bonos; quapropter si divitiae et opes quae apud malos transferuntur ad bonos, fiunt bonae; ita quoque scientifica; ut pro exemplo:

[2] apud Aegyptios remanserunt plura ex repraesentativis 3 Ecclesiae Antiquae, ut constat ex illorum hieroglyphicis; sed quia applicuerunt illa ad magica, et usum malum inde fecerunt, idcirco non illis fuerunt scientifica vera, sed scientifica falsa; 4 ast eadem in Antiqua Ecclesia fuerunt scientifica vera, quoniam applicuerunt illa 5 rite ad cultum Divinum. Sint etiam pro exemplo altaria et sacrificia: haec apud gentem Hebraeam et postea apud gentem Judaicam et Israeliticam fuerunt ritualia vera quia applicuerunt illa ad cultum 6 Jehovae; sed apud gentes in terra Canaane erant ritualia falsa quia applicuerunt illa ad cultum 7 idolorum suorum; quapropter etiam mandatum est ut 8 gentium altaria ubivis destruerentur; 9 similiter se habet cum quampluribus aliis; quapropter ab illis qui in malis et falsis sunt, multa scientifica 10 hauriri queunt, quae ad usus bonos applicari possunt, et sic fieri bona.

[3] Talia quoque significata sunt per depraedationes gentium in terra Canaane, per opes, armenta, pecudes, domos, vineas, quas filii Israelis ibi depraedati sunt; 11 hoc adhuc magis patet ex eo quod aurum et argentum depraedatum a gentibus, etiam ad usum sanctum 12 adhibitum fuerit, ut constat ex libro 2 Samuelis,

Fuerunt in manu ejus vasa argenti, et vasa auri, et vasa aeris; etiam haec sanctificavit rex David Jehovae, cum argento et auro, quod sanctificaverat de omnibus gentibus quas subegit: de Syris, de Moabo, et de filiis Ammonis, et de Philistaeis, et de Amaleck, et de praeda Hadad-Eseris filii Rechobi, regis Zobae, 8:10-12:

et apud Esaiam,

Tandem erit mercatura Tyri et merces meretricia ejus, sanctum Jehovae, non reponetur, neque detinebitur; sed habitantibus coram Jehovah erit mercatura ejus, ad comedendum, ad exsatiandum se, et tegenti se antiquo, 23:18.

Etiam haec quae mulieres filiorum Israelis ab Aegyptiis mutuo petierunt, et sic depraedati sunt, applicata dein erant ad usum construendi arcam, et ad plura quae sancta cultus eorum fuerunt.

Footnotes:

1. nec

2. The Manuscript deletes et and inserts ad.

3. The Manuscript inserts et significativis.

4. at

5. ibi

6. Divinum

7. idololatricum

8. eorum

9. ita

10. The Manuscript inserts vera.

11. quod etiam

12. adhibita fuerint, (in the margin. 2 Sam. 8:10-12: et quoque

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.