From Swedenborg's Works

 

De Equo Albo #17

Study this Passage

  
/ 17  

17. Plura de Verbo. Quod Verbum in Lingua Hebraea varia significet, nempe Sermonem, Cogitationem mentis, omnem rem quae realiter existit, tum aliquid, 9987. Quod Verbum significet divinum Verum et Dominum, 2533, 4692, 5075, 9987. Quod Verba significent vera, 4692, 5075. Quod significent doctrinalia, 1288. Quod Decem verba significent omnia Divina Vera, 10688.

Quod binae expressiones unius rei in Verbo imprimis Prophetico sint, et quod una se referat ad bonum, et altera ad verum, quae sic conjunguntur,683, 707, 5516, 8339. Quaenam expressio ad bonum se refert et quaenam ad verum, quod non sciri queat nisi ex Sensu interno Verbi, quoniam voces propriae sunt quibus exprimuntur illa qua boni sunt, et propriae quibus illa quae veri, 793, 801. Et hoc usque, ut noscatur solum ex praedicatione vocum, num de bono et num de vero agitur, 2722. Quod etiam quandoque una expressio involvat commune, et altera determinatum quid a communi, 2212. Quod sit species reciprocationis in Verbo, de qua 2240. Quod pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habeant, 4816. Quod Sensus internus praedicabiliter sequatur suum subjectum.

Quod, qui delectati sunt Verbo, in altera vita accipiant calorem caeli, cui inest amor caelestis, secundum quale et quantum delectationis ex amore, 1773.

FINIS.

  
/ 17  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5075

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5075. ‘Post verba illa’: quod significet post illa quae praecedunt, constat ex significatione ‘verborum’ in lingua originali, quod etiam sint res; hic itaque ‘post verba illa’ est post res illas, ita post illa quae praecedunt. Quod ‘verba’ in lingua originali etiam significent res, est quia ‘verba’ in sensu interno significant vera doctrinae, quapropter omne Divinum Verum in genere vocatur verbum, ac Ipse Dominus, a Quo omne Divinum Verum in sensu supremo est Verbum, n. 1288; et quia nihil quod in universo existit, est aliquid, hoc est, est res, nisi sit ex Divino Bono per Divinum Verum; 1 ideo verba in lingua Hebraea etiam sunt res; quod nihil in universo sit aliquid, hoc est, res, nisi sit ex Divino Bono per Divinum Verum, hoc est, per Verbum, patet apud Johannem,

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; ... omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est, 1:1, 3.

[2] Significativa interiora vocum trahunt quoad plurimam partem originem ex interiore homine, qui cum spiritibus et angelis est; quilibet enim homo quoad spiritum suum, seu quoad ipsum illum hominem qui vivit post obitum corporis, est cum angelis et spiritibus in societate, tametsi homo externus hoc nescit, et quia in societate cum illis est, etiam est cum illis in lingua universali, ita in originibus vocum; inde est quod plura significativa vocibus indita sint, quae apparent in externa forma non congruentia, et usque in interna congruunt, ut hic ‘verba’ quod significent res; similiter in perpluribus aliis, sicut quod intellectus dicatur ‘visus internus’, et ei tribuatur ‘lux’, quod animadvertentia et oboedientia ‘auditus et auscultatio’, apperceptio rei odoratus; et sic porro.

Footnotes:

1. idcirco

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.