From Swedenborg's Works

 

De Equo Albo #17

Study this Passage

  
/ 17  

17. Plura de Verbo. Quod Verbum in Lingua Hebraea varia significet, nempe Sermonem, Cogitationem mentis, omnem rem quae realiter existit, tum aliquid, 9987. Quod Verbum significet divinum Verum et Dominum, 2533, 4692, 5075, 9987. Quod Verba significent vera, 4692, 5075. Quod significent doctrinalia, 1288. Quod Decem verba significent omnia Divina Vera, 10688.

Quod binae expressiones unius rei in Verbo imprimis Prophetico sint, et quod una se referat ad bonum, et altera ad verum, quae sic conjunguntur,683, 707, 5516, 8339. Quaenam expressio ad bonum se refert et quaenam ad verum, quod non sciri queat nisi ex Sensu interno Verbi, quoniam voces propriae sunt quibus exprimuntur illa qua boni sunt, et propriae quibus illa quae veri, 793, 801. Et hoc usque, ut noscatur solum ex praedicatione vocum, num de bono et num de vero agitur, 2722. Quod etiam quandoque una expressio involvat commune, et altera determinatum quid a communi, 2212. Quod sit species reciprocationis in Verbo, de qua 2240. Quod pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habeant, 4816. Quod Sensus internus praedicabiliter sequatur suum subjectum.

Quod, qui delectati sunt Verbo, in altera vita accipiant calorem caeli, cui inest amor caelestis, secundum quale et quantum delectationis ex amore, 1773.

FINIS.

  
/ 17  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10688

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10688. ‘Decem verba’: quod significet omnia vera Divina inibi, constat ex significatione ‘decem’ quod sint omnia, de qua n. 4638, et ex significatione ‘verborum’ quod sint Divina Vera, de qua n. 1 9987'; inde est quod praecepta 2 in tabulis illis fuerint decem numero.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. inibi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.