15. De illis, qui contra Verbum sunt. De illis qui contemnunt, blasphemant, et prophanant Verbum, 1878. Quales sunt in altera vita, 1761, 9222. Quod referant viscosa sanguinis, 5719. Quantum periculi a prophanatione Verbi, 571-582. Quantum nocet, si principia falsi, imprimis quae favent amori sui et mundi, confirmentur per Verbum, 589. Qui in nulla affectione veri propter verum sunt, quod plane rejiciant illa quae sunt Sensus interni Verbi, et ad illa nauseent, ab experientia a talibus in Mundo spirituum, 5702. De quibusdam in altera vita, qui prorsus rejicere conati sunt interiora Verbi, quod rationalitate orbati sint, 1879.
Arcana Coelestia #5702
5702. ‘Quia abominatio id Aegyptiis’: quod significet quod in opposito sint, constat ex repraesentatione ‘Aegyptiorum’ quod sint qui in inverso ordine, n. 5700; et ex repraesentatione ‘Hebraeorum’ cum quibus ‘comedere Aegyptiis fuit abominatio’, quod sint qui in genuino ordine, n. 5701, ita inter se in opposito, inde aversatio et tandem abominatio. Quod abominationem hanc attinet, sciendum quod qui in inverso ordine 1 sunt, hoc est, in malo et inde falso, ita tandem 2 aversantur bonum et verum Ecclesiae ut cum audiunt illud, et magis cum interiora eorum, adeo illa abominentur ut apud se nauseam 3 et vomitum quasi sentiant; hoc mihi dictum 4 et ostensum, cum miratus cur orbis Christianus interiora haec Verbi non recipiunt; apparuerunt spiritus e Christiano orbe, et coacti audire interiora Verbi, illi tali nausea correpti sunt ut dicerent se sentire quasi pruritum ad vomitum in se; et dictum quod talis sit orbis Christianus hodie fere ubivis; quod talis sit, 5 causa est quia in nulla affectione veri sunt propter verum, 6 minus in affectione boni 7 ex bono; quod ex Verbo aut ex doctrinali suo aliquid cogitent 8 et loquantur, est ex habitu ab infantia, et ex instituto ritu, 9 ita est externum absque interno.
[2] Quod omnia quae Ecclesiae 10 Hebraeae, quae dein instituta fuit apud posteros Jacobi, Aegyptiis abominatio fuerint, patet non solum ex eo quod ne quidem comedere cum illis vellent, sed etiam quod sacrificia in quibus Ecclesia 11 Hebraea principalem suum cultum ponebat, illis abominatio 12 fuerint, ut patet apud Mosen,
13 Pharaoh dixit, Abite, sacrificate in terra; verum dixit Moses, Non consultum est facere sic, quia abominationem Aegyptiorum sacrificabimus Jehovae, Deo nostro, ecce si sacrificemus abominationem Aegyptiorum in oculis eorum, nonne lapidabunt nos?, Exod. 8:21, 22 [KJV 25, 26);
tum quod 14 abominatio illis pascere pecudes, et pastor, ut quoque patet apud Mosen,
Abominatio Aegyptiorum est omnis pastor gregis, Gen. 46:34;
ita quaecumque fuerunt illius Ecclesiae, Aegyptii abominati sunt; causa erat quia primitus etiam Aegyptii inter illos qui Antiquam Ecclesiam repraesentativam constituerunt, fuerant, n. 1238, 2385, sed postmodum rejecerunt Deum Ecclesiae 15 Antiquae, hoc est, Jehovam seu Dominum, et idolis serviverunt, imprimis vitulis; tum ipsa repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium Ecclesiae Antiquae, quae cum fuerunt ab Ecclesia 16 illa, hauserunt, verterunt in magica; inde illis inversus ordo, et consequenter omnium quae Ecclesiae, abominatio.
Footnotes:
1. The Manuscript places this after falso.
2. abominentur
3. imo vomitum
4. et quoque ostensum after recipiunt
5. The Manuscript inserts in.
6. nec
7. quod ne quidem sciunt quid sit
8. aut
9. inde
10. quae fuerant in Ecclesia Hebraea, et dein quae instituta
11. illa
12. fuerit
13. The Manuscript omits this quotation, but leaves space for its later insertion.
14. The Manuscript inserts etiam.
15. repraesentativae
16. Antiqua