From Swedenborg's Works

 

De Equo Albo #12

Study this Passage

  
/ 17  
  

12. Quod Verbum conscriptum sit per Correspondentias, et sic per Repraesentativa. Quod Verbum quoad Sensum literae conscriptum sit per meras Correspondentias, ita per talia quae repraesentant et significant spiritualia, quae sunt Caeli et Ecclesiae, 1404, 1408, 1409, 1540, 1619, 1659, 1709, 1783, 2179, 2763, 2899. Quod hoc factum sit propter Sensum internum in singulis, 2899. Ita propter Caelum, quoniam illi, qui in Caelo sunt, Verbum non intelligunt secundum Sensum literae ejus, qui naturalis, sed secundum Sensum internum, qui spiritualis, 2899. Quod Dominus loquutus sit per Correspondentias, Repraesentativa et Significativa, quia a Divino, 9049, 9063, 9086, 10126, 10728. Quod Dominus sic loquutus sit coram Mundo et simul coram Caelo, 2533, 4807, 9049, 9063, 9086. Quod illa, quae Dominus loquutus est, pervaserint totum caelum, 4637. Quod Historica Verbi sint repraesentativa verba significativa, 1540, 1659, 1709, 1783, 2687. Quod Verbum non alio stylo conscribi potuerit, ut per id communicatio et conjunctio cum Caelis esset, 2899, 6943, 9481. Quod valde errent, qui Verbum propter stylum simplicem et rudem ad apparentiam contemnunt, et qui cogitant quod recepturi Verbum si alio stylo conscriptum fuisset, 8783. Quod etiam modus scribendi et stylus Antiquissimis fuerit per Correspondentias, et Repraesentativa, 605, 1756, 9942. Quod Sapientes antiqui delectati sint Verbo, quia ibi Repraesentativa et Significativa, ab experientia, 2592, 2593. Si homo antiquissimae Ecclesiae legisset Verbum, quod clare vidisset illa quae in Sensu interno sunt, et obscure illa quae in Sensu externo, 449. Quod filii Jacobi in terram Canaanem deducti fuerint, quia omnia loca in illa Terra ab antiquissimis temporibus repraesentativa facta sunt, 1585, 3686, 4447, 5136, 6516. Et sic ut Verbum ibi conscriberetur, in quo Loca nominanda erant propter Sensum internum, 3686, 4447, 5136, 6516. Sed quod usque Verbum quoad Sensum externum immutatum sit propter illam Gentem, non autem quoad Sensum internum, 10453, 10461, 10603, 10604. Plura loca e Verbo de illa Gente allata, quae tamen intelligenda sunt secundum Sensum internum, ita aliter quam secundum literam, 7051. Quoniam Gens illa repraesentabat Ecclesiam, et quia Verbum apud illam et de illa conscriptum est, quod ideo Divina caelestia per Nomina illorum significata sint, ut per Rubenem, Schimeonem, Levi, Jehudam, Ephraimum, Josephum, et reliquos: et quod per Jehudam in Sensu interno significetur Dominus quoad Amorem caelestem, ac Regnum caeleste Ipsius, 3654, 3881, 3585, 5782, 6362-6382. Ut sciatur quid sunt et quales sunt Correspondentiae, et qualia sunt Repraesentativa in Verbo, ideo aliquid de illis quoque dicetur.

Quod omnia quae correspondent, etiam repraesentent, et inde significent, sic ut Correspondentiae et Repraesentationes unum sint, 2890, 2897, 2971, 2987, 2989, 2990, 3002, 3225. Quid Correspondentiae et Repraesentationes, ab experientia et ab exemplis, 2702, 2987-3002, 3213-3226, 3337-3352, 3472-3485, 4218-4228, 9280. Quod Scientia Correspondentiarum et Repraesentationum fuerit praecipua Scientia apud Antiquos, 3021, 3419, 4280, 4749, 4844, 4964, 4965, 6004, 7729, 10252. Imprimis apud Orientales, 5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10252, 10407. Quod in Aegypto pro aliis, 5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407. Quod etiam apud Gentiles, ut in Graecia, et alibi, 2762, 7729. Sed quod hodie inter Scientias deperditas sit, imprimis in Europa, 2894, 2895, 2995, 3630, 3632, 3747, 3748, 3749, 4581, 4966, 10252. Quod usque illa Scientia praestet omnibus Scientiis, quoniam absque illa non intelligitur Verbum, nec quid significant Ritus Ecclesiae Judaicae de quibus in Verbo, nec scitur quale Caelum, nec quid Spirituale, nec quomodo se habet cum Influxu spirituali in naturale, nec quomodo de influxu animae in corpus, et plura alia, 4180, et in locis supra citatis. Quod omnia quae apud Spiritus et Angelos apparent, sint Repraesentativa secundum correspondentias, 1971, 3213-3226, 3475, 3485, 9481, 9574, 9576, 9577. Quod Caeli sint pleni Repraesentativis, 1521, 1532, 1619. Quod Repraesentativa eo pulchriora et perfectiora existant, quo interius in caelis, 3475. Quod Repraesentativa ibi sint Apparentiae reales, quia a Luce Caeli, quae est divinum Verum: et hoc est ipsum essentiale existentiae omnium, 3485.

Causa, quod omnia et singula, quae in spirituali Mundo sunt, in Mundo naturali repraesententur, est quia Internum se induit convenientibus in Externo, per quae se visibile sistit et apparet, 6275, 6284, 6299. Ita Finis se induit convenientibus, ut se sistat ut Causa in inferiore sphaera, et dein ut se sistat ut Effectus in adhuc inferiore; et cum Finis per Causam fit Effectus, tunc fit visibilis, seu coram oculis apparet, 5711. Haec illustrata per Influxum animae in corpus, quod nempe anima induatur talibus in corpore, per quae omnia quae cogitat et vult, possunt visibiliter sisti et apparere; quare cogitatio cum defluit in corpus, repraesentatur per tales gestus et effectus quae correspondent, 2988. Manifeste affectiones, quae mentis sunt, repraesentantur in facie per varios ejus vultus, adeo ut ibi videantur, 4791-4805, 5695. Inde patet, quod in omnibus et singulis naturae lateat interius causa et finis e spirituali Mundo, 3562, 5711. Quoniam illa, quae in Natura sunt, ultimi effectus sunt, quibus insunt priora, 4240, 4939, 5051, 6275, 6284, 6299, 9216. Quod Interna sint qua repraesentantur, et Externa quae repraesentant, 4292. Quid porro Correspondentiae et Repraesentationes, videatur in Opere de Caelo et Inferno, ubi actum est de Correspondentia omnium Caeli cum omnibus hominis, 87-102. De Correspondentia Caeli cum omnibus Telluris, 103-115. Et de Repraesentativis et Apparentiis in Caelo, 170-176.

Quoniam omnia in Natura repraesentativa Spiritualium et Caelestium sunt, quod ideo antiquis temporibus Ecclesiae fuerint, in quibus omnia Externa, quae erant Ritualia, repraesentativa erant; ideo illae Ecclesiae dictae fuerunt Ecclesiae repraesentativa, 519, 521, 2896. Quod Ecclesia apud Filios Israelis instituta fuerit Ecclesia repraesentativa, 1003, 2179, 10149. Quod omnia Ritualia ibi fuerint Externa, quae repraesentaverunt Interna, quae Caeli et Ecclesiae sunt, 4288, 4874. Quod Repraesentativa Ecclesiae et Cultus cessaverint, cum Dominus in mundum venit, et se manifestavit, quia Dominus Interna Ecclesiae aperuit, et quia omnia Ecclesiae illius in supremo sensu ipsum spectaverunt, 4835.

  
/ 17  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2897

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2897. Verbum autem in Ecclesia Antiqua quae post diluvium, fuit inde; homo hujus Ecclesiae quia fuit spiritualis, non autem caelestis, repraesentativa et significativa quid involverent, sciebat sed non percipiebat, 1 et quia involvebant Divina, illis in usum cesserunt et in cultu eorum Divino adhibita; et hoc ex causa ut communicationem haberent cum caelo; nam, sicut dictum, omnia quae in mundo sunt, repraesentant et significant talia quae in caelo. Etiam Verbum habuerunt scriptum, quod constabat ex Historicis et Propheticis, sicut Verbum Veteris Testamenti, sed illud Verbum successu temporis deperditum est; Historica vocata sunt Bella Jehovae, et Prophetica vocata sunt Enuntiata, ut constat apud Mosen, Num. 21:14, 27, ubi citantur. Historica illorum scripta fuerant stilo prophetico, et quoad plurimam partem fuerunt historica facta, sicut illa quae in Gen. 1 ad 11:0; ut patet ab illis quae inde sunt apud Mosen,

ubi haec, Propterea dicitur in libro Bellorum Jehovae, 2 Vahebam in Supha, et fluvios Arnonis, et decursum fluviorum qui declinavit ad habitari Ar, et innititur termino Moabi, Num. 21:14, 15.

Prophetica illorum fuerunt scripta sicut Prophetica Veteris Testamenti, ut quoque patet ab illis quae etiam inde apud Mosen,

ubi haec, Propterea dicunt Enuntiata: (seu Enuntiatores Prophetici, ) Venite Heshbonem, aedificabitur, et firmabitur urbs Sihonis quia ignis exivit e Heshbone, flamma ex urbe Sihonis, comedit Ar Moabi, dominos excelsorum Arnonis. Vae tibi Moabe, periisti popule Kemosh, dedit filios suos evasores, et filias suas in captivitatem regi Emoraei Sihoni; et telis petiimus illos, periit Heshbon usque ad Dibonem, et vastavimus usque ad Nophah: quae usque ad Medebam, Num. 21:27-30.

Quod haec prophetica involvant arcana caelestia sicut prophetica Veteris Testamenti, manifeste patet, non solum ex eo quod exscripta sint a Mose, et applicata ad rerum statum, de quo tunc; sed etiam quod eadem paene verba legantur apud 3 Jeremiam, et propheticis apud illum inserta, in quibus quod totidem arcana caelestia sint quot verba, ex illis quae de interno sensu Verbi 4 dicta sunt, constare potest illa ita apud 5 Jeremiam,

Ignis exivit e Heshbone, et flamma exinter Sihonem, et comedit angulum Moabi, et verticem filiorum sonitus: vae tibi Moab, periit populus Kemosh, quia sumpti filii tui in captivitatem et filiae tuae in captivitatem, 48:45, 46;

inde etiam patet quod illud Verbum 6 etiam sensum internum habuerit De Ecclesia Antiqua quae post diluvium, videatur n. 640, 641, 765, 1238, 1327, 2385.

Footnotes:

1. The Manuscript has at

2. As Schmidius in which Swedenborg inserts in the margin obs: Vahebum. The KJV (1611) has ‘What he did in the Red Sea’; the Revised Version (1881-1885) Vaheb in Suphah, and in m, or ‘in storm’.

3. Ezechielem, in the Manuscript, the First Latin Edition.

4. The Manuscript inserts toties.

5. Ezechielem, in the Manuscript, the First Latin Edition.

6. The Manuscript has quoque

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.