From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #408

Study this Passage

  
/ 432  
  

408. X. Quod Amor seu Voluntas introducat sapientiam seu intellectum in omnia domus suae. Per domum amoris seu voluntatis intelligitur totus homo quoad omnia quae ejus mentis sunt; quae quia correspondent 1 omnibus corporis, ut supra ostensum est, 2 per domum etiam intelligitur totus homo quoad omnia quae ejus corporis sunt, quae vocantur membra, organa et viscera; quod pulmo introducatur in omnia illa, similiter ut intellectus in omnia mentis, constare potest ex illis quae supra ostensa sunt; ut, Quod Amor seu Voluntas praeparet domum seu thalamum pro futura conjuge, quae est sapientia seu intellectus, 402: et, Quod Amor seu Voluntas praeparet omnia in humana sua forma, seu in 3 sua domo, ut conjunctim cum sapientia seu intellectu possit agere, 403: ex illis, quae ibi dicta sunt, patet, quod omnia et singula in toto corpore per emissa e costis, vertebris, sterno, diaphragmate, peritoneo quod ex illis pendet, ligamenta, ita connexa sint, ut respirante pulmone trahantur et ferantur in actus alternos similiter.

[2] Quod alterna respirationis etiam intrent in ipsa viscera usque ad recessus eorum intimos, ex anatome constare potest, nam ligamenta supra memorata cohaerent involucris viscerum, ac involucra per exsertiones intrant 4 usque ad intima eorum, sicut etiam faciunt arteriae et venae per ramificationes; inde constare potest, 5 quod respiratio pulmonis in omni conjunctione sit cum corde in omnibus et singulis corporis: utque conjunctio omnimoda sit, etiam ipsum Cor in Pulmonico motu est, jacet enim in sinu pulmonis, et cohaeret ei per auriculas, et cubat super diaphragmate, ex quo etiam arteriae ejus ex motu pulmonico participant. Praeterea Ventriculus in simili conjunctione est per cohaerentiam ejus Aesophagi cum Trachea. Haec anatomica adducta sunt, ob 6 finem ut videatur qualis conjunctio est amoris seu voluntatis 7 cum sapientia seu intellectu, ac utriusque in consortio cum omnibus mentis, nam similis est.

Footnotes:

1. Prima editio: ccrrespondent

2. Prima editio: est;

3. Prima editio: ln

4. Prima editio: inttrant

5. Prima editio: qotest,

6. Prima editio: ab

7. Prima editio: vosuntatis

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #402

Study this Passage

  
/ 432  
  

402. IV. Quod Amor seu Voluntas praeparet domum seu thalamum pro futura conjuge, quae est Sapientia seu Intellectus. In Universo Creato et in singulis ejus est conjugium boni et veri, et hoc inde est, quia bonum est amoris et verum est sapientiae, et haec duo in Domino sunt, et ex Ipso omnia creata sunt. Hoc conjugium quomodo in homine existit, videri potest in speculo in conjunctione cordis cum pulmone, nam cor correspondet amori seu bono, ac pulmo sapientiae seu vero, ut supra 378-384. Ex illa conjunctione videri potest, quomodo amor seu voluntas desponsat sibi sapientiam seu intellectum, et postea ducit illam seu quasi conjugium cum illa init; desponsat sibi illam per quod praeparet domum seu thalamum pro illa, et ducit illam per quod conjungat illam sibi per affectiones, et dein agat sapientiam cum illa in domo ista.

[2] Quod ita sit, non plene describi potest nisi quam lingua spirituali, quia amor et sapientia, et inde voluntas et intellectus, sunt spirituales, quae quidem naturali lingua possunt tradi, sed non ad perceptionem nisi obscuram, propter inscitiam quid amor, quid sapientia, tum quid affectiones boni, et quid affectiones sapientiae quae sunt affectiones veri. Sed usque videri potest qualis desponsatio et quale conjugium amoris cum sapientia, seu voluntatis cum intellectu est, per paralelismum, qui datur per correspondentiam illorum cum corde et pulmone; simile enim est cum his ut cum illis, tam simile ut prorsus nihil differat, praeter quod unum sit spirituale, et alterum naturale. Ex Corde itaque et Pulmone constat, quod Cor primum formet Pulmonem, et postea se conjungat cum illo; format pulmonem in embryone, et se conjungit cum illo post enixum; hoc facit cor in sua domo, quae vocatur Pectus, ubi contubernium eorum est, separatum a reliquis corporis per septum, quod vocatur diaphragma, et per involucrum quod vocatur pleura. Simile est cum amore et sapientia, seu cum voluntate et intellectu.

  
/ 432