From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #402

Study this Passage

  
/ 432  
  

402. IV. Quod Amor seu Voluntas praeparet domum seu thalamum pro futura conjuge, quae est Sapientia seu Intellectus. In Universo Creato et in singulis ejus est conjugium boni et veri, et hoc inde est, quia bonum est amoris et verum est sapientiae, et haec duo in Domino sunt, et ex Ipso omnia creata sunt. Hoc conjugium quomodo in homine existit, videri potest in speculo in conjunctione cordis cum pulmone, nam cor correspondet amori seu bono, ac pulmo sapientiae seu vero, ut supra 378-384. Ex illa conjunctione videri potest, quomodo amor seu voluntas desponsat sibi sapientiam seu intellectum, et postea ducit illam seu quasi conjugium cum illa init; desponsat sibi illam per quod praeparet domum seu thalamum pro illa, et ducit illam per quod conjungat illam sibi per affectiones, et dein agat sapientiam cum illa in domo ista.

[2] Quod ita sit, non plene describi potest nisi quam lingua spirituali, quia amor et sapientia, et inde voluntas et intellectus, sunt spirituales, quae quidem naturali lingua possunt tradi, sed non ad perceptionem nisi obscuram, propter inscitiam quid amor, quid sapientia, tum quid affectiones boni, et quid affectiones sapientiae quae sunt affectiones veri. Sed usque videri potest qualis desponsatio et quale conjugium amoris cum sapientia, seu voluntatis cum intellectu est, per paralelismum, qui datur per correspondentiam illorum cum corde et pulmone; simile enim est cum his ut cum illis, tam simile ut prorsus nihil differat, praeter quod unum sit spirituale, et alterum naturale. Ex Corde itaque et Pulmone constat, quod Cor primum formet Pulmonem, et postea se conjungat cum illo; format pulmonem in embryone, et se conjungit cum illo post enixum; hoc facit cor in sua domo, quae vocatur Pectus, ubi contubernium eorum est, separatum a reliquis corporis per septum, quod vocatur diaphragma, et per involucrum quod vocatur pleura. Simile est cum amore et sapientia, seu cum voluntate et intellectu.

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #378

Study this Passage

  
/ 432  
  

378. III. Quod Voluntas correspondeat Cordi, non ita clare singillatim, sicut ex Voluntate lustrata in effectibus, ut supra dictum est, constare potest: singillatim constare potest ex eo, quod omnes affectiones quae sunt amoris inducant mutationes cordi quoad motitationes ejus, ut patet a pulsu arteriarum, quae cum corde synchrone agunt; mutationes et motitationes ejus secundum affectiones amoris sunt innumerae; illae quae per digitum sentiuntur sunt 1 modo, quod pulset lente vel celeriter, alte vel humiliter, molliter vel duriter, aequaliter vel inaequaliter, et sic porro; ita aliter in laetitia quam in tristitia, aliter in tranquillitate animi quam in iracundia, aliter in intrepiditate quam in timore, aliter in morbis calidis quam in frigidis, et sic porro.

[2] Quoniam Cordis motus, qui vocantur systole et diastole, secundum affectiones amoris cujusvis ita mutantur et variantur, ideo plures ex antiquis, et ex illis aliqui hodierni, adscripserunt cordi affectiones, et quoque domicilium illarum ibi statuerunt; ex eo in communem sermonem venit dicere Cor magnanimum et timidum, cor laetum et triste, Cor molle et durum, Cor magnum et pusillum, Cor integrum et fractum, Cor carneum et lapideum; pinguis, mollis, mitis Corde, dare Cor ad faciendum, dare Cor unum, dare Cor novum, reponere Corde, recipere Corde, non ascendit super Cor, obfirmare se Corde, amicus Cordis; inde dicitur Concordia, Discordia, Vecordia, et similia plura quae amoris et ejus affectionum sunt. Similiter loquitur Verbum, ex causa quia Verbum per Correspondentias conscriptum est. Sive dicas amorem sive voluntatem, idem est, quoniam amoris receptaculum est voluntas, ut supra dictum est.

Footnotes:

1. Prima editio: suut

  
/ 432