From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #327

Study this Passage

  
/ 432  
  

327. QUOD OMNIA QUAE A DOMINO CREATA SUNT, SINT USUS; ET QUOD IN EO ORDINE, GRADU ET RESPECTU SINT USUS, QUO SE REFERUNT AD HOMINEM, ET PER HOMINEM AD DOMINUM A QUO. Supra dictum est de his, Quod 1 non aliud quam usus possit existere a Deo Creatore, 308. Quod usus omnium quae creata sunt, ascendant per gradus ab ultimis ad hominem, et per hominem ad Deum Creatorem a quo, 65-68. Quod finis creationis existat in ultimis, qui est ut omnia redeant ad Deum Creatorem, ac ut sit conjunctio, 167-172. Quod usus sint, quantum spectant ad Creatorem, 307. Quod Divinum non possit aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, 47-51. Quod omnia Universi sint recipientia secundum usus, et hoc secundum gradus, 58. 2 Quod universum ex usibus spectatum sit imago Dei, 59; 3 praeter plura; ex quibus patet haec veritas, quod omnia quae a Domino creata sunt, sint usus, et quod in eo ordine, gradu et respectu usus sint, quo se referunt ad hominem, et per hominem ad Dominum a quo. Superest ut hic aliqua in specie dicantur de usibus.

Footnotes:

1. Prima editio: his "Quod

2. Prima editio: 38.

3. Prima editio: 39;

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #47

Study this Passage

  
/ 432  
  

47. QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA NON POSSIT ALITER QUAM ESSE ET EXISTERE IN ALIIS A SE CREATIS. Ipsum amoris non est amare se, sed est amare alios, ac illis per amorem conjungi; ipsum amoris etiam est ab aliis amari, sic enim conjungitur; essentia omnis amoris in conjunctione consistit, imo vita ejus quae vocatur jucunditas, amaenitas, delitium, dulcedo, beatitudo, faustitas et felicitas. Amor in eo consistit, ut suum sit alterius, ac ut sentiat ejus jucundum ut jucundum in se; hoc est amare; at sentire suum jucundum in altero, et non ejus in se, non est amare, hoc enim est amare se, illud autem amare proximum: illa duo amoris genera sunt e diametro sibi opposita: utrumque quidem conjungit, et non apparet, quod amare suum, hoc est, se in altero, disjungat, cum tamen ita disjungit, ut quantum quis alterum sic amaverit, tantum postea illum odio habeat; solvitur enim conjunctio illa a se successive, et tunc amor fit odium in simili gradu.

  
/ 432