From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #316

Study this Passage

  
/ 432  
  

316. In formis usuum Regni animalis similis imago creationis est, ut quod ex semine in uterum seu ovum misso formetur corpus, quod est ultimum ejus, et quod hoc cum adolescit, producat nova semina. Progressio haec similis est progressioni formarum usuum Regni vegetabilis; semina sunt inchoamenta, uterus seu ovum est sicut terra, status ante partum 1 est sicut status seminis in terra dum radicem agit, status post partum usque ad prolificationem 2 est sicut egerminatio arboris usque ad statum fructificationis ejus. Ex hoc paralelismo patet, quod sicut similitudo creationis est in formis vegetabilium, etiam sit in formis animalium, quod nempe progressio sit a primis ad ultima, et ab ultimis ad prima.

[2] Similis imago creationis existit in singulis quae in homine sunt, nam similis est progressio amoris per sapientiam in usus, inde similis voluntatis per intellectum in actus, et similis charitatis per fidem in opera; voluntas et intellectus, tum charitas et fides, sunt prima ex quibus; actus et opera sunt ultima[;] ex his per jucunda usuum fit reditio ad sua prima, quae, ut dictum est, sunt voluntas et intellectus, aut charitas et fides; quod reditio fiat per jucunda usuum, patet manifeste a perceptis jucundis actuum et operum, quae sunt amoris cujusvis, quod refluant ad amoris primum a quo, et quod per id sit conjunctio; jucunda actuum et operum sunt jucunda quae vocantur Usus.

[3] Similis progressio a primis ad ultima et ab ultimis ad prima exstat in formis purissime organicis affectionum et cogitationum apud hominem; in cerebris ejus sunt formae illae sicut stellares, quae vocantur substantiae cineritiae[;] ex illis exeunt fibrae per substantiam medullarem trans cervicem in corpus, quae pergunt ad ultima ibi, et ex ultimis ad prima sua redeunt[;] reditio fibrarum ad sua prima fit per vasa sanguinis. 3

[4] Similis est progressio omnium affectionum et cogitationum, quae sunt mutationes et variationes status illarum formarum et substantiarum; fibrae enim ex formis seu substantiis illis exeuntes sunt comparative sicut athmosphaerae 4 ex Sole spirituali, quae sunt continentes caloris et lucis; et actus ex corpore sunt sicut quae per athmosphaeras e terris producuntur, quorum usuum jucunda redeunt ad originem ex qua. Sed quod horum talis progressio sit, et quod progressioni insit imago creationis, aegre potest pleno intellectu comprehendi, ex causa quia millia ac myriades virium operantium in actu apparent sicut unum; et quia jucunda usuum non sistunt ideas in cogitatione, sed modo absque distincta perceptione afficiunt. De his videantur quae prius dicta et ostensa sunt, ut, Quod usus omnium quae creata sunt, ascendant per gradus altitudinis ad hominem, et per hominem ad Deum Creatorem a quo, 65-68. Et quod finis creationis existat in ultimis, qui est, ut omnia redeant ad Creatorem, ac ut sit conjunctio, 167-172. Sed haec in adhuc clariore luce apparebunt in Parte sequente, ubi de Correspondentia voluntatis et intellectus cum corde et pulmone agetur.

Footnotes:

1. Prima editio: partum,

2. Prima editio: prolificationem,

3. Prima editio: sangvinis.

4. Prima editio: athmosphrae

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #65

Study this Passage

  
/ 432  
  

65. QUOD USUS OMNIUM QUAE CREATA SUNT, ASCENDANT PER GRADUS AB ULTIMIS AD HOMINEM, ET PER HOMINEM AD DEUM CREATOREM, A QUO. ULTIMA sunt, ut supra dictum est, omnia et singula Regni mineralis, quae sunt materiae varii generis, ex substantia lapidea, salina, oleosa, minerali, metallica, superinducta humo ex vegetabili et animali in minutissimum pollinem fatiscentibus constante; in his latet omnium usuum, qui ex vita sunt, finis et quoque principium; finis omnium usuum est conatus producendi illos, ac principium est vis agens ex illo conatu; haec sunt Regni mineralis.

[2] MEDIA sunt omnia et singula Regni vegetabilis; quae sunt gramina et herbae omnis generis, plantae et virgulta omnis generis, et arbores omnis generis; horum usus sunt pro omnibus et singulis Regni animalis, tam imperfectis quam perfectis; nutriunt illa, delectant illa, et vivificant illa; nutriunt corpora eorum materiis suis, delectant sensus eorum sapore, odore, pulchritudine, et vivificant affectiones eorum: conatus ad illa etiam inest illis a vita.

[3] PRIMA sunt omnia et singula Regni animalis; infima ibi vocantur 1 vermes et insecta, media volucres et bestiae, ac suprema homines; nam in omni Regno sunt infima, media, et suprema, infima pro usu mediorum, et media pro usu supremorum: ita ordine ascendunt usus omnium quae creata sunt ab ultimis ad hominem, qui primus in ordine est.

Footnotes:

1. Prima editio: vocantut

  
/ 432