From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #307

Study this Passage

  
/ 432  
  

307. QUOD OMNES USUS, QUI SUNT FINES CREATIONIS, SINT IN FORMIS, ET QUOD FORMAS ACCIPIANT EX SUBSTANTIIS ET MATERIIS QUALES SUNT IN TERRIS: Omnia de quibus hactenus dictum est, ut quae de Sole, Athmosphaeris et Terris, sunt solum media ad fines; fines creationis sunt, quae a Domino ut Sole per Athmosphaeras e terris producuntur, et hi fines vocantur Usus; et hi sunt in sua extensione omnia Regni vegetabilis; et omnia Regni animalis, et tandem Genus Humanum, et ex illo Coelum Angelicum.

%%%%

[2] Haec Usus vocantur, quia sunt recipientia Divini 1 Amoris et Divinae Sapientiae, tum quia spectant ad Deum Creatorem a quo, et per id conjungunt Ipsum suo magno Operi, et per conjunctionem faciunt, ut ab Ipso subsistant sicut exstiterunt: dicitur quod spectent ad Deum Creatorem a quo, et conjungant Ipsum suo magno operi, sed id dictum est ex apparentia; verum intelligitur quod Deus Creator faciat ut quasi spectent et se conjungant a se; sed quomodo spectant et per id conjungunt, dicetur in sequentibus.

[3] De illis aliquid in suis locis prius actum est; ut Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, 47-51. Quod omnia in Universo Creato sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia, 55-60 2 . Quod Usus omnium quae creata sunt ascendant per gradus ad hominem, et per hominem ad Deum Creatorem a quo, 65-68.

Footnotes:

1. Prima editio: Divinae

2. Prima editio: 54

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #65

Study this Passage

  
/ 432  
  

65. QUOD USUS OMNIUM QUAE CREATA SUNT, ASCENDANT PER GRADUS AB ULTIMIS AD HOMINEM, ET PER HOMINEM AD DEUM CREATOREM, A QUO. ULTIMA sunt, ut supra dictum est, omnia et singula Regni mineralis, quae sunt materiae varii generis, ex substantia lapidea, salina, oleosa, minerali, metallica, superinducta humo ex vegetabili et animali in minutissimum pollinem fatiscentibus constante; in his latet omnium usuum, qui ex vita sunt, finis et quoque principium; finis omnium usuum est conatus producendi illos, ac principium est vis agens ex illo conatu; haec sunt Regni mineralis.

[2] MEDIA sunt omnia et singula Regni vegetabilis; quae sunt gramina et herbae omnis generis, plantae et virgulta omnis generis, et arbores omnis generis; horum usus sunt pro omnibus et singulis Regni animalis, tam imperfectis quam perfectis; nutriunt illa, delectant illa, et vivificant illa; nutriunt corpora eorum materiis suis, delectant sensus eorum sapore, odore, pulchritudine, et vivificant affectiones eorum: conatus ad illa etiam inest illis a vita.

[3] PRIMA sunt omnia et singula Regni animalis; infima ibi vocantur 1 vermes et insecta, media volucres et bestiae, ac suprema homines; nam in omni Regno sunt infima, media, et suprema, infima pro usu mediorum, et media pro usu supremorum: ita ordine ascendunt usus omnium quae creata sunt ab ultimis ad hominem, qui primus in ordine est.

Footnotes:

1. Prima editio: vocantut

  
/ 432