From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #307

Study this Passage

  
/ 432  
  

307. QUOD OMNES USUS, QUI SUNT FINES CREATIONIS, SINT IN FORMIS, ET QUOD FORMAS ACCIPIANT EX SUBSTANTIIS ET MATERIIS QUALES SUNT IN TERRIS: Omnia de quibus hactenus dictum est, ut quae de Sole, Athmosphaeris et Terris, sunt solum media ad fines; fines creationis sunt, quae a Domino ut Sole per Athmosphaeras e terris producuntur, et hi fines vocantur Usus; et hi sunt in sua extensione omnia Regni vegetabilis; et omnia Regni animalis, et tandem Genus Humanum, et ex illo Coelum Angelicum.

%%%%

[2] Haec Usus vocantur, quia sunt recipientia Divini 1 Amoris et Divinae Sapientiae, tum quia spectant ad Deum Creatorem a quo, et per id conjungunt Ipsum suo magno Operi, et per conjunctionem faciunt, ut ab Ipso subsistant sicut exstiterunt: dicitur quod spectent ad Deum Creatorem a quo, et conjungant Ipsum suo magno operi, sed id dictum est ex apparentia; verum intelligitur quod Deus Creator faciat ut quasi spectent et se conjungant a se; sed quomodo spectant et per id conjungunt, dicetur in sequentibus.

[3] De illis aliquid in suis locis prius actum est; ut Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, 47-51. Quod omnia in Universo Creato sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia, 55-60 2 . Quod Usus omnium quae creata sunt ascendant per gradus ad hominem, et per hominem ad Deum Creatorem a quo, 65-68.

Footnotes:

1. Prima editio: Divinae

2. Prima editio: 54

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #55

Study this Passage

  
/ 432  
  

55. QUOD OMNIA IN UNIVERSO CREATO SINT DIVINI AMORIS ET DIVINAE SAPIENTIAE DEI HOMINIS RECIPIENTIA. Notum est, quod omnia et singula Universi a Deo creata sint; inde Universum cum omnibus et singulis ejus in Verbo vocatur Opus manuum Jehovae. Dicitur quod Mundus in suo complexu creatus sit ex nihilo, et de nihilo fovetur idea plane nihili, cum tamen ex plane nihilo nihil fit, nec aliquid fieri potest; hoc constans veritas est; quare Universum, quod est imago Dei, et inde plenum Deo, non potuit nisi quam in Deo a Deo creari; Deus enim est ipsum Esse, et ab Esse erit quod est; a nihilo quod non est, creare quod est, est prorsus contradictorium.

[2] Sed usque creatum in Deo a Deo, non est continuum ab Ipso, nam Deus est Esse in Se, et in creatis non est aliquid Esse in se; si in creatis foret aliquid Esse in se, foret id continuum a Deo, et continuum a Deo est Deus. Angelica idea de hoc talis est, quod creatum in Deo a Deo, sit sicut id in homine, quod traxerat ex vita ejus, sed a quo extracta est vita, quod tale est, ut conveniat vitae ejus, sed usque non est vita ejus: hoc Angeli confirmant ex multis, quae in Coelo illorum existunt, ubi dicunt se esse in Deo, et Deum in illis, et tamen nihil Dei, quod Deus est, in suo esse habere: plura, ex quibus id confirmant, in sequentibus afferentur; 1 hic modo id sit pro scientia.

Footnotes:

1. Prima editio: afferrentur;

  
/ 432