From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #307

Study this Passage

  
/ 432  
  

307. QUOD OMNES USUS, QUI SUNT FINES CREATIONIS, SINT IN FORMIS, ET QUOD FORMAS ACCIPIANT EX SUBSTANTIIS ET MATERIIS QUALES SUNT IN TERRIS: Omnia de quibus hactenus dictum est, ut quae de Sole, Athmosphaeris et Terris, sunt solum media ad fines; fines creationis sunt, quae a Domino ut Sole per Athmosphaeras e terris producuntur, et hi fines vocantur Usus; et hi sunt in sua extensione omnia Regni vegetabilis; et omnia Regni animalis, et tandem Genus Humanum, et ex illo Coelum Angelicum.

%%%%

[2] Haec Usus vocantur, quia sunt recipientia Divini 1 Amoris et Divinae Sapientiae, tum quia spectant ad Deum Creatorem a quo, et per id conjungunt Ipsum suo magno Operi, et per conjunctionem faciunt, ut ab Ipso subsistant sicut exstiterunt: dicitur quod spectent ad Deum Creatorem a quo, et conjungant Ipsum suo magno operi, sed id dictum est ex apparentia; verum intelligitur quod Deus Creator faciat ut quasi spectent et se conjungant a se; sed quomodo spectant et per id conjungunt, dicetur in sequentibus.

[3] De illis aliquid in suis locis prius actum est; ut Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, 47-51. Quod omnia in Universo Creato sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia, 55-60 2 . Quod Usus omnium quae creata sunt ascendant per gradus ad hominem, et per hominem ad Deum Creatorem a quo, 65-68.

Footnotes:

1. Prima editio: Divinae

2. Prima editio: 54

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #47

Study this Passage

  
/ 432  
  

47. QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA NON POSSIT ALITER QUAM ESSE ET EXISTERE IN ALIIS A SE CREATIS. Ipsum amoris non est amare se, sed est amare alios, ac illis per amorem conjungi; ipsum amoris etiam est ab aliis amari, sic enim conjungitur; essentia omnis amoris in conjunctione consistit, imo vita ejus quae vocatur jucunditas, amaenitas, delitium, dulcedo, beatitudo, faustitas et felicitas. Amor in eo consistit, ut suum sit alterius, ac ut sentiat ejus jucundum ut jucundum in se; hoc est amare; at sentire suum jucundum in altero, et non ejus in se, non est amare, hoc enim est amare se, illud autem amare proximum: illa duo amoris genera sunt e diametro sibi opposita: utrumque quidem conjungit, et non apparet, quod amare suum, hoc est, se in altero, disjungat, cum tamen ita disjungit, ut quantum quis alterum sic amaverit, tantum postea illum odio habeat; solvitur enim conjunctio illa a se successive, et tunc amor fit odium in simili gradu.

  
/ 432