From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #302

Study this Passage

  
/ 432  
  

302. QUOD ATHMOSPHAERAE, QUAE TRES SUNT IN UTROQUE MUNDO, SPIRITUALI ET NATURALI, IN ULTIMIS SUIS DESINANT IN SUBSTANTIAS ET MATERIAS, QUALES SUNT IN TERRIS. Quod tres Athmosphaerae in utroque Mundo, Spirituali et Naturali[,] sint, quae inter se secundum gradus altitudinis distinctae sunt, et quae versus inferiora secundum gradus latitudinis in progrediendo decrescunt, in Parte Tertia 173-176, ostensum est: et quia Athmosphaerae versus inferiora progrediendo decrescunt, sequitur quod continue compressiores ac inertiores fiant, et tandem in ultimis ita compressae et inertes, ut non sint Athmosphaerae amplius, sed substantiae quietis, et in Mundo naturali fixae, quales sunt in terris, et materiae vocantur. Ex qua substantiarum et materiarum origine, sequitur Primum, quod substantiae et materiae illae etiam sint trium graduum. Alterum, quod contineantur in nexu inter se ab athmosphaeris ambientibus. Tertium, quod accommodatae sint ad producendum omnes usus in suis formis.

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #173

Study this Passage

  
/ 432  
  

173. SAPIENTIA ANGELICA

DE

DIVINO AMORE

[ET DE

DIVINA SAPIENTIA]

------------

PARS TERTIA

QUOD IN MUNDO SPIRITUALI SINT ATHMOSPHAERAE, AQUAE ET TERRAE, QUEMADMODUM IN MUNDO NATURALI; SED QUOD ILLAE SINT SPIRITUALES, HAE AUTEM NATURALES. Quod Mundus spiritualis et Mundus naturalis similes sint, cum sola differentia, quod omnia et singula Mundi spiritualis sint spiritualia, ac omnia et singula Mundi naturalis sint naturalia, in antecedentibus dictum est, et in Opere de COELO ET INFERNO ostensum. Quoniam duo illi Mundi similes sunt, ideo in utrisque sunt Athmosphaerae, Aquae et Terrae, quae sunt communia, per quae et ex quibus omnia et singula cum infinita varietate existunt.

  
/ 432