From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #285

Study this Passage

  
/ 432  
  

285. QUOD DOMINUS AB AETERNO SEU JEHOVAH NON POTUERIT CREARE UNIVERSUM ET OMNIA EJUS, NISI ESSET HOMO. Qui ideam naturalem corpoream de Deo ut Homine habent, illi prorsus non comprehendere possunt, quomodo Deus ut Homo universum et omnia ejus creare potuerit; cogitant enim secum, quomodo potest Deus ut Homo pervagari universum a spatio ad spatium et creare; vel quomodo potest e loco suo dicere verbum, et quod cum dictum est, creata sint: talia cadunt in ideas cum dicitur quod Deus sit Homo, apud illos qui de Deo Homine cogitant similiter ut de homine Mundi, et qui cogitant de Deo ex natura et ejus propriis, quae sunt tempus et spatium; at vero illi qui de Deo Homine non ex homine mundi, et non ex natura et ejus spatio ac tempore, cogitant, clare percipiunt, quod Universum non potuerit creari, nisi Deus sit Homo.

[2] Mitte cogitationem tuam in ideam Angelicam de Deo quod sit Homo, ac remove quantum potes ideam spatii, et cogitatione approximabis ad veritatem. Quidam Eruditi etiam percipiunt, quod spiritus et angeli non sint in spatio, quia percipiunt spirituale absque spatio; est enim sicut cogitatio, quae tametsi est in homine, usque potest homo per illam sicut praesens esse alibi, in quocunque loco etiam remotissimo. Talis status est spirituum et angelorum, qui sunt homines, etiam quoad eorum corpora; illi apparent in loco, ubi cogitatio eorum, quoniam spatia ac distantiae in Mundo spirituali sunt apparentiae, ac unum agunt cum cogitatione ex affectione illorum. 1

[3] Ex quibus constare potest, quod de Deo, qui longe supra Mundum spiritualem ut Sol apparet, cui non potest aliqua apparentia spatii esse, non cogitandum sit ex spatio; et quod tunc possit comprehendi, quod Universum creaverit non ex nihilo, sed ex Seipso; tum quod nec Humanum Ipsius Corpus possit cogitari magnum aut parvum, seu alicujus staturae, quia hoc etiam est spatii; ac inde, quod in primis et ultimis, ac in maximis et minimis[,] sit idem; ac insuper quod Humanum sit intimum in omni creato, sed absque spatio. Quod Divinum in maximis et minimis sit idem, videatur supra 77-82; et quod Divinum impleat omnia spatia absque spatio, 69-72; et quia Divinum non est in spatio, nec est continuum, sicut est intimum naturae.

Footnotes:

1. Prima editio: illorum (absque interpuncto)

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #69

Study this Passage

  
/ 432  
  

69. QUOD DIVINUM IMPLEAT OMNIA SPATIA UNIVERSI ABSQUE SPATIO. Sunt duo Naturae propria, SPATIUM et TEMPUS; ex his homo in naturali Mundo format ideas suae cogitationis, et inde intellectum; si manet in illis ideis, et 1 non elevat mentem supra illas, nusquam potest percipere aliquid spirituale et Divinum, involvit enim illa ideis quae trahunt ex spatio et tempore, et quantum hoc facit, tantum fit lumen intellectus ejus mere naturale; ex hoc cogitare ratiocinando de spiritualibus et Divinis, est sicut ex caligine noctis de illis quae solum in luce diei apparent; inde est naturalismus. At qui scit elevare mentem supra ideas cogitationis, quae trahunt ex spatio et tempore, ille transit e caligine in lucem, et sapit spiritualia et Divina, et tandem videt ea quae in illis et ex illis sunt; et tunc ex illa luce discutit caliginem luminis naturalis, ac fallacias ejus e medio ad latera relegat. Omnis vir, cui intellectus, cogitare potest supra illa propria naturae, et quoque actualiter cogitat, et tunc affirmat et videt, quod Divinum, quia Omnipraesens, non sit in spatio; et quoque affirmare et videre potest illa, quae supra allata sunt: at si negat Divinam Omnipraesentiam, et Naturae adscribit omnia, tunc non vult elevari, tametsi potest.

Footnotes:

1. Prima editio: ["and" symbol], ["and" symbol]

  
/ 432