From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #260

Study this Passage

  
/ 432  
  

260. QUOD MENS NATURALIS, QUIA EST CONTEGENS ET CONTINENS GRADUUM SUPERIORUM MENTIS HUMANAE, SIT REAGENS, ET QUOD SI NON APERIUNTUR GRADUS SUPERIORES, AGAT CONTRA ILLOS, AT SI APERIUNTUR, AGAT CUM ILLIS. In praecedente Articulo ostensum est, quod Mens naturalis, quia in ultimo gradu est, circumtegat et includat Mentem spiritualem et Mentem coelestem, quae superiores sunt quoad gradus: hic nunc demonstrandum venit, quod Mens naturalis reagat contra Mentes superiores seu interiores: causa quod reagat, est quia circumtegit, includit et continet illos, et hoc absque reactione non potest fieri, nam nisi reageret, interiora seu inclusa relaxarent se, ac truderent se foras, et sic dilaberentur: foret sicut si 1 Tunicae circum Corpus humanum non in reactione essent[;] viscera, quae interiora Corporis sunt, se ejicerent, et sic diffluerent; ac foret sicut Membrana circumtegens fibras motrices Musculi, non reageret contra vires fibrarum istarum in actionibus; desineret non modo actio, sed etiam textus interiores omnes resolverentur.

[2] Simile est cum omni ultimo gradu graduum altitudinis: consequenter cum Mente naturali respective ad gradus superiores; nam, ut supra dictum est, sunt tres Gradus Mentis humanae, naturalis, spiritualis et coelestis, et Mens naturalis est in ultimo Gradu. Quod Mens naturalis reagat contra Mentem spiritualem, est quoque causa, quia Mens naturalis consistit non modo ex substantiis Mundi spiritualis, sed etiam ex substantiis Mundi naturalis, ut supra 257 2 dictum est, ac substantiae Mundi naturalis ex sua natura reagunt contra substantias Mundi spiritualis, 3 substantiae enim Mundi naturalis in se sunt mortuae, et aguntur ab extra a substantiis Mundi spiritualis, et quae mortuae sunt, et ab extra aguntur, ex sua natura resistunt, et sic ex sua natura reagunt. Ex his constare potest, quod homo naturalis reagat contra hominem spiritualem, et quod pugna sit: idem est, si dicatur homo naturalis et spiritualis, sive dicatur Mens naturalis et spiritualis.

Footnotes:

1. Prima editio: nisi

2. Prima editio: 257,

3. Prima editio: sp[upside down "i"]ritualis,

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #257

Study this Passage

  
/ 432  
  

257. Effectus sunt, 1 1. Quod Mens naturalis possit usque ad lucem Coeli, in qua sunt Angeli, elevari, ac naturaliter percipere quae Angeli spiritualiter, ita non tam plene; sed usque non potest mens naturalis hominis elevari in ipsam lucem Angelicam. 2 [2] 2. Quod homo per naturalem suam mentem elevatam ad lucem Coeli cum Angelis possit cogitare, imo loqui, sed tunc influit cogitatio et loquela angelorum in cogitationem et loquelam naturalem hominis, et non vicissim, quare Angeli cum homine 3 loquuntur lingua naturali, quae est hominis vernacula. [3] 3. Quod hoc fiat per influxum spiritualem in naturalem [lucem], et non per aliquem 4 influxum naturalem in spiritualem. [4] 4. Quod sapientia humana, quae est naturalis quamdiu homo in Mundo naturali vivit, nullatenus possit elevari in Sapientiam Angelicam, sed modo in quandam imaginem ejus; causa est, quia elevatio mentis naturalis fit per continuum, sicut ab umbra ad lucem, seu a crassiori ad purius. At usque homo, apud quem gradus spiritualis apertus est, in illam sapientiam venit, quando moritur, et quoque in illam venire potest per sopitionem sensationum corporis, et tunc per influxum e superiori in mentis hujus spiritualia. [5] 5. Mens naturalis hominis consistit ex substantiis spiritualibus, et simul ex substantiis naturalibus; ex substantiis ejus spiritualibus fit cogitatio, non autem ex substantiis naturalibus; hae substantiae recedunt cum homo moritur, non autem substantiae spirituales; quare eadem illa mens post mortem, dum homo fit spiritus seu angelus, in simili forma manet in qua fuit in mundo. [6] 6. Substantiae illius Mentis naturales, quae, ut dictum est, per mortem recedunt, faciunt involucrum cutaneum corporis spiritualis, in quo sunt spiritus et angeli. Per involucrum tale, quod desumptum est ex Mundo naturali, subsistunt corpora illorum spiritualia, naturale enim est ultimum continens: inde est, quod non sit aliquis spiritus et angelus, qui non fuerat natus homo. Haec arcana Sapientiae Angelicae hic adducuntur, ut sciatur, qualis est Mens naturalis apud hominem, de qua ulterius in sequentibus etiam agitur.

Footnotes:

1. Prima editio: sunt (absque interpuncto)

2. Prima editio: Angelicam (absque interpuncto)

3. Prima editio: humine

4. Prima editio: aliqnem

  
/ 432