From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #236

Study this Passage

  
/ 432  
  

236. QUOD TRES ILLI GRADUS ALTITUDINIS IN QUOVIS HOMINE A NATIVITATE SINT, ET QUOD SUCCESSIVE POSSINT APERIRI, ET QUOD SICUT APERIUNTUR, HOMO IN DOMINO SIT, ET DOMINUS IN ILLO. Quod tres Gradus altitudinis in quovis homine sint, hactenus non innotuit; causa est, quia 1 illi Gradus non cogniti fuerunt, et quamdiu illi Gradus latuerunt, non possunt alii Gradus sciri, quam Gradus continui; et cum hi Gradus solum sciuntur, credi potest, quod amor et sapientia apud hominem modo per continuum crescant. At sciendum est, quod apud unumquemvis hominem a nativitate tres Gradus altitudinis seu discreti sint, unus supra aut intra alterum: et quod unusquisque gradus altitudinis seu discretus etiam habeat Gradus latitudinis seu continuos, secundum quos ille crescit per continuum, nam utriusque generis Gradus in omnium maximis et minimis sunt, ut supra 222-229 2 ostensum est; non enim potest dari unius generis Gradus absque altero.

Footnotes:

1. Prima editio: qnia

2. Prima editio: 229,

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #222

Study this Passage

  
/ 432  
  

222. QUOD UTRIUSQUE GENERIS GRADUS SINT IN OMNIUM MAXIMIS ET MINIMIS QUAE CREATA SUNT. Quod omnium maxima et minima ex gradibus discretis et continuis, seu altitudinis et latitudinis consistant, non potest illustrari per exempla ex visibilibus, quia minima non exstant coram oculis, et maxima quae exstant, non distincta in gradus apparent; quapropter hanc rem non licet nisi quam per universalia demonstrare; et quia Angeli in sapientia ex universalibus sunt, et inde in scientia de singularibus, licet de his effata illorum proferre.

  
/ 432