From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #223

Study this Passage

  
/ 432  
  

223. Angelorum effata de hac re sunt haec: quod non detur tam minimum, in quo non sint gradus utriusque generis; ut, non minimum in aliquo animali; non minimum in aliquo vegetabili; nec minimum in aliquo minerali; nec minimum in aethere et aere; et quia aether et aer sunt receptacula caloris et lucis, quod non detur minimum caloris et lucis; et quia calor spiritualis et lux spiritualis sunt receptacula amoris et sapientiae, quod nec detur minimum horum, in quibus non utriusque generis gradus sunt.

[2] Ex Angelorum effatis etiam est, quod minimum affectionis, ac minimum cogitationis, imo quod minimum ideae cogitationis, consistat ex utriusque generis gradibus, et quod minimum, quod non ex illis consistit, sit nihil; non enim habet formam, ita non quale, nec aliquem statum qui mutari et variari potest, et per id existere.

[3] Angeli confirmant id per hoc verum, quod Infinita in Deo Creatore, 1 qui est Dominus ab aeterno, distincte unum sint, ac quod infinita in infinitis Ipsius, et quod in infinite infinitis sint gradus utriusque generis, qui etiam in Ipso distincte unum sunt; et quia illa in Ipso sunt, et ab Ipso omnia creata sunt, et quae creata sunt, in quadam imagine referunt illa 2 quae in Ipso sunt, sequitur quod non detur minimum finitum, in quo non tales gradus sunt. Quod illi gradus aeque in minimis ac in maximis sint, est quia Divinum in 3 maximis et minimis est idem. Quod in Deo Homine infinita distincte unum sint, videatur supra 17-22; et quod Divinum in maximis et minimis sit idem, 77-82; quae adhuc illustrata sunt, 155, 169, 171.

Footnotes:

1. Prima editio: Caeatore,

2. Prima editio: llla

3 Prima editio: iu

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #171

Study this Passage

  
/ 432  
  

171. Creatio ad ultimum hunc finem vadit continue per tria illa, quae sunt finis, causa, et effectus, quia in Domino Creatore tria illa sunt, ut mox supra dictum est; et Divinum est in omni spatio absque spatio, 69-72, et in maximis et minimis idem, 77-82; ex quo patet, quod universum creatum in communi progressione ad finem ultimum, sit finis medius respective; ex tellure enim a Domino Creatore elevantur continue formae usuum in suo ordine usque ad hominem, qui quoad corpus etiam inde est: homo dein elevatur per receptionem amoris et sapientiae a Domino; ac ut amorem et sapientiam recipiat, media omnia provisa sunt; ac talis est factus ut recipere possit, si modo velit. Ex nunc dictis videri potest, tametsi adhuc non nisi quam communiter, quod finis creationis existat in ultimis, qui est ut omnia redeant ad Creatorem, ac ut sit conjunctio.

  
/ 432