From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #223

Study this Passage

  
/ 432  
  

223. Angelorum effata de hac re sunt haec: quod non detur tam minimum, in quo non sint gradus utriusque generis; ut, non minimum in aliquo animali; non minimum in aliquo vegetabili; nec minimum in aliquo minerali; nec minimum in aethere et aere; et quia aether et aer sunt receptacula caloris et lucis, quod non detur minimum caloris et lucis; et quia calor spiritualis et lux spiritualis sunt receptacula amoris et sapientiae, quod nec detur minimum horum, in quibus non utriusque generis gradus sunt.

[2] Ex Angelorum effatis etiam est, quod minimum affectionis, ac minimum cogitationis, imo quod minimum ideae cogitationis, consistat ex utriusque generis gradibus, et quod minimum, quod non ex illis consistit, sit nihil; non enim habet formam, ita non quale, nec aliquem statum qui mutari et variari potest, et per id existere.

[3] Angeli confirmant id per hoc verum, quod Infinita in Deo Creatore, 1 qui est Dominus ab aeterno, distincte unum sint, ac quod infinita in infinitis Ipsius, et quod in infinite infinitis sint gradus utriusque generis, qui etiam in Ipso distincte unum sunt; et quia illa in Ipso sunt, et ab Ipso omnia creata sunt, et quae creata sunt, in quadam imagine referunt illa 2 quae in Ipso sunt, sequitur quod non detur minimum finitum, in quo non tales gradus sunt. Quod illi gradus aeque in minimis ac in maximis sint, est quia Divinum in 3 maximis et minimis est idem. Quod in Deo Homine infinita distincte unum sint, videatur supra 17-22; et quod Divinum in maximis et minimis sit idem, 77-82; quae adhuc illustrata sunt, 155, 169, 171.

Footnotes:

1. Prima editio: Caeatore,

2. Prima editio: llla

3 Prima editio: iu

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #17

Study this Passage

  
/ 432  
  

17. QUOD IN DEO HOMINE INFINITA DISTINCTE UNUM SINT. Notum est, quod Deus Infinitus sit, vocatur enim Infinitus; sed vocatur Infinitus quia est Infinitus: ex eo solum quod sit ipsum Esse et Existere in Se, non est Infinitus, sed quia Infinita in Ipso sunt; Infinitum absque Infinitis in Ipso non est Infinitum nisi quoad solum nomen. Infinita in Ipso non dici possunt infinite multa, nec infinite omnia, propter ideam naturalem de multis et de omnibus, nam idea naturalis de infinite multis est limitata, et de infinite omnibus est quidem illimitata, sed trahit ex limitatis in universo: quare homo, quia ei idea naturalis est, non potest sublimatione et approximatione venire in perceptionem de Infinitis in Deo, at Angelus, quia est in idea spirituali, potest sublimatione et approximatione venire supra hominis gradum, non tamen usque illuc.

  
/ 432