From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #223

Study this Passage

  
/ 432  
  

223. Angelorum effata de hac re sunt haec: quod non detur tam minimum, in quo non sint gradus utriusque generis; ut, non minimum in aliquo animali; non minimum in aliquo vegetabili; nec minimum in aliquo minerali; nec minimum in aethere et aere; et quia aether et aer sunt receptacula caloris et lucis, quod non detur minimum caloris et lucis; et quia calor spiritualis et lux spiritualis sunt receptacula amoris et sapientiae, quod nec detur minimum horum, in quibus non utriusque generis gradus sunt.

[2] Ex Angelorum effatis etiam est, quod minimum affectionis, ac minimum cogitationis, imo quod minimum ideae cogitationis, consistat ex utriusque generis gradibus, et quod minimum, quod non ex illis consistit, sit nihil; non enim habet formam, ita non quale, nec aliquem statum qui mutari et variari potest, et per id existere.

[3] Angeli confirmant id per hoc verum, quod Infinita in Deo Creatore, 1 qui est Dominus ab aeterno, distincte unum sint, ac quod infinita in infinitis Ipsius, et quod in infinite infinitis sint gradus utriusque generis, qui etiam in Ipso distincte unum sunt; et quia illa in Ipso sunt, et ab Ipso omnia creata sunt, et quae creata sunt, in quadam imagine referunt illa 2 quae in Ipso sunt, sequitur quod non detur minimum finitum, in quo non tales gradus sunt. Quod illi gradus aeque in minimis ac in maximis sint, est quia Divinum in 3 maximis et minimis est idem. Quod in Deo Homine infinita distincte unum sint, videatur supra 17-22; et quod Divinum in maximis et minimis sit idem, 77-82; quae adhuc illustrata sunt, 155, 169, 171.

Footnotes:

1. Prima editio: Caeatore,

2. Prima editio: llla

3 Prima editio: iu

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #155

Study this Passage

  
/ 432  
  

155. Ipsa Creatio non potest ad captum tradi, si non a cogitatione removeantur spatium et tempus; at si haec removentur, comprehendi potest: remove, si potes, aut quantum potes, et tene mentem in idea abstracta a spatio et tempore, ac percipies maximum spatii et minimum spatii nihil differre, et tunc non potes habere nisi similem ideam de Creatione Universi, quam de Creatione singularium in Universo; et quod diversitas in creatis existat ex eo, quod Infinita in Deo Homine sint, et inde indefinita in Sole, qui est primum procedens ab Ipso, et haec indefinita existunt sicut in imagine in Universo creato; inde est, quod non possit dari alicubi unum idem cum altero; inde est varietas omnium, quae sistitur coram oculis una cum spatio in Mundo naturali, et in apparentia spatii in Mundo spirituali: ac varietas est communium et est singularium. Haec sunt quae in Prima Parte sunt demonstrata; ut, Quod in Deo Homine Infinita distincte unum sint, 17-22. Quod omnia in universo a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint, 52-54. 1 Quod omnia in Universo Creato sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae Dei Hominis recipientia, 55-56 2 . Quod Divinum non sit in spatio, 7-10. Quod Divinum impleat omnia spatia absque spatio, 69-72. Quod Divinum in maximis et minimis sit idem, 77-82.

Footnotes:

1. Prima editio: 52-53.

2. Prima editio: 54

  
/ 432