From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #124

Study this Passage

  
/ 432  
  

124. QUOD PLAGAE IN MUNDO SPIRITUALI NON SINT A DOMINO UT SOLE, SED QUOD SINT AB ANGELIS SECUNDUM RECEPTIONEM. Dictum est, quod Angeli habitent distincti inter se, quidam in Plaga orientali, quidam in occidentali, quidam in meridionali, et quidam in septentrionali; et quod qui in Plaga orientali habitant, sint in amoris superiori gradu, qui in occidentali in amoris inferiori gradu, qui in meridionali in sapientiae luce, et qui in septentrionali in sapientiae umbra. Illa habitationum diversitas apparet sicut sit a Domino ut Sole, cum tamen est ab Angelis; Dominus non est in majori et minori gradu amoris et sapientiae, seu Ipse ut Sol non est in majori et minori gradu caloris et lucis, apud unum quam apud alterum, est enim ubivis idem; sed non recipitur ab uno et ab altero in simili gradu; et hoc facit ut appareant sibi inter se distare plus et minus, et quoque varie secundum plagas: ex quo sequitur, quod Plagae in Mundo spirituali non aliud sint, quam variae Receptiones amoris et sapientiae, et inde caloris et lucis ex Domino ut Sole: quod ita sit, patet a demonstratis supra 108-112, quod Distantiae in Mundo spirituali sint apparentiae.

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #108

Study this Passage

  
/ 432  
  

108. QUOD DISTANTIA INTER SOLEM ET INTER ANGELOS IN MUNDO SPIRITUALI SIT APPARENTIA SECUNDUM RECEPTIONEM DIVINI AMORIS ET DIVINAE SAPIENTIAE AB ILLIS. Omnes fallaciae, quae apud malos et apud simplices regnant, oriuntur ex apparentiis confirmatis: quamdiu apparentiae manent apparentiae, sunt illae veritates apparentes, 1 secundum quas unusquisque potest cogitare et loqui; at dum acceptantur pro ipsis veritatibus, quod fit dum confirmantur, tunc apparentes veritates fiunt falsitates et fallaciae. Sicut pro exemplo; apparentia est, quod Sol quotidie circum tellurem feratur, et quotannis secundum eclipticam progrediatur; hoc quamdiu non confirmatur, est veritas apparens, secundum quam quisque potest cogitare et loqui; dicere enim potest, quod Sol oriatur et occidat, et per id faciat mane, meridiem, vesperam et noctem; tum quod Sol nunc sit in illis aut in illis gradibus eclipticam seu suae altitudinis, et quod per id faciat ver, aestatem, autumnum et hyemem; at dum confirmatur quod illa apparentia sit ipsa veritas, tunc confirmator cogitat et loquitur ex fallacia falsitatem. Simile est cum innumeris aliis apparentiis, non modo in naturalibus, civilibus et moralibus, sed etiam in spiritualibus.

Footnotes:

1. Prima editio: apparentiis,

  
/ 432