From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #92

Study this Passage

  
/ 340  
  

92. 1 VI. Quod conjunctio Domini cum homine, et reciproca hominis cum Domino, per binas illas facultates fiat. Conjunctio cum Domino et Regeneratio unum sunt, nam quantum quis conjunctus est Domino, tantum regeneratus est: quare omne quod supra dictum est de regeneratione, dici potest [de] conjunctione, et quod hic dicitur de conjunctione, dici potest de regeneratione. Quod conjunctio Domini cum homine sit et reciproca hominis cum Domino, docet Ipse Dominus apud Johannem, "Manete in Me, etiam Ego in vobis; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum," Johannem 15:4-5. "In die illo cognoscetis, quod vos in Me et Ego in vobis," Johannem 14:20.

[2] Quisque potest ex sola ratione videre, quod non sit aliqua conjunctio animorum nisi etiam sit reciproca, et quod reciprocum conjungat; si quis alterum amat et non vicissim amatur, tunc sicut unus accedit, alter recedit; at si vicissim amatur, tunc sicut unus accedit, alter etiam accedit, et fit conjunctio; amor etiam vult amari; hoc ei insitum est, et quantum redamatur, tantum in se est et in suo jucundo. Ex his patet, si Dominus solum amat hominem, et non vicissim ab homine amaretur, accederet Dominus, et recederet homo; ita Dominus continue vellet convenire hominem et ad illum ingredi, et homo retro se verteret et abiret; cum illis qui in inferno sunt, ita est, at cum illis qui in Coelo sunt, est mutua conjunctio.

[3] Quoniam Dominus vult conjunctionem cum homine, propter ejus salvationem, providit etiam ut apud hominem sit reciprocum; reciprocum apud hominem est, quod bonum quod ex libero vult et facit, et verum quod ex illo velle secundum rationem cogitat et loquitur, appareat sicut ab illo; et quod bonum illud in voluntate ejus, et verum illud in intellectu ejus, appareat sicut ejus; imo illa apparent homini sicut ex se et sicut ejus, prorsus sicut forent ejus; non est aliquod discrimen; 2 animadverte num aliquis aliter omni sensu percipit; de apparentia illa sicut a se, videatur supra 74-77; et de appropriatione sicut ejus, 78-81: sola differentia est, quod homo agnoscere debeat, quod non ex se faciat bonum, et cogitet verum, sed a Domino; et inde quod bonum quod facit, et verum quod cogitat, non sit ejus: ita cogitare, ex aliquo amore voluntatis, quia veritas est, facit conjunctionem; nam sic homo aspicit Dominum et Dominus aspicit hominem.

Footnotes:

1. Prima editio: 90.

2. Prima editio: discrimcn,

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #74

Study this Passage

  
/ 340  
  

74. II. Quod quicquid homo ex libero facit, sive sit rationis sive non rationis, modo sit secundum ejus rationem, illi appareat ut ejus. Quid Rationalitas et quid Libertas, quae homini propriae sunt, non potest clarius sciri, quam per comparationem hominum cum bestiis, his enim non est aliqua rationalitas seu facultas intelligendi, nec aliqua libertas seu facultas libere volendi, et inde illis non est intellectus et voluntas, sed pro intellectu est scientia, et pro voluntate est affectio, utraque naturalis: et quia binae illae facultates non illis sunt, ideo illis nec est cogitatio, sed pro cogitatione est visus internus, qui unum facit cum visu illarum externo per correspondentiam.

[2] Unaquaevis affectio suam comparem sicut conjugem habet; affectio amoris naturalis habet scientiam, affectio amoris spiritualis intelligentiam, et affectio amoris coelestis sapientiam: nam affectio absque sua compare sicut conjuge non est aliquid, est enim sicut esse absque existere, ac sicut substantia absque forma, de quibus non aliquid praedicari potest; inde est, quod omni creato insit aliquid, quod ad conjugium boni et veri referri potest, ut supra multis ostensum est; in Bestiis est conjugium affectionis et scientiae; affectio ibi est boni naturalis, et scientia est veri naturalis.

[3] Nunc quia affectio et scientia apud illas prorsus unum agunt, et non potest affectio illarum elevari supra scientiam illarum, nec potest scientia supra affectionem, et si elevantur, elevatur utraque simul, et quia illis non est aliqua mens spiritualis, in quam seu in cujus lucem et calorem elevari possunt, ideo non illis est facultas intelligendi seu rationalitas, nec facultas libere volendi seu Libertas, sed est mera affectio naturalis cum sua scientia; affectio naturalis quae est illis, est affectio se nutriendi, habitandi, prolificandi, fugiendi et aversandi damna, cum omni scientia requisita illarum; quia talis status vitae illarum est, non possunt cogitare, hoc volo et non volo, nec hoc scio et non scio, minus hoc intelligo et hoc amo, sed feruntur ex affectione sua per scientiam absque rationalitate et libertate. Quod ita ferantur, non est ex naturali mundo, sed ex spirituali; nam non datur aliquid in mundo naturali inconnexum 1 a mundo spirituali; omnis causa faciens effectum inde est: aliqua de hac re videantur etiam infra 96.

Footnotes:

1. Prima editio: inconuexum

  
/ 340