From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #54

Study this Passage

  
/ 340  
  

54. Apparet sicut Infinitum non possit conjungi finito, quia non datur ratio infiniti et finiti, et quia finitum non est capax infiniti, sed usque conjunctio datur, tam quia Infinitus ex Seipso creavit omnia, secundum illa quae in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA 282-284, demonstrata sunt, quam quia Infinitus in finitis non aliud potest spectare quam infinitum 1 a se, et quod hoc possit apparere apud finitos sicut in illis; sic datur ratio finiti et infiniti, non a finito, sed ab Infinito in finito; et quoque sic finitus est capax infiniti, non finitus in se, sed sicut in se, ab Infinito a se in illo. Sed de his plura in nunc sequentibus.

Footnotes:

1. Prima editio: infinitnm

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #282

Study this Passage

  
/ 432  
  

282. PARS QUARTA

QUOD DOMINUS AB AETERNO, QUI EST JEHOVAH, CREAVERIT UNIVERSUM ET OMNIA EJUS A SEIPSO, ET NON A NIHILO. In Universo terrarum orbe notum est, et ab omni Sapiente ex interiori perceptione agnitum, quod Deus unus sit, qui Creator Universi; et ex Verbo notum est, quod Deus Creator Universi dicatur JEHOVAH, ex Esse quia Solus Est: quod Dominus ab aeterno sit ille Jehovah, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO multis ex Verbo demonstratum est. Jehovah vocatur Dominus ab aeterno, quia Jehovah assumsit Humanum, ut salvaret homines ab Inferno; et tunc mandavit discipulis, ut Ipsum vocarent Dominum: quare Jehovah in Novo Testamento vocatur Dominus; ut constare potest ex hoc[,] "Amabis JEHOVAM DEUM TUUM ex toto corde tuo, et ex tota anima tua[,]" Deuteronomium 6:5, et in Novo Testamento[,] "Amabis DOMINUM DEUM TUUM ex toto corde tuo et ex tota anima tua[,]" Matthaeum 22:35. 1 Similiter in aliis locis ex Veteri Testamento desumptis apud Evangelistas.

Footnotes:

1. Schmidt 22:35 = 22:37 in aliis versionibus

  
/ 432