From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #5

Study this Passage

  
/ 340  
  

5. III. Quod hoc unum sit in quadam imagine in omni creato. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae in Domino unum sunt, ac ut unum procedunt ab Ipso, sint in quadam imagine in omni creato, constare potest ex illis quae in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA passim demonstrata sunt, et imprimis ex illis quae ibi de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA 47-51, 55-60, 282-284, 290-295, 313-326, 349-357; 1 in quibus locis ostensum est, quod Divinum sit in omni creato, quia Deus Creator, qui est Dominus ab aeterno, a Se Ipso produxerat Solem Mundi Spiritualis, et per illum Solem omnia Universi, consequenter quod ille Sol qui a Domino et ubi est Dominus, sit non modo prima substantia, sed etiam unica ex qua omnia; et quia est unica substantia, sequitur quod in omni creato sit illa, sed cum infinita varietate secundum usus.

[2] Nunc quia in Domino est Divinus Amor et Divina Sapientia, et in Sole ab Ipso Divinus ignis et Divinus splendor, et a Sole spiritualis calor et spiritualis lux, et haec duo unum faciunt, sequitur quod hoc unum in quadam imagine in omni creato sit. Inde est, quod omnia, quae in universo sunt, se referant ad Bonum et Verum, imo ad conjunctionem illorum, seu quod idem est, quod omnia in Universo se referant ad Amorem et Sapientiam, et ad conjunctionem illorum, nam bonum est amoris et verum est sapientiae, amor enim omne suum vocat bonum, et sapientia omne suum vocat verum: quod horum conjunctio sit in omni creato, videbitur in sequentibus.

Footnotes:

1. Prima editio habet "54" in loco "55" et "316" in loco "313" et "457" in loco "357."

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #54

Study this Passage

  
/ 432  
  

54. Divinum non aliter est in uno subjecto quam in alio, sed unum subjectum creatum est aliud quam alterum, non enim dantur duo idem, et inde est aliud continens; ex quo Divinum in sua imagine apparet varium. De praesentia Ipsius in oppositis, dicetur in sequentibus.

  
/ 432