From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #5

Study this Passage

  
/ 340  
  

5. III. Quod hoc unum sit in quadam imagine in omni creato. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae in Domino unum sunt, ac ut unum procedunt ab Ipso, sint in quadam imagine in omni creato, constare potest ex illis quae in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA passim demonstrata sunt, et imprimis ex illis quae ibi de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA 47-51, 55-60, 282-284, 290-295, 313-326, 349-357; 1 in quibus locis ostensum est, quod Divinum sit in omni creato, quia Deus Creator, qui est Dominus ab aeterno, a Se Ipso produxerat Solem Mundi Spiritualis, et per illum Solem omnia Universi, consequenter quod ille Sol qui a Domino et ubi est Dominus, sit non modo prima substantia, sed etiam unica ex qua omnia; et quia est unica substantia, sequitur quod in omni creato sit illa, sed cum infinita varietate secundum usus.

[2] Nunc quia in Domino est Divinus Amor et Divina Sapientia, et in Sole ab Ipso Divinus ignis et Divinus splendor, et a Sole spiritualis calor et spiritualis lux, et haec duo unum faciunt, sequitur quod hoc unum in quadam imagine in omni creato sit. Inde est, quod omnia, quae in universo sunt, se referant ad Bonum et Verum, imo ad conjunctionem illorum, seu quod idem est, quod omnia in Universo se referant ad Amorem et Sapientiam, et ad conjunctionem illorum, nam bonum est amoris et verum est sapientiae, amor enim omne suum vocat bonum, et sapientia omne suum vocat verum: quod horum conjunctio sit in omni creato, videbitur in sequentibus.

Footnotes:

1. Prima editio habet "54" in loco "55" et "316" in loco "313" et "457" in loco "357."

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #290

Study this Passage

  
/ 432  
  

290. QUOD DOMINUS AB AETERNO SEU JEHOVAH EX SEIPSO PRODUXERIT SOLEM MUNDI SPIRITUALIS, ET EX ILLO CREAVERIT UNIVERSUM ET OMNIA EJUS. De Sole Mundi Spiritualis in Parte Secunda hujus Operis actum est, et ibi sequentia ostensa sunt; Quod Divinus Amor et Divina Sapientia appareant in Mundo spirituali ut Sol, 83-88. Quod ex Sole illo procedat calor spiritualis et lux spiritualis, 89-92. Quod Sol ille non sit Deus, sed quod sit Procedens ex Divino 1 Amore et Divina Sapientia Dei Hominis, similiter Calor et Lux ex illo Sole, 93-98. Quod Sol Mundi spiritualis in media altitudine sit, et appareat distans ab Angelis sicut Sol Mundi naturalis ab hominibus, 103-107. Quod in Mundo spirituali Oriens sit ubi Dominus ut Sol apparet, et quod reliquae plagae inde sint, 119-123, 2 124 3 ad 128. Quod Angeli faciem suam jugiter vertant ad Dominum ut Solem, 129-139. Quod Dominus Universum et omnia ejus medio Sole illo, qui est primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae, creaverit, 151-156. Quod Sol Mundi naturalis sit purus ignis, et quod natura quae ex illo Sole ducit originem, inde sit mortua: et quod Sol mundi naturalis creatus sit, ut opus creationis possit absolvi et finiri, 4 157-162. Quod absque bino Sole, uno vivo et altero mortuo, non detur creatio, 163-166.

Footnotes:

1. Prima editio: Divno

2. Prima editio: 124.

3. Prima editio: 125

4. Prima editio: finiri;

  
/ 432