From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #33

Study this Passage

  
/ 340  
  

33. Paucis dicetur quomodo homo propius [et propius] conjungi potest Domino, et deinde quomodo conjunctio illa propior et propior apparet. Quomodo homo propius et propius conjungitur Domino, hoc non fit per solam scientiam, nec per solam intelligentiam, imo nec per solam sapientiam, sed per vitam illis conjunctam: vita hominis est ejus amor, et amor est multiplex; in genere est amor mali et amor boni; amor mali est amor adulterandi, vindicandi, defraudandi, blasphemandi, deprivandi alios suis bonis; amor mali in illis cogitandis et faciendis sentit volupe et jucundum; derivationes quae sunt affectiones hujus amoris, sunt totidem quot sunt mala in quae se determinavit; ac perceptiones et cogitationes hujus amoris sunt totidem quot sunt falsa quae favent illis malis, et confirmant illa: haec falsa unum faciunt cum malis, sicut intellectus cum voluntate unum facit; non separantur a se invicem, quia unum est alterius.

[2] Nunc quia Dominus influit in amorem vitae cujusvis, et per ejus affectiones in perceptiones et cogitationes, et non vicissim, ut supra dictum est, sequitur quod non propius possit Se 1 conjungere, quam sicut amor mali cum ejus affectionibus, quae sunt concupiscentiae, remotus est; et quia hae resident in naturali homine, et homo quicquid ex naturali homine agit, sentit sicut ex se agere, 'quare' homo sicut ex se removere debet amoris illius mala, et tunc quantum removet illa, tantum Dominus propius accedit, et Se 2 ei conjungit: quisque potest ex ratione videre, quod concupiscentiae cum illarum jucundis obstipent et claudant fores pro Domino, et quod a Domino ejici nequeant, quamdiu ipse homo tenet fores clausas, 3 et ab extra urget et adigit ne aperiantur: quod ipse homo aperire debeat, patet a Domini verbis in Apocalypsi, "Ecce sto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et coenabo cum illo, et ille Mecum," Apocalypsis 3:20.

[3] Inde patet, quod quantum quis fugit mala sicut diabolica, et sicut obstantia ingressui Domini, tantum propius et propius conjungatur Domino, et ille proxime, qui abominatur illa sicut totidem furvos et ignitos diabolos, nam malum et diabolus unum sunt; ac falsum mali et satanas unum sunt; quoniam sicut influxus Domini est in amorem boni et in ejus affectiones, et per has in perceptiones et cogitationes, quae omnes trahunt ex bono, in quo homo est, quod vera sint, ita influxus diaboli, hoc est, inferni, est in amorem mali et ejus affectiones, quae sunt concupiscentiae, et per has in perceptiones et cogitationes, quae omnes trahunt ex malo, in quo homo est, quod falsa sint.

[4] Quomodo conjunctio illa propior et propior apparet; quo plus remota sunt mala in naturali homine per illorum fugam et aversationem, homo eo propius conjungitur Domino: et quia amor et sapientia, quae sunt Ipse Dominus, non sunt in spatio, affectio enim quae amoris, et cogitatio quae sapientiae, nihil commune habent cum spatio, ideo Dominus secundum conjunctionem per amorem et sapientiam propior apparet; et vicissim secundum rejectionem amoris et sapientiae remotior: spatium in spirituali mundo non datur, sed ibi distantiae et praesentiae sunt apparentiae secundum similitudines et dissimilitudines affectionum, nam, ut dictum est, affectiones quae sunt amoris et cogitationes quae sunt sapientiae, et in se spirituales, non sunt in spatio, de qua re videantur quae in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA 7 ad 4 10, et 69-72, et alibi, ostensa sunt.

[5] Conjunctio Domini cum homine, apud quem mala remota sunt, intelligitur per haec Domini verba, "Mundi corde Deum videbunt," Matthaeus 5:8 : et per haec, "Qui habet praecepta mea, et facit illa, apud illum mansionem faciam," Johannes 14:21, 23; habere praecepta est scire, et facere praecepta est amare, nam etiam ibi dicitur, qui facit praecepta mea, ille est qui amat Me.

Footnotes:

1. Prima editio: se

2. Prima editio: se

3. Prima editio: clausas.

4. Prima editio: a

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #69

Study this Passage

  
/ 432  
  

69. QUOD DIVINUM IMPLEAT OMNIA SPATIA UNIVERSI ABSQUE SPATIO. Sunt duo Naturae propria, SPATIUM et TEMPUS; ex his homo in naturali Mundo format ideas suae cogitationis, et inde intellectum; si manet in illis ideis, et 1 non elevat mentem supra illas, nusquam potest percipere aliquid spirituale et Divinum, involvit enim illa ideis quae trahunt ex spatio et tempore, et quantum hoc facit, tantum fit lumen intellectus ejus mere naturale; ex hoc cogitare ratiocinando de spiritualibus et Divinis, est sicut ex caligine noctis de illis quae solum in luce diei apparent; inde est naturalismus. At qui scit elevare mentem supra ideas cogitationis, quae trahunt ex spatio et tempore, ille transit e caligine in lucem, et sapit spiritualia et Divina, et tandem videt ea quae in illis et ex illis sunt; et tunc ex illa luce discutit caliginem luminis naturalis, ac fallacias ejus e medio ad latera relegat. Omnis vir, cui intellectus, cogitare potest supra illa propria naturae, et quoque actualiter cogitat, et tunc affirmat et videt, quod Divinum, quia Omnipraesens, non sit in spatio; et quoque affirmare et videre potest illa, quae supra allata sunt: at si negat Divinam Omnipraesentiam, et Naturae adscribit omnia, tunc non vult elevari, tametsi potest.

Footnotes:

1. Prima editio: ["and" symbol], ["and" symbol]

  
/ 432