From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #327

Study this Passage

  
/ 340  
  

327. III. Quod ipse homo in culpa sit, si non salvatur. Hoc Verum modo auditum ab omni rationali homine agnoscitur, quod a bono non possit profluere malum, nec a malo bonum, quia opposita sunt; consequenter, quod a bono non profluat nisi quam bonum, et a malo non nisi quam malum: cum hoc verum agnoscitur, etiam agnoscitur hoc, quod bonum verti possit in malum, non a bono sed a malo recipiente, omnis enim forma vertit influum in suum quale, videatur supra 292. Nunc quia Dominus est Bonum in ipsa sua essentia, seu Ipsum Bonum, patet quod a Domino non profluere possit malum, nec ab Ipso 1 produci, sed quod [bonum] possit verti in malum a subjecto recipiente, cujus forma est forma mali: tale subjectum est homo quoad proprium suum; hoc continue recipit bonum a Domino, et continue vertit illud in quale formae suae, quae est forma mali: inde sequitur, quod homo sit in culpa, si non salvatur. Est quidem malum ab inferno, sed quia id inde recipit ut suum, et per id appropriat sibi illud, ideo simile est, sive dicatur quod malum sit ab homine, sive dicatur quod malum sit ab inferno. Sed unde est appropriatio mali, usque tandem ut religio pereat, dicetur in hac serie. 1. Quod omnis Religio successu temporis decrescat et consummetur. 2. Quod omnis Religio decrescat et consummetur per inversionem imaginis Dei apud hominem. 3. Quod hoc existat ex continuis incrementis mali haereditarii in generationibus. 4. Quod usque a Domino provideatur, ut quisque salvari possit. 5. Quod etiam provideatur, ut nova Ecclesia loco devastatae prioris succedat.

Footnotes:

1. Prima editio: ipso

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #319

Study this Passage

  
/ 340  
  

319. Quod omne confirmatum voluntate et simul ab intellectu permaneat in aeternum, est quia quisque est suus amor, et amor est voluntatis ejus; tum quia quisque homo est suum bonum aut suum malum, nam omne id bonum dicitur quod est amoris, similiter malum. Quoniam homo est suus amor, est quoque forma sui amoris, ac vocari potest organum amoris vitae suae. Supra 279 dictum est, quod affectiones amoris et inde cogitationes hominis sint mutationes et variationes status et formae substantiarum organicarum mentis ejus; nunc dicetur, quid et quales sunt illae mutationes et variationes; idea illarum potest comparari a Corde et Pulmone, quod sint expansiones et compressiones, seu dilatationes et contractiones alternae, quae in corde vocantur systole et diastole, in pulmone respirationes, 1 quae sunt extensiones et retentiones, sive diductiones et coarctationes lobulorum ejus reciprocae: hae sunt mutationes et variationes status cordis et pulmonis: similes dantur in reliquis visceribus corporis, et quoque consimiles in partibus eorum, per quas sanguis et succus animalis recipitur et promovetur.

[2] Similes etiam dantur in formis organicis mentis, quae sunt subjecta affectionum et cogitationum hominis, ut supra ostensum est; cum differentia, quod harum expansiones et compressiones, seu reciprocationes, sint in tali superiore perfectione respective, ut non vocibus linguae naturalis possint exprimi, solum vocibus linguae spiritualis, quae non aliter sonare possunt, quam quod sint ingyrationes et egyrationes vorticillares, ad modum perpetuarum et inflexarum helicum, in formas vitae receptivas mirifice confasciatarum.

[3] Quales autem hae substantiae et formae pure organicae sunt apud malos, et quales apud bonos, nunc dicetur; apud bonos sunt illae spiratae antrorsum, apud malos autem retrorsum; et quae spiratae sunt antrorsum, versae sunt ad Dominum, et ab Ipso recipiunt influxum; at quae spiratae sunt retrorsum, versae sunt ad infernum, et inde recipiunt influxum: sciendum est, quod quantum retrorsum versae sunt, tantum a tergo apertae sint, et a facie clausae, ac vicissim, quod quantum antrorsum 2 versae sunt, tantum a facie apertae sint, et a tergo clausae. 3

[4] Ex his constare potest, qualis forma seu quale organum est homo malus, et qualis forma seu quale organum est homo bonus, quod sint in contrario versu; et quia versus semel inductus non retorqueri potest, patet, quod qualis est cum moritur, talis permaneat in aeternum: amor voluntatis hominis est, qui facit illum versum, seu qui convertit et invertit, nam ut supra dictum est, quisque homo est suus amor; inde est, quod quisque post mortem eat viam amoris sui, ad coelum qui in amore bono est, et ad infernum qui in amore malo est, nec quiescit quam in illa societate ubi ejus amor regnans est; et quod mirum est, quisque novit viam; est sicut naribus odoret illam.

Footnotes:

1. Prima editio: respirationes;

2. Prima editio: antrosum

3. Prima editio: clausae,

  
/ 340