From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #325

Study this Passage

  
/ 340  
  

325. II. Quod inde ex Divina Providentia 1 sit, quod unusquisque homo possit salvari, et quod salventur qui Deum agnoscunt et bene vivunt. Quod unusquisque homo possit salvari, ex supra demonstratis patet. Quidam opinantur, quod Ecclesia Domini sit solum in Christiano Orbe, quia Dominus ibi solum notus est, et ibi solum est Verbum: sed usque sunt multi qui credunt, quod Ecclesia Dei sit communis, seu extensa et sparsa per universum terrarum orbem, ita etiam apud illos qui Dominum ignorant, et non Verbum habent, dicentes, quod hoc non eorum culpa sit, et quod illis ignorantia invincibilis sit; et quod contra Amorem et Misericordiam Dei sit, quod aliqui ad infernum nascantur, cum tamen aeque sunt homines.

[2] Nunc quia Christianis, si non omnibus, usque multis est fides, quod Ecclesia communis sit, quae etiam Communio vocatur, sequitur quod dentur communissima Ecclesiae, quae omnes religiones ingrediuntur, et faciunt Communionem illam: quod communissima illa sint agnitio Dei et bonum vitae, videbitur in sequenti ordine. 1. Quod agnitio Dei faciat conjunctionem Dei cum homine, et hominis cum Deo, et quod negatio Dei faciat disjunctionem. 2. Quod quisque agnoscat Deum, et conjungatur Ipsi secundum bonum vitae suae. 3. Quod bonum vitae, seu bene vivere, sit fugere mala quia sunt contra religionem, ita contra Deum. 4. Quod haec sint communia omnium religionum, per quae unusquisque potest salvari.

Footnotes:

1. Prima editio: Prouidentia

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #329

Study this Passage

  
/ 603  
  

329. [XXXVII.] DE INFANTIBUS IN CAELO.

Quorundam fides est, quod modo infantes qui intra ecclesiam nati sunt, in caelum veniant, non autem qui extra ecclesiam: causam dicunt, quod infantes intra ecclesiam baptizati sint, et per baptismum initiati in fidem ecclesiae. Sed illi non sciunt, quod nulli per baptismum sit caelum, nec fides; est enim baptismus modo in signum et memoriale quod homo regenerandus sit, et quod regenerari possit qui intra ecclesiam natus est, quoniam ibi est Verbum, ubi Divina vera, per quae regeneratio, et ibi est Dominus notus a quo regeneratio. 1 Sciant itaque, quod unusquisque infans, ubicunque natus est, sive intra ecclesiam sive extra illam, sive a parentibus piis sive ab impiis, cum moritur, recipiatur a Domino, et in caelo educetur, ac secundum Divinum ordinem doceatur et imbuatur affectionibus boni, et per illas cognitionibus veri et dein, sicut perficitur intelligentia et sapientia, introducatur in caelum, et fiat angelus. Unusquisque potest scire, qui ex ratione cogitat, quod nullus natus sit ad infernum, sed omnes ad caelum; et quod ipse homo sit in culpa, quod in infernum veniat, at quod infantes in nulla adhuc culpa possint esse.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] Quod Baptismus significet regenerationem a Domino per vera fidei ex Verbo (4255, 5120, 9089, [9088?] 10239, 10386-10388, 10392).

Quod Baptismus sit signum, quod homo sit ab ecclesia ubi agnoscitur Dominus a quo regeneratio, et ubi est Verbum ex quo vera fidei per quae regeneratio (10386-10388).

Quod Baptismus non det fidem nec salutem, sed quod testetur quod recepturi, qui regenerantur (10391).

  
/ 603