From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #265

Study this Passage

  
/ 340  
  

265. III. Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod fugere mala sicut peccata sit ipsa Religio Christiana. Quod hoc sit ipsa Religio Christiana, in DOCTRINA VITAE PRO NOVA HIEROSOLYMA, a principio ad finem, ostensum est: et quia fides separata a charitate solum obstat, quin recipiatur, etiam de illa actum est. Dicitur quod nesciverint quod fugere mala sicut peccata sit ipsa Religio Christiana, quia 1 paene omnes nesciunt, et tamen unusquisque scit, videatur supra 258; quod usque paene omnes nesciant, est quia fides separata illud obliteravit, haec enim dictat, quod sola fides salvet, et non aliquod bonum opus seu bonum charitatis, tum quod non amplius sub jugo legis sint, sed in libertate; illi qui talia aliquoties audiverunt, non cogitant amplius de aliquo malo vitae, nec de aliquo bono vitae; quisque homo etiam ex natura sua ad id amplectendum inclinat, et cum semel amplexus est, non magis cogitat de vitae suae statu: haec causa est, quod nesciatur.

[2] Quod nesciatur, hoc mihi in mundo spirituali detectum est; quaesivi plures quam mille advenas e mundo, num sciant quod fugere mala sicut peccata sit Ipsa Religio; dixerunt quod non sciant, et quod hoc sit novum quoddam hactenus non auditum, sed quod auditum sit, quod bonum non possint facere a se, et quod non sint sub jugo legis; quum dixi, annon sciant, quod homo se exploraturus sit, peccata sua visurus, poenitentiam acturus, et dein vitam novam 2 inchoaturus, et quod alioquin peccata non remittantur, et si peccata non remittuntur, non salventur, et quod hoc alta voce praelectum sit illis, quoties sanctam Coenam obiverunt; responderunt quod ad illa non attenderint, sed solum ad id, quod illis remissio peccatorum sit per Sacramentum Coenae, et quod fides, illis nescientibus, operetur reliqua.

[3] Iterum dixi, cur docuistis infantes vestros decalogum; numne ut scirent quae mala sunt peccata, quae fugienda; num solum ut illa scirent et crederent, et non [ut] facerent; cur ergo dicitur quod id novum sit; ad hoc non aliud respondere potuerunt, quam quod sciant et usque non sciant, et quod nusquam cogitent de sexto praecepto cum adulterantur, de septimo praecepto cum clandestine furantur seu defraudant, et sic porro, minus quod talia sint contra Divinam Legem, ita contra Deum.

[4] Cum memoravi plura ex doctrinis Ecclesiarum et ex Verbo confirmantia, quod fugere et aversari mala ut peccata sit ipsa Religio Christiana, et quod cuivis fides sit sicut fugit et aversatur, conticuerunt; sed confirmati sunt, quod verum sit, cum viderent quod omnes explorarentur quoad vitam, et judicarentur secundum facta, et nemo secundum fidem separatam a vita, quoniam cuivis est fides secundum illam.

[5] Quod Christianus Orbis quoad maximam partem illud nesciverit, est ex Lege Divinae Providentiae, quod cuique relinquatur ex libero secundum rationem agere, de qua supra 71-99, et 100-128: tum ex Lege, quod non aliquis immediate e coelo doceatur, sed mediate per Verbum, Doctrinam et Praedicationes ex illo, de quo 154-174. Et quoque ex cunctis Legibus Permissionis, quae etiam sunt leges Divinae Providentiae. Plura de his videatur supra 258.

Footnotes:

1. Prima editio: est quia

2. Prima editio: vovam

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #258

Study this Passage

  
/ 340  
  

258. V. Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet ex eo, quod inter illos qui Religionem Christianam profitentur, sint qui salvationem ponunt in quibusdam vocibus quas cogitent et loquantur, et non aliquid in bonis quae faciant: quod illi tales sint, qui solam fidem faciunt salvificam, et non vitam charitatis, proinde qui fidem a charitate separant, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE FIDE, ostensum est, et quoque ibi, quod illi per Philistaeos, perque draconem, et per hircos, in Verbo intelligantur.

[2] Quod talis Doctrina etiam permissa sit, est ex Divina Providentia, ne prophanaretur Divinum Domini, et Sanctum Verbi; Divinum Domini non prophanatur, cum salvatio ponitur in his vocibus, "Ut Deus Pater misereatur propter Filium, qui passus est crucem, et satisfecit pro nobis;" nam sic non adeunt Divinum Domini, sed Humanum, quod non agnoscunt pro Divino; nec prophanatur Verbum, quia non attendunt ad illa loca ubi nominatur amor, charitas, facere, opera; haec omnia dicunt esse in fide illarum vocum; et illi qui illud confirmant, dicunt secum, lex me non damnat, ita nec malum, et bonum non salvat, quia bonum a me non est bonum; quare sunt sicut illi qui non sciunt aliquod verum ex Verbo, et propterea id non prophanare 1 possunt. Sed istarum vocum fidem non confirmant alii, quam qui ex amore sui in fastu propriae intelligentiae sunt; hi nec corde Christiani sunt, sed solum volunt videri. Quod usque Divina Domini Providentia continue operetur, ut salventur illi, apud quos fides separata a charitate facta est religionis, nunc dicetur:

[3] ex Divina Domini Providentia est, quod, tametsi illa fides facta est religionis, usque unusquisque sciat, quod non illa fides salvet, sed quod vita charitatis cum qua fides unum agit; in omnibus enim Ecclesiis, ubi Religio illa recepta est, docetur, quod nulla salvatio sit, nisi homo exploret se, videat sua peccata, agnoscat illa, poenitentiam agat, desistat ab illis, et novam vitam ineat; hoc cum multo zelo praelegitur coram omnibus illis, qui ad Sanctam Coenam accedunt; addendo, quod nisi hoc faciant, commisceant sancta prophanis, et se in damnationem aeternam conjiciant; imo in Anglia, quod nisi id faciant, diabolus in illos intraturus sit sicut in Judam, et destructurus illos quoad animam et corpus: ex his patet, quod unusquisque in Ecclesiis, ubi sola fides recepta est, usque doceatur quod mala ut peccata fugienda sint.

[4] Porro, unusquisque, qui natus est Christianus, etiam scit quod mala ut peccata fugienda sint, ex eo, quod Decalogus tradatur omni puero et omni puellae in manum, et a parentibus et a magistris doceatur; et quoque omnes cives Regni, in specie vulgus, ex solo Decalogo e memoria lecto explorantur a sacerdote quid ex Christiana Religione sciunt, et quoque monentur ut faciant illa quae ibi; nusquam tunc ab aliquo antistite dicitur, quod non sint sub jugo istius Legis, nec quod illa facere non possint quia non aliquod bonum a se. In toto Christiano Orbe etiam receptum est Symbolum Athanasianum, et quoque agnoscitur id quod ultimo ibi dicitur, quod Dominus venturus sit ad judicandum vivos et mortuos, et tunc illi qui BONA FECERUNT intrabunt in vitam aeternam, et qui MALA FECERUNT in ignem aeternum.

[5] In SUECIA, ubi Religio de sola fide recepta est, manifeste etiam docetur, quod non detur fides separata a charitate seu absque bonis operibus, hoc in quadam Appendice Memoriali omnibus Libris psalmorum inserta, quae vocatur Impedimenta seu offendicula impoenitentium, OBOTFARDIGAS 2 FOERHINDER, 3 ubi haec verba, "Illi qui in bonis operibus sunt divites, monstrant per id quod in fide sint divites, quoniam cum fides est salvifica, operatur illa per charitatem; fides enim justificans nusquam datur sola ac separata a bonis operibus, quemadmodum bona arbor non datur absque fructu, sol non absque luce et calore, et aqua non absque humore."

[6] Haec pauca allata sunt, ut sciatur, quod tametsi Religiosum de sola fide receptum est, usque bona charitatis, quae sunt bona opera, ubivis doceantur, et quod hoc sit ex Divina Domini Providentia, ne vulgus per illam seducatur. Audivi Lutherum, cum quo aliquoties in Mundo spirituali loquutus sum, devoventem solam fidem, et dicentem, quod cum illam stabilivit, monitus sit per Angelum Domini, ne id faceret; sed quod cogitaverit secum, quod si non opera rejiceret, non fieret separatio a Religioso Catholico, quare contra monitum fidem illam confirmavit. 4

Footnotes:

1. Prima editio: ptophanare

2. Prima editio: OBOTFERDIGAS

3. Obotf�rdigas f�rhinder, voces Suecanae, quae in sermone Latino hic ut "Impedimenta seu Offendicula Impoenitentium" traduntur, et in AE 995[5] ut "Obstacula Impoenitentium," nomen datum appendici memoriali, quae postea ab 1819 omissa est.

4. Prima editio: confirmavit,

  
/ 340