From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #258

Study this Passage

  
/ 340  
  

258. V. Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet ex eo, quod inter illos qui Religionem Christianam profitentur, sint qui salvationem ponunt in quibusdam vocibus quas cogitent et loquantur, et non aliquid in bonis quae faciant: quod illi tales sint, qui solam fidem faciunt salvificam, et non vitam charitatis, proinde qui fidem a charitate separant, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE FIDE, ostensum est, et quoque ibi, quod illi per Philistaeos, perque draconem, et per hircos, in Verbo intelligantur.

[2] Quod talis Doctrina etiam permissa sit, est ex Divina Providentia, ne prophanaretur Divinum Domini, et Sanctum Verbi; Divinum Domini non prophanatur, cum salvatio ponitur in his vocibus, "Ut Deus Pater misereatur propter Filium, qui passus est crucem, et satisfecit pro nobis;" nam sic non adeunt Divinum Domini, sed Humanum, quod non agnoscunt pro Divino; nec prophanatur Verbum, quia non attendunt ad illa loca ubi nominatur amor, charitas, facere, opera; haec omnia dicunt esse in fide illarum vocum; et illi qui illud confirmant, dicunt secum, lex me non damnat, ita nec malum, et bonum non salvat, quia bonum a me non est bonum; quare sunt sicut illi qui non sciunt aliquod verum ex Verbo, et propterea id non prophanare 1 possunt. Sed istarum vocum fidem non confirmant alii, quam qui ex amore sui in fastu propriae intelligentiae sunt; hi nec corde Christiani sunt, sed solum volunt videri. Quod usque Divina Domini Providentia continue operetur, ut salventur illi, apud quos fides separata a charitate facta est religionis, nunc dicetur:

[3] ex Divina Domini Providentia est, quod, tametsi illa fides facta est religionis, usque unusquisque sciat, quod non illa fides salvet, sed quod vita charitatis cum qua fides unum agit; in omnibus enim Ecclesiis, ubi Religio illa recepta est, docetur, quod nulla salvatio sit, nisi homo exploret se, videat sua peccata, agnoscat illa, poenitentiam agat, desistat ab illis, et novam vitam ineat; hoc cum multo zelo praelegitur coram omnibus illis, qui ad Sanctam Coenam accedunt; addendo, quod nisi hoc faciant, commisceant sancta prophanis, et se in damnationem aeternam conjiciant; imo in Anglia, quod nisi id faciant, diabolus in illos intraturus sit sicut in Judam, et destructurus illos quoad animam et corpus: ex his patet, quod unusquisque in Ecclesiis, ubi sola fides recepta est, usque doceatur quod mala ut peccata fugienda sint.

[4] Porro, unusquisque, qui natus est Christianus, etiam scit quod mala ut peccata fugienda sint, ex eo, quod Decalogus tradatur omni puero et omni puellae in manum, et a parentibus et a magistris doceatur; et quoque omnes cives Regni, in specie vulgus, ex solo Decalogo e memoria lecto explorantur a sacerdote quid ex Christiana Religione sciunt, et quoque monentur ut faciant illa quae ibi; nusquam tunc ab aliquo antistite dicitur, quod non sint sub jugo istius Legis, nec quod illa facere non possint quia non aliquod bonum a se. In toto Christiano Orbe etiam receptum est Symbolum Athanasianum, et quoque agnoscitur id quod ultimo ibi dicitur, quod Dominus venturus sit ad judicandum vivos et mortuos, et tunc illi qui BONA FECERUNT intrabunt in vitam aeternam, et qui MALA FECERUNT in ignem aeternum.

[5] In SUECIA, ubi Religio de sola fide recepta est, manifeste etiam docetur, quod non detur fides separata a charitate seu absque bonis operibus, hoc in quadam Appendice Memoriali omnibus Libris psalmorum inserta, quae vocatur Impedimenta seu offendicula impoenitentium, OBOTFARDIGAS 2 FOERHINDER, 3 ubi haec verba, "Illi qui in bonis operibus sunt divites, monstrant per id quod in fide sint divites, quoniam cum fides est salvifica, operatur illa per charitatem; fides enim justificans nusquam datur sola ac separata a bonis operibus, quemadmodum bona arbor non datur absque fructu, sol non absque luce et calore, et aqua non absque humore."

[6] Haec pauca allata sunt, ut sciatur, quod tametsi Religiosum de sola fide receptum est, usque bona charitatis, quae sunt bona opera, ubivis doceantur, et quod hoc sit ex Divina Domini Providentia, ne vulgus per illam seducatur. Audivi Lutherum, cum quo aliquoties in Mundo spirituali loquutus sum, devoventem solam fidem, et dicentem, quod cum illam stabilivit, monitus sit per Angelum Domini, ne id faceret; sed quod cogitaverit secum, quod si non opera rejiceret, non fieret separatio a Religioso Catholico, quare contra monitum fidem illam confirmavit. 4

Footnotes:

1. Prima editio: ptophanare

2. Prima editio: OBOTFERDIGAS

3. Obotf�rdigas f�rhinder, voces Suecanae, quae in sermone Latino hic ut "Impedimenta seu Offendicula Impoenitentium" traduntur, et in AE 995[5] ut "Obstacula Impoenitentium," nomen datum appendici memoriali, quae postea ab 1819 omissa est.

4. Prima editio: confirmavit,

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #995

Study this Passage

  
/ 1232  
  

995. (Vers. 12.) "Et sextus angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem." - Quod significet statum ecclesiae manifestatum quoad rationalia, et inde quoad intelligentiam, constat ex significatione "angeli effundentis phialam", quod sit status ecclesiae manifestatus (ut supra aliquoties); et ex significatione "Euphratis", quod sit rationale (de qua supra, n. 569); qui vocatur "fluvius magnus" ab intelligentia, quae est homini ex rationali, "fluvius" enim significat intelligentiam (videatur n. 518): omnis enim intelligentia naturalis hominis est ex rationali ejus, est enim rationale medium inter spirituale et naturale; et quia est medium, excipit primo influxum ex spirituali mundo, et transfert in naturalem; inde est quod antequam spiritualis mens, quae spiritualis homo vocatur, potest aperiri, et dein in mentem naturalem per illam dari influxus, excolendumsit rationale, quod fit per scientifica, quae sunt vera naturalia et moralia, et per cognitiones veri et boni ex Verbo: per haec rationalis mens aperitur ab infra; sed ut primum mens spiritualis aperta est, et inde fit influxus, aperitur mens rationalis supra, et sic rationale ut medians praebet transitum, et tunc per illam mens naturalis, in qua sunt scientifica et cognitiones, subordinatur menti spirituali, ita caelo et Domino.

[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.)

Amor vere conjugialis est a solo Domino. Quod a solo Domino sit, est quia descendit ex amore Domini erga caelum et ecclesiam, et inde ex amore boni et veri; Dominus enim est a quo bonum, et caelum et ecclesia sunt in quibus verum; inde sequitur quod amor vere conjugialis sit in sua prima essentia amor in Dominum. Inde est quod nemo possit in amore vere conjugiali esse, et in ejus amoenis, jucundis, beatis et gaudiis, nisi qui solum Dominum agnoscit, hoc est, Trinum in Ipso: qui adit Patrem ut Personam per Se, aut Spiritum sanctum ut Personam per Se, et illos non in Domino, non illis est amor conjugialis. Genuinum conjugiale datur imprimis in tertio caelo, quia angeli ibi in amore in Dominum sunt, agnoscunt Ipsum solum Deum, et mandata Ipsius faciunt. Facere mandata est illis amare Ipsum; mandata Domini sunt illis vera, in quibus recipiunt Ipsum: conjunctio Domini cum illis est, et illorum cum Domino, nam in Domino sunt quia in bono, et Dominus in illis est, quia in veris. Hoc est conjugium caeleste, a quo amor vere conjugialis descendit.

  
/ 1232