From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #251

Study this Passage

  
/ 340  
  

251. III. Quod cultor sui et cultor naturae contra Divinam Providentiam se confirmet, cum cogitat quod permittantur bella, et tunc tot hominum neces, ac opum illorum depraedationes. Ex Divina Providentia non est, ut bella existant, quia unita sunt cum homicidiis, depraedationibus, violentiis, saevitiis, et aliis malis enormibus, quae e diametro contra Christianam charitatem sunt: sed usque non possunt non permitti, quia amor vitae hominum, post antiquissimos, qui intelliguntur per Adamum et ejus uxorem, de quibus supra 241, talis factus est, ut dominari velit super alios, et tandem super omnes, ac ut possidere velit mundi opes, et tandem omnes; hi bini amores non possunt in vinculis teneri, cum secundum Divinam Providentiam est, ut cuivis liceat ex libero secundum rationem agere, de qua videatur supra 71-99 1 ; et quod absque permissionibus homo non possit a Domino duci a malo, ita non reformari et salvari, nam nisi permitteretur ut mala erumpant, homo non videret illa, ita non agnosceret illa, et sic non adduci posset ad resistendum illis: inde est, quod per aliquam Providentiam non possint mala inhiberi; nam sic manerent inclusa, et sicut morbus, qui vocatur cancer et gangraena, circumvagarentur et consumerent omne vitale humanum.

[2] Est enim homo ex nativitate sicut exiguum infernum, inter quod et inter Coelum est perpetuum dissidium; nullus homo ex suo inferno potest extrahi a Domino, nisi videat quod ibi sit, et nisi velit educi; et hoc non fieri potest absque permissionibus, quarum causae sunt leges Divinae Providentiae. Ex hac causa est, quod bella minora et majora sint; minora inter praediorum possessores et inter vicinos eorum, et majora inter regnorum Monarchas et inter horum vicinos; minus et majus non facit aliud discrimen, quam quod minus intra limites teneatur per leges gentis, et majus per leges gentium; et quod tam minus quam majus suas leges velit transgredi, sed quod minus non possit, et quod majus possit, at usque non ultra possibile.

[3] Quod Bella majora, quia unita sunt cum homicidiis, depraedationibus, violentiis, et saevitiis, non inhibeantur a Domino apud reges et duces, non in initio, nec in progressione, sed in fine, dum potentia unius aut alterius ita invalida facta est, ut ei periculum interitus immineat, sunt plures causae, quae in thesauro Divinae Sapientiae reconditae 2 sunt; ex quibus aliquae mihi revelatae sunt; inter quas haec est; quod omnia bella, quantumvis civilia sunt, sint repraesentativa statuum Ecclesiae in Coelo, et quod correspondentiae sint: talia fuerunt omnia Bella in Verbo descripta, et quoque talia sunt omnia Bella hodie: Bella in Verbo descripta sunt illa, quae filii Israelis cum variis gentibus, ut cum Emorraeis, Ammonitis, Moabitis, Philistaeis, Syris, Aegyptiis, Chaldaeis, Assyriis, gesserunt; et cum filii Israelis, qui repraesentaverunt Ecclesiam, recesserunt a praeceptis et statutis, et lapsi sunt in mala, quae per Gentes illas significabantur, unaquaevis enim gens cum qua filii Israelis bellum gesserunt, significabat aliquod genus mali, tunc per illam gentem puniti sunt: prout, cum prophanarent sancta Ecclesiae per foedas idololatrias, puniti sunt per Assyrios et Chaldaeos, quoniam per Assyriam et Chaldaeam significatur prophanatio sancti: quid per bella cum Philistaeis significatum est, videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE FIDE 50-54.

[4] Similia repraesentantur per Bella hodie, ubicunque sunt; omnia enim quae in Mundo naturali fiunt, correspondent spiritualibus in Mundo spirituali, et omnia spiritualia concernunt Ecclesiam. Non scitur in hoc Mundo, quaenam Regna in Orbe Christiano referunt Moabitas et Ammonitas, quaenam Syros et Philistaeos, et quaenam Chaldaeos et Assyrios, et reliquos cum quibus filii Israelis bella gesserunt, at usque sunt qui illos referunt. Sed qualis Ecclesia est in terris, et quaenam mala sunt in quae labitur, et propter quae per bella punitur, prorsus non videri potest in Mundo naturali, quoniam in hoc Mundo solum externa patent, quae non faciunt Ecclesiam, sed videtur in Mundo spirituali, ubi interna, in quibus ipsa Ecclesia est, apparent; ac ibi omnes secundum varios suos status conjunguntur: conflictus horum in Mundo spirituali correspondent bellis, quae utrinque 3 a Domino secundum Divinam Ipsius Providentiam correspondenter reguntur.

[5] Quod Bella in Mundo per Divinam Domini Providentiam regantur, spiritualis homo agnoscit, at non naturalis homo; solum cum indicitur festum propter victoriam, quod tunc possit super genubus Deo gratias agere quod victoriam dederit, et quoque paucis vocibus antequam proelium init; at cum redit in se, tunc victoriam vel adscribit Ducis prudentiae, vel alicui consilio aut rei in medio proelio, de quo nihil cogitaverant, ex quo tamen victoria.

[6] Quod Divina Providentia, quae vocatur Fortuna, sit in singularissimis rerum etiam levium, videatur supra 212; si in illis agnoscis Divinam Providentiam, omnino in rebus belli agnosces illam; vocantur etiam successus et res belli feliciter gestae, communi voce Fortuna belli, et haec est Divina Providentia, imprimis in consiliis et meditationibus ducis, tametsi ille tunc et postea suae prudentiae addicaret omnia ejus. Sed hoc faciat si velit, nam in plena libertate cogitandi est pro Divina Providentia et contra illam, imo pro Deo et contra Illum, at sciat quod ne hilum consilii et meditationis sit ab Ipso; influit omne vel a Coelo vel ab inferno, ab inferno ex permissione, a Coelo ex Providentia.

Footnotes:

1. Prima editio: 97;

2. Prima editio: rcconditae

3. Prima editio: utrimque

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #241

Study this Passage

  
/ 340  
  

241. I. Quod sapientissimi hominum, 1 Adamus et ejus 2 Uxor, se passi sint a serpente seduci, et quod Deus hoc per Divinam suam Providentiam non averterit, est quia per Adamum et ejus uxorem non intelliguntur omnium primi homines in hoc Mundo creati, sed homines Antiquissimae Ecclesiae, quorum nova Creatio seu regeneratio ita descripta est; ipsa nova Creatio seu Regeneratio illorum in Capite Primo [Geneseos] per Creationem Coeli et Terrae; sapientia ac intelligentia illorum per hortum Edenis; ac finis illius Ecclesiae per esum ex arbore scientiae: Verbum enim in sinu suo est spirituale, continens arcana Divinae Sapientiae, ac ut illa contineantur, conscriptum est per meras correspondentias et repraesentationes. Ex quibus patet, quod illius Ecclesiae homines, qui principio fuerunt sapientissimi, et in fine ex fastu propriae intelligentiae pessimi, non seducti sint ab aliquo serpente, sed ab amore sui, qui ibi est caput serpentis, quod Semen mulieris, hoc est, Dominus, proculcaturus est.

[2] Quis non potest ex ratione videre, quod alia, quam quae historice ibi in litera memorata sunt, intelligantur: quis enim potest comprehendere, quod creatio mundi potuerit talis esse, sicut ibi describitur, quare etiam sudant eruditi in explicatione illorum, quae in Primo 3 Capite sunt, fatentes tandem quod non intelligant; tum quod in horto seu paradiso illorum positae fuerint binae Arbores, una vitae et una scientiae, et haec in offendiculum: ut et, quod ex solo esu 4 hujus arboris in tantum praevaricati sint, ut non solum illi, sed etiam universum genus humanum, posteritas illorum, damnationi obnoxii fierent: porro, quod aliquis serpens potuisset illos seducere, praeter alia ibi, ut quod uxor creata sit ex costa mariti; quod nuditatem suam agnoverint post lapsum, ac velaverint illam foliis ficus, et quod datae illis sint tunicae pellis ad velandum corpus; et quod positi sint cherubi cum ense flammante ad custodiendum viam ad arborem vitae.

[3] Haec omnia sunt repraesentativa, per quae describitur Antiquissimae Ecclesiae instauratio, 5 status et ejus mutatio, et demum destructio: arcana omnium illorum, quae in sensu spirituali, qui est in singulis ibi, continentur, explicata videantur in ARCANIS COELESTIBUS super Genesin et Exodum Londini editis: ex quibus etiam constare potest, quod per Arborem vitae ibi intelligatur Dominus quoad Divinam Ipsius Providentiam, et quod per Arborem scientiae intelligatur homo quoad propriam prudentiam.

Footnotes:

1. Prima editio: bominum,

2. Prima editio: ejus

3. Prima editio: Ptimo

4. Prima editio: efu

5. Prima editio: instrauratio,

  
/ 340