From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #249

Study this Passage

  
/ 340  
  

249. I. Quod omnis cultor sui et cultor naturae contra Divinam Providentiam se confirmet, cum in mundo videt tot impios, 1 et tot illorum impietates, et simul quorundam gloriationes in illis, et usque non aliquam illorum punitionem a Deo. Omnes impietates, et quoque gloriationes super illis, sunt permissiones, quarum causae sunt leges Divinae Providentiae. Quisque homo libere, imo liberrime potest cogitare quod vult, tam contra Deum, quam pro Deo, et qui contra Deum cogitat, raro punitur in Mundo naturali, quia ibi semper in statu reformationis est; sed punitur in Mundo spirituali, quod fit post mortem, tunc enim non amplius reformari potest.

[2] Quod causae 2 permissionum sint leges Divinae Providentiae, patet ex legibus ejus supra allatis, si revocantur et lustrantur, quae sunt; Ut homo ex libero secundum rationem agat, de qua lege supra 71-97. Ut homo non per media externa cogatur ad cogitandum et volendum, ita ad credendum et amandum illa quae religionis sunt, sed ut seipsum adducat, et quandoque cogat, de qua lege, 129-153 3 .

Quod propria prudentia nulla sit, et solum appareat quod sit, et quoque apparere debeat sicut sit, sed quod Divina Providentia ex singularissimis universalis sit, 191-213.

Quod Divina Providentia spectet aeterna, et non aliter temporaria, quam quantum unum faciunt cum aeternis, 214-220.

Quod homo non interius immittatur in vera fidei et in bona charitatis, nisi quantum in illis potest teneri usque ad finem vitae, de qua lege, 221-233.

[3] Quod causae permissionum sint leges Divinae Providentiae, etiam a sequentibus patebit; ut ex hoc; Quod permittantur mala propter finem quae est salvatio. Tum ex hoc; quod Divina Providentia continua sit aeque apud malos quam apud bonos. Et demum ex hoc; Quod Dominus non possit agere contra leges Divinae suae Providentiae, quia agere contra illas foret agere contra Divinum Amorem suum, et contra Divinam Sapientiam suam, ita contra Se Ipsum. Hae Leges, si conferantur, possunt manifestare causas, cur a Domino permittuntur 4 impietates, et non puniuntur dummodo in cogitatione sunt, et raro etiam in intentione, et sic etiam in voluntate, et non in facto. Sed usque unumquodvis malum sua poena sequitur; est sicut malo inscripta sit sua poena, quam impius post mortem luit.

[4] Per haec quae nunc adducta sunt, etiam explicate 5 sunt sequentia haec supra 237 allata, quae sunt; Quod cultor sui et cultor naturae se confirmet contra Divinam Providentiam adhuc 6 magis, cum videt quod succedant machinationes, astutiae et doli, etiam contra pios, justos et sinceros: et quod injustitia triumphet super justitiam in judiciis et in negotiis. Omnes leges Divinae Providentiae sunt necessitates; et quia sunt causae cur talia permittuntur, patet, quod ut homo vivere possit homo, reformari et salvari, talia non possint a Domino homini auferri, nisi mediate per Verbum, et in specie per Decalogi praecepta, apud illos qui agnoscunt omnis generis homicidia, adulteria, furta et falsa testimonia pro peccatis: at apud illos qui non agnoscunt talia pro peccatis, mediate per leges civiles ac timorem pro poenis illarum; tum mediate per leges morales, ac timorem jacturae famae, honoris et lucri propter illam: per haec media ducit Dominus malos, sed solum a faciendo illa, non autem a cogitando et volendo illa: per priora autem media ducit Dominus bonos, non solum a faciendo illa, sed etiam a cogitando et volendo illa.

Footnotes:

1. Prima editio: impios;

2. Prima editio: causa

3. 129-153 ubi in prima editione 154-174.

4. Prima editio: permirtuntur

5. Prima editio: explica

6. Prima editio: adbuc

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #191

Study this Passage

  
/ 340  
  

191. Quod propria prudentia nulla sit, et solum

Appareat quod sit, et quoque apparere

Debeat sicut sit; sed quod Divina

Providentia ex singularissimis

Universalis sit

Quod propria prudentia nulla sit, est prorsus contra apparentiam, et inde contra multorum fidem; et quia ita est, non potest aliquis, qui ex apparentia in fide est, quod humana prudentia faciat omnia, [aliter] convinci nisi per rationes altioris indaginis, quae ex causis desumendae sunt; apparentia illa est effectus, et causae detegunt unde ille. In hoc prologo aliquid de communi fide hujus rei dicetur: contra apparentiam est hoc quod Ecclesia docet, quod amor et fides non sint ab homine sed a Deo, tum quod sapientia ac intelligentia, ita quoque prudentia, in genere omne bonum et verum; cum haec recipiuntur, etiam recipiendum est, quod propria prudentia nulla sit, sed solum appareat quod sit; prudentia non aliunde est quam ex intelligentia et sapientia, et hae duae non aliunde sunt quam ex intellectu et inde cogitatione veri et boni. Hoc quod nunc dictum est, recipitur et creditur ab illis qui Divinam Providentiam agnoscunt, et non ab illis qui solam humanam prudentiam.

[2] Sive nunc id erit verum quod Ecclesia docet, quod omnis sapientia et prudentia sit a Deo, sive quod mundus docet, quod omnis sapientia et prudentia sit ab homine: num aliter conciliari possunt, quam quod id quod Ecclesia docet, sit verum, et quod id quod mundus docet, sit apparentia; Ecclesia enim ex Verbo id confirmat, at mundus ex proprio, et Verbum est a Deo, et proprium est ab homine. Quoniam prudentia a Deo est, et non ab homine, ideo homo Christianus, dum in devotione est, orat ut Deus ducat ejus cogitationes, consilia et facta, et quoque addit, quia ex se non potest; is quoque cum videt aliquem benefacientem, dicit quod ad id a Deo ductus sit, et plura similia: num quis ita loqui potest, nisi tunc id interius credat, ac interius id credere est e coelo; at cum cogitat secum, et colligit argumenta pro prudentia humana, potest contrarium credere, et hoc est e mundo: sed fides interna vincit apud illos qui Deum corde agnoscunt, at fides externa apud illos, qui Deum non corde, utcunque ore, agnoscunt.

  
/ 340