From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #243

Study this Passage

  
/ 340  
  

243. III. Quod Gens Israelitica in deserto coluerit vitulum aureum, et agnoverit illum pro Deo, qui illos e terra Aegypti eduxit: cum tamen Jehovah hoc vidit e monte Sinai prope, et non praecavit: factum est hoc in deserto Sinai prope montem: quod Jehovah non abduxerit illos a facinoroso illo cultu, est secundum omnes leges Divinae Providentiae, quae hactenus allatae sunt, et quoque secundum illas quae sequuntur. Hoc malum illis permissum est, ne perirent omnes; nam filii Israelis educti sunt ex Aegypto, ut repraesentarent Ecclesiam Domini, et hanc repraesentare non potuerunt, nisi idololatria Aegyptiaca e cordibus eorum primum eradicaretur; et hoc non fieri potuit nisi relictum fuisset illis agere secundum id quod in corde illorum fuit, et sic auferre illud per gravem punitionem. Quid ulterius per cultum illum; perque comminationem quod plene rejicerentur, et quod nova gens e Mose excitaretur, significatur, videatur in ARCANIS COELESTIBUS 10392 super Cap. 32. 1 Exodi, ubi de illis agitur.

Footnotes:

1. Prima editio: XXII:

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10392

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10392. Inde constare potest quid intelligitur per Domini verba apud Marcum, Qui crediderit et baptizatus fuerit salvabitur, qui vero non crediderit condemnabitur, 16:16;

‘qui crediderit’ est qui agnoscit Dominum, ac recipit Divina Vera ab Ipso per Verbum, ‘qui baptizatus fuerit’ est qui per illa a Domino regeneratur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.