From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #227

Study this Passage

  
/ 340  
  

227. Hae sunt causae, propter quas tale enorme existit, sed illae, quia in obscuro sunt ex ignorantia illarum, explicandae sunt, ut coram intellectu pateant. PRIMO. Quod quicquid homo ex voluntate cogitat, loquitur et agit, approprietur ei et remaneat, tam bonum quam malum; hoc ostensum 1 est supra 78-81: est enim homini memoria externa seu naturalis, ac est memoria interna seu spiritualis; huic memoriae inscripta sunt omnia et singula quaecunque in mundo ex voluntate cogitaverat, loquutus est, et egerat, et tam omnia et singula, ut non desit quicquam; haec memoria est liber vitae ejus, qui post mortem aperitur, et secundum quem judicatur. De hac memoria plura in Opere de COELO ET INFERNO 461-465, ab ipsa experientia sunt adducta.

[2] SECUNDO. 2 Sed quod Dominus per Divinam suam Providentiam continue prospiciat et disponat, ut malum sit per se, et bonum per se, et sic quod separari possint: Unusquisque homo tam in malo est quam in bono, in malo enim est a se, et in bono a Domino, et homo non potest vivere nisi sit in utroque, nam si in solo se esset et sic in solo malo, non aliquid vitae haberet, et si in solo Domino et sic in solo bono, nec aliquid vitae haberet, nam homo in Hoc vitae foret sicut suffocatus continue trahens animam, velut moribundus in agone; et in Illo vitae foret exstinctus, nam malum absque omni bono in se est mortuum, quare unusquisque homo in utroque est; sed differentia est, quod unus sit interius in Domino, 3 et exterius quasi in se, ac alter interius in se, sed exterius quasi in Domino, et hic est in malo, et ille in bono, attamen uterque in utroque; quod etiam malus sit, est quia est in bono vitae civilis et moralis, et quoque exterius in aliquo bono vitae spiritualis; praeter quod a Domino teneatur in rationalitate et libertate, quod possit in bono esse; hoc bonum est, per quod omnis homo, etiam malus, ducitur a Domino. Ex his videri potest, quod Dominus separet malum et bonum, ut unum sit interius ac alterum exterius, et sic prospiciat ne commisceantur.

[3] TERTIO. Sed quod hoc non fieri possit, si homo primum agnoscit vera fidei, et vivit secundum illa, ac postea recedit ac negat illa: hoc patet a nunc dictis; ex primo, quod omnia quae homo ex voluntate cogitat, loquitur et agit, approprientur ei ac remaneant; et ex altero, quod Dominus per Divinam suam Providentiam continue prospiciat et disponat ut bonum per se sit, ac malum per se, ac separari possint: separantur etiam a Domino post mortem; apud illos qui interius mali sunt et exterius boni sunt, aufertur bonum, et sic relinquuntur suo malo; vicissim apud illos qui interius boni sunt, et exterius sicut alii homines conquisiverunt opes, ambiverunt dignitates, delectati sunt variis mundanis, et faverunt aliquibus concupiscentiis; apud hos tamen bonum et malum non commixta sunt, sed separata sicut internum et externum; ita in externa forma in multis similes malis fuerunt, non tamen in interna: vicissim etiam mali, qui in externa forma apparuerunt sicut boni, in pietate, cultu, loquela et factis, et tamen in interna forma mali fuerunt; apud hos quoque separatum est malum a bono. At apud illos, qui prius agnoverunt vera fidei, et vixerunt secundum illa, et postea in contrarium abiverunt, ac rejecerunt 4 illa, et imprimis si negaverunt illa, bona et mala non amplius separata sunt, sed commixta; nam homo talis appropriavit sibi bonum, et quoque appropriavit sibi malum, et sic conjunxit et commiscuit illa.

[4] QUARTO. Quod tunc commisceat bonum et malum, usque adeo, ut non separari possint, sequitur ex nunc dictis; et si non separari potest malum a bono, ac bonum a malo, non potest esse in coelo nec in inferno; unusquisque [tamen] homo, vel in uno vel in altero erit; non potest esse in utroque, nam 5 sic nunc foret in coelo, nunc in inferno, et dum in coelo ageret pro inferno, et dum in inferno ageret pro Coelo; ita destrueret vitam omnium qui circum illum 6 sunt, vitam coelestem apud angelos, et vitam infernalem apud diabolos, ex quo vita cujusvis periret; nam vita cuivis erit sua; non vivit quisquam in vita aliena, minus in opposita. Inde est, quod Dominus apud omnem hominem post obitum, dum fit spiritus seu homo spiritualis, separet bonum a malo ac malum a bono; bonum a malo apud illos qui interius 7 in malo sunt, ac malum a bono apud illos qui interius in bono sunt; quod est secundum Ipsius verba, "Omni habenti dabitur ut abundet, et ab eo qui [non] habet, etiam quod habet auferetur," Matthaeus 13:12; 25:29. Marcus 4:25, Lucas 8:18; 19:26.

[5] QUINTO. Quia bonum et malum apud unumquemvis hominem separanda sunt, et apud talem separari nequeunt, quod ideo quoad omne vere humanum destruatur: vere humanum est cuivis ex Rationalitate, quod possit videre et scire, si vult, quid verum et quid bonum, et quoque quod possit ex Libertate velle, cogitare, loqui et facere id, ut prius ostensum est; sed haec libertas cum sua rationalitate destructa est apud illos, qui apud se commiscuerunt bonum et malum, nam illi non possunt ex bono videre malum, nec ex malo cognoscere bonum, unum enim faciunt; inde illis non rationalitas in facultate seu in potentia est amplius, et inde nec aliqua libertas: quae causa est, quod sint sicut mere deliria phantastica, ut supra dictum est, et non magis appareant ut homines, sed ut ossa aliqua cute obducta, et inde cum nominantur, non dicuntur ille aut illa, sed illud: talis sors est illis, qui hoc modo commiscent sancta prophanis: at sunt plura prophanationis genera, quae usque non talia sunt; de quibus in subsequenti Articulo.

Footnotes:

1. Prima editio: ostensu [inverted "m"]

2. Prima editio: SEDUNDO.

3. Prima editio: Domlno,

4. Prima editio: rejecernnt

5. Prima editio: et

6. Prima editio: illlum

7. Prima editio: in interius

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #461

Study this Passage

  
/ 603  
  

461. [XLVIII.] QUOD HOMO POST MORTEM SIT IN OMNI SENSU, MEMORIA, COGITATIONE, AFFECTIONE, IN QUIBUS IN MUNDO; ET QUOD NIHIL RELINQUAT PRAETER TERRESTRE SUUM CORPUS.

Quod homo cum e naturali mundo in spiritualem transit, quod fit cum moritur, omnia sua, seu quae sui hominis sunt, secum ferat, praeter terrestre suum corpus, ex multiplici experientia testatum mihi factum est. Nam homo cum intrat mundum spiritualem, seu vitam post mortem, in corpore est sicut in mundo; ad apparentiam nullum discrimen est, quoniam non sentit et videt discrimen: sed corpus ejus spirituale est, et sic a terrestribus separatum seu purificatum; et cum spirituale tangit et videt spirituale, est prorsus sicut cum naturale tangit et videt naturale. Inde homo cum spiritus factus est, non aliter scit, quam quod in suo corpore sit in quo fuit in mundo, et inde non scit quod obiverit. Homo spiritus etiam gaudet omni sensu externo et interno, quo gavisus est in mundo; videt sicut prius, audit et loquitur sicut prius, odorat quoque et gustat, ac tactu sentit cum tangitur sicut prius; appetit etiam, desiderat, cupit, cogitat, reflectit, afficitur, amat, vult sicut prius; et qui studiis delectatur legit et scribit sicut prius: verbo, homo cum transit ab una vita in alteram, seu ab uno mundo in alterum, est sicut ab uno loco in alterum, et secum fert omnia quae in se ut homo possidet; sic ut non dici possit quod homo, post mortem, quae solum est corporis terrestris, aliquid sui amiserit. Memoriam etiam naturalem secum fert; nam omnia quaecunque in mundo audivit, vidit, legit, didicit, cogitavit a prima infantia usque ad ultimum vitae, retinet; sed objecta naturalia quae insunt memoriae, quia non reproduci possunt in spirituali mundo, quiescunt, sicut fit apud hominem quum non ex illis cogitat; sed usque reproducuntur quando Domino beneplacet. Verum de memoria hac, et de ejus statu post mortem, in mox sequentibus plura dicentur. Quod talis status hominis post mortem sit, sensualis homo prorsus non credere potest, quia non capit; nam sensualis homo non potest aliter quam naturaliter cogitare, et quoque de spiritualibus; quapropter illa quae non sentit, hoc est, videt oculis sui corporis, et tangit manibus ejus, dicit non esse, sicut legitur de Thoma (Johannes 20:25, 27, 29). Qualis sensualis homo est, videatur supra (267, et ibi in notis b).

  
/ 603